CONCLAVE OF 1378



Declaration of the Cardinals
against Bartolomeo, Archbishop of Bari
Anagni, August 2, 1378

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 2 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) columns 822-836:

Cum propter falsam assertionem iniquorum veritas quandoque in lucem venire nequeat, rationabiliter jura sanxerunt ut ea quae in alterius possunt redundare praejudicium scripturis authenticis adnotentur, ne in posterum, cum ab hominum memoria, quae naturaliter labilis existit, discesserint, falsitas veritati praejudicet, aut iniquitas praevaleat aequitati. Ut igitur veritas eorum quae novissimis diebus in Ecclesiae sanctae Romanae praejudiciu, vituperium, ac dedecus inauditum in urbe attentata sunt cunctis pateat, nec valeat per falsitates quomodolibet obumbrari, dignum et rationi congruum est ut in eorum et ipsa perpetrantium detestationem et confusionem perpetuam praesentibus inserantur.

Sciant ergo universi Christi fideles quod cum sanctae memoriae et felicis recordationis Dominus Gregorius Papa XI. die XXVII. praeteriti mensis Martii obisset, officiales urbis diversa consilia in Capitolio tenuerunt, aliqua secreta, aliqua majora, aliqua generalia, ut moris est inter eos in expeditione magnorum negotiorum; in quibus tractatum fuit quis modus per eos teneri deberet in electione Papae, et prout per plures cives Romanos aliquos qui intererant consiliis, et per aliquos qui dicebant se audivisse ab illis qui consiliis interfuerant, reportatum fuit pluries Dominis Cardinalibus, in eisdem consiliis concluserunt ut omnino cogerent Dominos Cardinales ad eligendum Romanum vel saltem Italicum, eo, ut dicebant, quia aliter non poterant esse securi quod curia in Italia remaneret. Et in uno ex istis consiliis fuit iste Dominus Bartholomaeus tunc Archiepiscopus Barensis, prout ipse publice confessus est, licet asserat modo quod ipse impressionem fieri dissuasit. Qui etiam Bartholomaeus tunc Archiepiscopus Barensis postea, ut asserunt fide digni, se multum recommendavit Bandarensibus [823] in Ecclesia beatae Mariae novae antequam conclave intraretur. Item praefati officiales statim post mortem ejusdem Domini Gregorii voluerunt voluerunt habere custodiam omnium portarum et pontium urbis, etiam quae prius per gentes ejusdem Domini Gregorii et suo nomine custodiebantur, easque de die et nocte custodiri fecerunt diligenter, ea, ut verisimiliter et communiter creditur, causa ut Domini Cardinales ante celebratam electionem urbem egredi non valerent pro libera electione alibi celebranda.

Item praefati officiales urbis, pendentibus decem diebus qui effluxerunt inter mortem praedicti Domini Gregorii et introitum conclavis, simul adunati cum alio magno numero civium, omnibus Dominis Cardinalibus insimul adunatis pluries supplicaverunt eosque requisierunt ut eligerent Papam Romanum vel saltem Italicum, addentes ut ante ingressum conclavis vellent ipsos ad consolationem populi de hoc clarificare et aliquibus vicibus subjunxerunt quod aliter dubitabant de maximis et irreparabilibus periculis et scandalis, cum viderent et cognoscerent corda civium nimium sublevata; et ulterius certos cives miserunt ad domos quorundam Dominorum Cardinalium, qui ex parte officialium et populi similes requisitiones fecerunt ipsis Dominis Cardinalibus in particulari.

Item praefati officiales mandaverunt omnibus nobilibus urbis, per quos furor populi reprimi poterat, sub poenis maximis ut infra tres dies exirent urbem. quod mandatum pro parte Dominorum Cardinalium requisiti nuinquam revocare voluerunt. Imo, quod fuit deterius, requisiti ut saltem Comites Nolanum et de Fundis [Onorato I Caetani, Rector Campaniae], qui erant officiales Ecclesiae, permitterent stare Romae, negaverunt exprese; ac etiam postea requisiti ut saltem Comitem Nolanum et Dominum Agapitum de Columna Episcopum Ulixbonensem magnos cives et notabiles in urbe deputarent pro custodia conclavis, hoc facere denegaverunt, no [824]lentes quod aliquis qui dubitaretur offendi a populo se haberet intromittere quoquo modo. Propter quod Domini Cardinales dubitantes de eo quod postmodum accidit, miserunt pro officialibus, et exposuerunt eis cum magna fide errores qui poterant sequi ex modis quos ipsi tenebant circa ipsos, exprese etiam eis dicendo quod si propter praemissa, quae minas et impressionem eos velle facere sapiebant, aliquis in Papam eligeretur, non esset verus Papa, et quomodo ipsi tendentes ut curia penes ipsos remaneret, essent causa ipsam perdendi. Et requisierunt eos de duobus in effectu. Primo quod rusticos de comitatu, quos in magna multitudine fecerant ad urbem venire, remitterent, et populum ita ordinaret quod non posset esse scandalum, et quod abstinerent ab illis consiliis quae videbantur esse causa inflammandi populum.Secundo quod ipsi ordinarent unum bonum Capitaneum ad custodiam burgi sancti Petri cum certo numero gentis confidatae Dominis Cardinalibus, offerentes Cardinales praefati se pro certo velle solvere stipendia dictae gentis quandiu essent in conclavi, et quod ipse taliter faceret custodiri pontes, vel ipsos tenendo clausos, vel saltem de bona gente in sufficienti numero munitos quod populus non posset transire ad palatium. Qui omnia verbo concesserunt, et unum Bandarensem fecerunt Capitaneum. Et ipse fecit quatuor cives Connestabularios. Et isti ultra juramentum quod prius praestiterant officiales juxta formal capituli Ubi majus solemniter juraverunt bene et fideliter Dominos Cardinales tenere securos et ab omni violentia et impressione custodire, et alia multa prout ab eis petita fuerunt. Sed nihil penitus observaverunt. Imo antequam Domini intrarent conclave tota platea sancti Petri adeo fuit plena populo pro magna parte armato, et cum eis fere quot in palatio recipi potuerunt intraverunt; et eadem nocte portas palatii [825] apertas tenuerunt, nec ipsas claudi permiserunt, ac diversarum domorum portas ejusdem palatii ruperunt, ipsumque palatium ab omni parte circumdederunt armatis hominibus, ut nullus posset intrare vel exire absque eorum scitu.

Item subsequenter, postquam omnes exiverant conclave, excepto senatore cum paucis personis qui loquebantur Dominis Cardinalibus, et porta conclavis custodiretur ut nullus posset intrare, supervenerunt omnia capita regionum urbis simul cum multis civibus, volentes intrare conclave. Et licet fuerit eis mandatum quod non est de more quod post clausam portam, maxime ita tarda hora, aliquis intraret conclave, nihilominus intrare omnino voluerunt, ipsosque Domini Cardinales fracturam portarum et pericula personarum timentes intrare permiserunt, et similes requisitiones fecerunt, petentes etiam vicibus reiteratis quod antequam exirent conclave de hoc declararentur, exprese subiungentes quod ita videbant dispositum populum quod istud factum aliter transire sine periculo personarum non poterat.

Item quod per multos bonos cives reportatum fuit Dominis Cardinalibus antequam intrarent conclave quod aliqui Praelati erant in Roma, quorum aliqui erant de urbe, aliqui de extra, Italici tamen, qui ad hoc ut impressio fieret totis viribus populum inflammabant, et qui multa promittebant officialibus urbis, quilibet ipsorum in casu quo eligeretur in Papam.

Item sciendum est quod mortuo Domino Gregorio praefato sanctae memoriae remanserunt sexdecim duntaxat in curia Domini Cardinales, scilicet Petrus de Corsinis Portuensis et Sanctae Rufinae, Iohannes de Croso Penestrinensis Episcopi; Guillelmus de Agrifolio tituli sancti Stephani in Caelio monte, Franciscus de Thebaldeschis tituli sanctae Sabinae, Bertrandus Acterii tituli sanctae Caeceliae, Robertus de Gebennis basilicae XII. Apostoloru,. Simon de Brossano tituli sanctorum Iohannis et Pauli, Hugo [826] de Montelegum tituli sanctorum Quatuor coronatorum, Guido de Malesicco tituli sanctae Crucis in Hierusalem, Petrus de Sortenaco tituli sancti Laurentii in Lucina, Geraldus de Podio tituli sancti Clementis, Presbyteri; Iacobus de Ursinis tituli sancti Georgii ad velum aureum, Petrus Flandrini tituli sancti Eustachii, Guillelmus Noelleri tituli sancti Angeli, Petrus de Vernhio sanctae Mariae in via lata, et Petrus de Luna sanctae Mariae in Cosmedin, Diaconi; Cardinales, ad quod quos solos jus et potestas eligendi Romanae ac universalis Ecclesiae summum Pontificem tunc pertinuit: quorum duodecim erant ultramontani, et quattuor tantum Italici. Et omnes cardinales ultramontani faciendes ultra duas partes collegii, post vacationem, antequam intrarent conclave, et in introitu, et post usque ad tempus impressionis de qua infra dicetur, continue fuerunt in voluntate et proposito et deliberatione, etiam ex causis tangentibus Ecclesiam sanctam Dei, eligendi de collegio, et non de extra, licet tenderent ubi bono modo posset fieri ut unus ex Italiciis de collegio eligeretur; et in ista voluntate continue permanserunt etiam postquam intraverunt Conclave usque ad crastinum, quo audierunt more solito Missas suas, non obstante quod postquam intraverunt conclave, Romani, ut moris est, non permiserunt quod porta conclavis muraretur. Imo postquam Domini jam lectum intraverant, cum magna difficultate custodes conclavis dictam portam cum quadam barra lignea claudere permiserunt, et expost occupaverunt palatium, et specialiter partem illam quae de directo erat subtus conclave, solarium dicti conclavis ictibus et percussionibus tota nocte commoventes, et etiam existentes armati, utplurimum quasi sine intermissione clamentes: Romano le volemo [827] o Italiano. Et aliqui se asserunt audivisse aliquos clamantes: Moriantur. Et ita continuaverunt clamores istos usque in crastinum, adeo quod vix aliquis de Dominis de tota nocte dormivit. Post ero circa auroram fatigati, aliquo modico tempore a clamoribus quieverunt. Demum audientes dicti Domini Cardinales Missas suas, clamores consuetos reassumpserunt, immo validiores quam prius, sic quod vix Missas audire et intellegere poterant. Quibus auditis, dum Domini Cardinales se disponerent ad procedendum in facto electionis, campanae Capitolii et Ecclesiae sancti Petri, quae erant prope palatium, inceperunt pulsari ad martellum pro congregatione totius populi ad rumorem. Et tunc fortius populus more solito cum magno furore incepit clamare: Romano lo volemo o al manco Italiano. Fuerunt etiam Domini Cardinales advisati per illos qui ab extra custodiebant conclave, quorum aliqui erant ultramontani, aliqui Romani, quod nisi statim sine aliqua morosa deliberatione eligerent Romanum vel Italicum, omnes Domini Cardinales erant in periculo quod inciderentur per frustra. Porpter quod Domini Cardinales ultramontani, propter vitandum mortis periculum, alias non facturi, prout etiam tunc dixerunt, condescenderunt ut Italicus eligeretur. Et quia etiam ex Dominis Cardinalibus Italicis aliqui dixerunt quod veraciter, si eligerentur, non acceptarent electionem, cum viderent eis notorie impressionem fieri, omnes simul volentes vitare mortis periculum, cui proculdubio subjacebant, quasi ex abrupto et sine aliqua discussione meritorum et status persoonae nominaverunt dictum Dominum Bartholomaeum tunc Archiepiscopum Barensem , et ipsum, tanquam eis, ut credebant, magis notum, et in factis et moribus curiae magis expertum, licet sequens experientia contrarium ostenderit manifeste, elegerunt in Papam; et eorum aliqui tunc dixerunt quod elige[828]bant ipsum animo et proposito quod ipse esset verus Papa, timore tamen mortis in eorum animis continue perdurante; excepto tamen uno Domino Cardinale Italico Romano, qui dixit quod propter notoriam impressionem quam videbat nec sibi nec alteri daret vocem suam, nisi prius cessaret impressio et esset in sua libertate, et uno ultramontano, qui mrimo unum de Cardinalibus Italicis nominavit, licet postea timore mortis adjaeserit Barensi praedicto, et uno alio Domino Cardinali ultramontano, qui nominando ipsum protestatus fuit quod nulla propter impressionem poterat fieri electio, sed ipsum nominabat timore mortis; et salvo quod unus alius ultramontanus, priusquam hoc fieret, fuit protestatus solemniter coram Notario publico quod si contingeret ipsum consentire in aliquem Italicum, hoc faceret duntaxat timore mortis, alias non facturus. Et ulterius dixerunt aliqui Domini Cardinales inter se quod volebant et intentio eorum erat facere sicut alias fuit factum, ut per Chronicas apparet, scilicet quod quam primum commode possent secederent ad locum tutum et securum, et tunc ipsi eum reeligerent de novo. Demum Domini Cardinales ad populum tumultuantem et jam dispositum ad rumpendum conclave miserunt. Et quia non audebant, eis existentibus in illo furore, publicare electionem, per tres primos Dominos Cardinales fecerunt eis dici et promitti et promiserunt quod infra diem crastinum ante horam tertiarum consolarentur eos de Papa Romano vel Italico. Et fecerunt rogari quod recederent. quod facere diu renuerunt, non permittentes intrare cibaria Dominorum eis portata pro prandio, cujus hora jam instabat. Demum recesserunt de una domo ante conclave existente, sed nullatenus nec palatium exire nec arma deponere voluerunt. Et interim Domini miserunt pro multis Praelatis, inter quos iste tunc Barensis, et jam per modum supradictum electus fuit; qui ve[829]nit et vidit populum furentem, et audivit clamores praedictos ipsius populi furentis, et total violentiam et impressionem factam per totam diem, et ab ingressu conclavis scivit vel scire debuit tanquam notoriam, ut creditur, aliquid de electione hujusmodi praesentiens, et ei saltem tacite consentiens, juvabat ad expellendum populum de illa domo, et ut cibaria permitterentur intrare. Et tunc populus, continue tamen remanens in palatio et armatus ut prius, alituqntulum quievit a clamoribus et violentiis inferendis. Et Domini comederunt. Et postea omnes, exceptis tribus ultramontanis, redierunt ad capellam palatii. Et eis congregatis, unus ex Dominibus Italicis dixit quod modo cessabat impressio et quod reeligeretur. Unus vero ex ultramontanis dixit quod non cessabat, imo Domini erant in majori periculo quam ante. Et finaliter aliqui ex praesentibus, aliis tribus absentibus non requisitis imo penitus insciis, dixerunt, licet nondum essent in libertate sua tali quod sine primo periculo aut majori potuissent resilire aut alium, prout ante impressionem deliberaverant, eligere: Ego dico idem quod hodie. Sed antequam omnes finivissent loqui, cum jam venissent Praelati pro quibus missum erat, populus, etiam multis ex officialibus ad hoc instigantibus ipsum populum, cum maximo furore et clamando Per lo clavellato de Dio Romano lo volemo, irruerunt in conclave, et ipsum per quatuor partes fregerunt; et intraverunt officiales et populus armatus fere quantum potuit recipere conclave. Propter quod Domini, se quasi moruos aestimantes, in capella secreta pro majori parte se reduxerunt; cujus porta statim fuit cum magnis securibus in pecias fracta. Et intravit populus armatus adhuc clamans ut supra, omnesque Dominos hinc inde circumdedit. Et nisi quia unus Dominus volens suum et aliorum vitare periculum dixit eis quod Dominus sancti Petri erat electus, sed nolebat consentire, et quod [830] inducerent eum ad consentiendum, creditur quod omnes, saltim ultramontani, fuissent interfecti. Sed audito quod Dominus sancti Petri erat electus, in ipsum Dominum sancti Petri irruerunt, et praecise invitum bis posuerunt eum in una cathedra. Et dum accederent ad faciendum sibi reverentiam, quilibet ex Dominis prout melius potuit exivit palatium, et ad domos proprias utplurimum sine capis et capellis aut peditando recesserunt.

Demum advesperascente aliqui etiam sub dissimulatis habitibus se reduxerunt ad castrum sancti Angeli, aliqui exiverunt Romam vel de nocte vel in dissimulato habitu, aliqui in suis domibus latuerunt. Postea in crastinum, aliqualiter quietato populo, iste tunc Barensis, qui remanserat in palatio et in cameris papalibus, et nullo modo, etiam ter per aliquos de Dominis qui de urbe recesserant requisitus, exire voluit, misit et etiam per officiales et populum adhuc existentem in motu suo furioso mitti fecit ad Dominos qui erant in castro et illos qui in eorum domibus remanserant, reiteratis et fere continuatis vicibus ipsos requirendo et requiri faciendo ut pro majoris periculi evitatione venirent ad ipsum. Qui tunc venire noluerunt, sed quasi fastiditi de suis requisitionibus miserunt ad illos qui remanserant in domibus suis, qui ab eo et officialibus urbis requiriti jam venerant ad palatium, unam cedulam eorum manibus subscriptam, per quam sex tunc cum eo in palatio existentibus committebant potestatem ipsum inthronizandi. Qui de hoc non contentus, nec ea uti curans, quia non obediebant, fecit eos iterum atque iterum requiri ut pro majoris scandali vitatione omnino castrum exirent et venirent ad palatium. Ipsi vero dubitantes de majori scandalo, maxime quia sex ex Dominis Cardinalibus, et tam ipsorum quam aliorum Romanorum familia et bona fere tota erant dispersa per urbem, et quia castrum non erat de victualibus sufficienter muni[831]tum, et quia etiam non habebant locam ad quem tute, postquam sciebatur quod intraverant castrum, possent recedere, et quia Romani praedicti circa castrum ipsum de nocte stacatum seu palencum facere tentaverant, exiverunt castrum, et venerunt ad palatium, et ipsum inthronisaverunt more solito. Quod cum sciverunt illi qui ab urbe recesserant, licet cum magna cordis amaritudine, timentes quod si tunc non venissent, Romani suspicantes quod vellent impugnare electionem istius alios Dominos et eorum familiares trucidassent, ipsorumque bona diripuissent, redierunt ad urbem, et ipsum postea coronaverunt. Et ab illo tempore Domini Cardinales in reverentiis et aliis tractaverunt eum ut Papam, non tamen cum intentione et proposito ex iis aliquid sibi novi juris tribuere aut ipsum in primo confirmare. Et ipse in consistoriis et extra in promotionibus et aliis usus est ut Papa. Tamen ista omnia facta fuerunt in urbe, ut praedicitur, ubi Domini Cardinales, saltem ultramontini, nunquam se reputaverunt securos; imo verisimiliter credunt et communiter creditur quod si in urbe suam promotionem revocasset in dubium vel eam impugnassent, omnes interfecti fuissent, cum causa impressionis continue perduraret. Porpter quod existentes in Roma nec etiam inter se de ista materia nunquam ex proposito saltem conferre fuerunt ausi: ipseque, licet pluries requisitus, usque modo urbem cum Dominis Cardinalibus exire noluit, nec Dominos Cardinales ponere in loco securo; quinimo postquam Domini Cardinales ultramontani cautius quam potuerunt paulatim venerunt Anagniam volentes super praemissis deliberare et pericula eis imminentia ex eorum mora inter Romanos posse tenus evidare, ipse quasi solus, saltem sine societate alicujus Domini Cardinalis, venit Tiburim, qui locus etiam distringitur per Romanos, ad quem eos saepius evocavit, quasi eos volens prio[832]ribus vel aequis periculis implicare. Qui de iis juste sibi timentes, suae advocationi rationabiliter obtemperare recusarunt. Quae omnia et singula pro tanto praesentibus sunt scripta, et inserta atque annotata ut per ipsorum inspectionem universis nota fiant, de ipsis boni et justi doleant, iniqui vero, hoc est, ipsa attentantes, de commissis poeniteant, et ad similia in posterum prosilire non praesumant, in quantum suae volunt saluti consulere, famal quoque suam illibatam illaesamque servare.


Et Ego Guillelmus Praefecti Ebroicensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate Notarius anno a nativitate Domini MCCCLXXVIII. Indictione I. die secunda mensis Augusti apostolica sede vacante, omnia et sungula suprascripta, quae incipiunt cum propter falsam assertionem etc. et finiunt illaesamque servare, ad requisitionem et mandatum Reverendissimorum in Christo Patrum et Dominorum dictae sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, qui inferius se manibus propriis subscripserunt, manu propria scripsi, et ea Anagniae in palatio apostolico coram ipsis Dominis Cardinalibus audientibus et intelligentibus, ut dicebant, in praesentia Notatiorum et testium infrascriptorum publice et alta voce de verb ad verbum legi et publicavi, et in hanc publicam formam redegi, manu etiam propria me subscripsi, et signo meo consueto signavi, cum signis et subscriptionibus et appensionibus sigillorum Dominorum Cardinalium et Camerarii ac Notariorum praedictorum requisitus una cum Notariis eisdem ad haec praesentibus per ipsos Dominos Cardinales, ut praemititur, subscriptos et in eorum conscientiis firmiter asserentes praemissa sic per me scripta, lecta, et publicata vera et ita facta esse, nec non per Reverendissimum Dominum in Christo Patrem et Dominum Dominum Petrum permissione divina Archiepiscopum Arelatensem sanctae Romanae Ecclesiae Camerarium, tanquam [833] judicem ordinarium ibidem pro tribunali sedentem et interponentem in praemissis ut inferius continetur, suam auctoritatem pariter et decretum super iis, fieri unum vel plura publica instrumenta in testimonium eorundem. Praesentes autem fuerunt cum Notariis infrascriptis lectioni, publicationi, dictorumque Dominorum Cardinalium asseertioni, requisitioni, et decreti interpositioni praefatis Reverendissimus in Christo Pater et Dominus Iohannes permissione divina tituli sancti Marcelli Presbyter Cardinalis, etiam Reverendus in Christo Pater et Dominus Iohannes eadem permissione Episcopus Gebennensis, ac venerabiles et discreti viri Domini Bertrandus Raffini et Seguinus de Autone camerae apostolicae clerici, ac frater Petrus de Silva Prior prioratus de Uriaco Claromontensis diocesis ordinis sancti Benedicti, testes ad ea vocati specialiter et rogati.

Et ego Iohannes Rosseti de Martigniaco clericus Aeduensis diocesis auctoritate apostolica et imperiali publicus Notarius praemissis lectioni, publicationi et Dominorum Cardinalium assertioni, ac appositioni decreti per dictum Dominum Camerarium, et aliis praemissis omnibus una cum praenominatis testibus et Notariis supra et infrascriptis praesens fui, et hic manu propria me subscripsi et signum proprium consuetum apposui in testimonium praemissorum vocatus et rogatus.

Et ego Simon le Gay clericus Altissiodorensis diocesis apostolica auctoritate et imperiali publicus Notarius lectioni, publicationi, assertioni, et decreti interpositioni praedictis una cum testibus et Notariis publicis supradictis praesens interfui, ideoque ad requisitionem dictorum Dominorum Cardinalium et de mandato praefati Domini Camerarii, qui, ut praedicitur, pro tribunali sedens in praemissis auctoritatem suam ordinariam interposuit et decretum, hic propria manu me subscripsi, et sugnum meum apposui consuetum.


Et ego Iohannes de Croso praedictus [834] Episcopus Penestrinus sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis praemissa omnia et singula, ut scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo meo sigillavi.

Et ego Guillelmus de Agrisolio tituli sancti Stephani in Caelio monte Presbyter Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo meo sigillavi.

Et ego frater Bertrandus Acgerii tituli sancti Caeciliae Presbyter Cardinalis praemissa omnia et singula, ut scripta sunt, in mea conscientia assero et teneo omnino esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Robertus de Gebennis basilicae XII. Apostolorum Presbyter Cardinalis praemissa omnia et singula, ut supra dicta sunt, in mea conscientia assero et teneo omnino esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et proprio sigillo sigillavi.

Et ego Hugo de Montelegum tituli sanctorum Quatuor coronatorum Presbyter Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Guido de Malesicco tituli sanctae crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Petrus de Sortenaco tituli sancti Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Geraldus de Podio tituli sancti [835] Clementis Presbyter Cardinalis praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Petrus Flandrini tituli [sic!] sancti Eustachii Diaconus Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Guillelmus Noelleti sancti Angeli Diaconus Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Petrus de Vernhio tituli [sic!] sanctae Mariae in via lata Diaconus Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero et dico esse vera, et in eorum testimonium hic manu propria me subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et ego Petrus de Luna sanctae Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis praedictus praemissa omnia et singula, ut supra scripta sunt, in mea conscientia assero esse vera, et in eorum testimonium me propria manu hic subscripsi, et sigillo proprio sigillavi.

Et nos Petrus miseratione divina Archiepiscopus Arelatensis, sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius, et judex ordinarius praedictus ad requisitionem et mandatum Reverendissimorum in Chirsto Patrum et Dominorum Dominorum ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium eorum manibus propriis praescriptorum praemissis omnibus et singulis interfuimus una cum Notariis et testibus antedictis, in iisque in dicto palatio in loco ad hoc per nos electo pro tribunali sedentes auctoritatem nostram ordinariam interponimus pariter et decretum ac in testimonium eorundem sigillum [835] nostrum proprium duximus apponendum.

 

September 5, 2010 5:21 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |