Sede Vacante 1378



Letter of the Cardinals at Anagni,
to Bartolomeo Prignano
July (?), 1378

:

Edmundus Martène et Ursinus Durandus, Veterum scriptorum et monumentorum historicorum , dogmaticorum, moralium, amplissima collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 433-435:

Episcopi, Presbyteri, et Diaconi Cardinales, sede vacante, Bartholomeo olim archiepiscopo Barrensi spiritum consilii sanioris.

Exigit sanctae et catholicae fidei puritas, exigit et catholici ac Christiani populi devotio salutaris, exigit totius ecclesiae status clara professio, ac salus animarum Christi fidelium singulorum, ut ea quae dissimulata in fide maculam, subversionem in Christicola populo, status ecclesiastici enervationem ac evidentiam inducerent, super tecta praedicentur, ne indiscretum silentium in errorem derelinquat qui poterant erudiri; ac ii ad quos ex officio pertinet, subjaceant reprehensioni prophetae dicentis: Praedicatores tui videbant tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem suam, ut se ad paenitentiam provocarent [Lamentations 2. 14].

Cum igitur nuper apostolica sede vacante per obitum piae et sanctae memoriae domini Gregorii papae XI. qui de mense Martio ultimo praeterito in Urbe diem suam clausit extremum, nosque in electione summi pontificis, ut juris et moris est celebranda, in conclavi ad hoc in palatio apostolico, in quo idem sanctae memoriae dominus Gregorius obierat, deputati convenissemus; populus Romanus, etiam ad campanae sonitum congregatus, hostili more, totum circumdans ab extra, et ab intus fere implens palatium, et terrori tam vehementi minas etiam superaddens, quod nisi eligeremus et sine mora Romanum vel Italicum, statim incideremur per frustra, etiam congruo spatio temporis, in quo saltem de persona deliberare possemus, nobis subtracto, contra voluntatem et propositum nostrum ad eligendum Italicum, subito et ex abrupto per violentiam et metum mortis coegerunt invitos: propter quod ad evitandum mortis dumtaxat periculum, alias non facturi, ut etiam tunc palam inter nos diximus, te in papam duximus eligendum, extimantes te, cui tam nefanda impressio, sicuti et toti clero et populo nota erat, talis esse conscientiae, quod eam nullatenus acceptares. At tu propriae salutis immemor, omni pura conscientia procul pulsa, ambitionis alias inauditae ardore quam maxime inflammatus, praesentationi electionis hujusmodi ab illis ex nobis qui in urbe remanserunt, etiam per metum extortae, contra canonicas sanctiones, in scandalum maxime cleri et populi Christiani, ac exempli perniciem, electioni hujusmodi, licet nullae et invalidae, ipso jure consensisti, necnon metu et ipsius metus causa adhuc procul dubio perdurantibus, in Urbe ipsa inthronisatus et coronatus, de facto te in papam et apostolicum nominasti, qui a sanctis patribus et jure communi apostaticus, anathematizatus, antichristus, et totius Christianitatis invasor et destructor potius et merito nominaris. Nempe cum ista tua tam nefaria intrusio in papatu, jam sic sit divulgata per orbem, veluti tam notoria, quod jam alicubi celari non potest: cum eo tempore, scilicet modicum ante Pascha facta fuerit, quando de universis partibus Christianitatis major adest in Urbe populi multitudo quod errores quampluri pullulare incipiunt, et fidelium Christianorum illaqueari conscientiae, tuque diutius expectatus, ac in secreto caritative admonitus, immemor salutis propriae, tecum in praecipitium cupiens trahere clerum et populum universum, ad cor redire non cures, sed inanem et transitoriam mundi gloriam saluti animae tuae propriae et aliorum Christifidelium anteponens, animo obstinato satagis ipsum papatum tyrannice possidere, qui per ostium non intrasti.

Nos non valentes praemissa salvis conscientiis amplius sub dissimulatione transire, ad tuum et aliorum Christifidelium notitiam praemissa omnia, licet ipsa tibi quam paene toti clero et populo existant notiora, deducentes te anathematizatum ac tamquam intrusum in papatu, nulla electione canonica praecedente, totius Christianitatis invasorem, qui caput ipsius sanctae Christianitatis invadere non formidas, destructoremque, qui sub tua occupatione tyrannice efficere satagis, ut fere sacramenta deficiant, ut Christicola populus vero pastore carens, per abrupta ducatur in devium, publicamus ac etiam denuntiamus te nihilominus exhortantes et obsecrantes per viscera misericordiae Jesu Christi, cujus ecclesiam sanctam suam non erubuisti invadere, ut, de fine cogitans ad quem iam te trahit plenitudo dierum, ad Deum et puram conscientiam dirigas aciem mentis, ipsamque B. Petri sedem sanctissimam, quam sine titulo occupas, liberam ac vacuam omnino dimittas, insignia deponens papalia, et ab administratione spiritualium et temporalium papatus Romanae ecclesiae abstineas indilate, et alias Deo et ecclesiae sanctae suae per fructus verae paenitentiae satisfacere studeas juxta posse. Quod si feceris, coronam Dei, gloriam mundi, ac laudes cleri et populi universi mereberis obtinere, et acerbarum paenarum per jura communia tibi impositarum et etiam imponendarum remissionem, cum misericordiosa indulgentia merearis obtinere; alias indignationem Dei omnipotentis ac beatissimorum apostolorum Petri et Pauli sanctorumque omnium non immerito incursurus. Nosque divinum et humanum auxilium, cum Christi sponsa et omnium Christianorum communis mater per te procul dubio violetur, invocabimus aliisque utemur remediis per canonicas sanctiones concessis abunde, in antea nullam spem de misericordia habiturus.

Datum Anagniae.


The text, as presented by Martène and Durand, is undated. Its content, however, suggests that it belongs after the end of June, 1378, when the French cardinals were finally together in Anagni, and the beginning of August, when stronger measures were taken by them. However strongly worded, this letter leaves open the door to conciliation, which was closed by the letters of August 2 and August 9.

September 12, 2010 11:05 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |