Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 22-26:
16. Progressu autem temporis, cum DD. citramontani omni sollicitudine quererent vias et modos exeundi de Roma et conferendi se ad aliquem locum tutum, ubi mature et secure possent deliberare adinvicem et providere circa premissa de remediis opportunis, tandem sub colore exeundi in estate de aere romano, et quia, ut erat notorium, D. Gregorius pie memorie ordinaverat residentiam curie pro illa estate in civitate Anagnie, ad dictum civitatem se cautiori modo qua potuerunt se contulerunt, aliqui cum licentia, aliqui sine licentia, ut dicebant, solis iiijor [quatuor] italicis adhuc in Roma remanentibus, quos ipse ire non permittebat, sed sub coloribus variis et maxime quod dicebat quod illuc ire volebat et volebat quod eum associarent, retinebat. Sed cum dicto Barensi relportatum fuisset quod ex quo DD. ipsi citramontani in Anagnia convenerant diversa tenebant consilia et conveniebant frequenter, querentes maxime diversos modos securitatis eorum, et cum jam licet non publice sed quasi in secreto murmurarentur et dicerentur quod eum in eorum non habebant pro papam et ipsi publicare non audebant quia de securitate ad huc nondum ad plenum sibi providerant: idem B. hos rumores presentiens locutus fuit DD. italicis supranominatis et ordinavit quod tres ex eis, scilicet, Ego Portuensis, Mediolanensis et de Ursinis iremus ad Anagniam ad dictos Dominos cardinales et eisdem exponeremus quod non erat eis necessarium teneree illos modos querende securitatis, nec timere de aliqua novitate, quod ex sui parte veniret vel procurator eis per romanos, et quod ipse intendebat illuc ire vel ad civitatem Tiburtinum ut posset esse cum eis, [28] offerendo eis multa grata et favorabilia et utilia pro se et suis et plus facere quam unquam pro eis fecisset aliquis pontifex romanus. Ambaxiata igitur nobis tribus imposita, ivimus ad civitatem Anagniae et nobis imposta fideliter DD. cardinalibus ibidem existentibus exposuimus. Qui super expositis per nos habita deliberatione, tandem nobis responderunt quod mirarentur de tali ambasiata et mirabantur quod talia fuisset B. relata et plus mirabantur quod fidem eis daret, rogando quod decetero talia referentibus non crederet. Et haec responsio fuit facta in ecclesia cathedrali in Anagnia. Sed facta dicta responsio, dixerunt nobis: "Vos expedivistis ambaxiatam vostram, nos volumus loqui vobiscum sicut cum fratribus nostris et cardinalibus romane ecclesie, quare lplaceat quod isto sero in vesperis sitis in domo tunc cardinalis Gebennensis qui erat infirmus." Et nos omnes convenimus ibidem. Dicta autem hora verslperorum postquam autem omnes ibidem convenimus et consedimus in loco secreto, idem DD. citramontani, aportato uno Missali suam nobis intentionem declaraverunt in effectu dicentes: " Vos scitis quia notoria impressio fuit nobis facta in Rome propter quam nominatus fuit Barensis et intrusus in apostolica sede, propter quod iste non est papa nec eum habemus pro papa, et tenemus pro certo quod vacat sedes apostolica ut prius, et quod quidquid in persona dicti Barensis circa electionem et alia fecerant per impressionem et metu mortis non securi, alias fecerant." Et ad Sancta Dei Evangelia coram nobis super dicto Missale singuli juraverunt, requirentes nos ex quo Deus occasionem sive colorem ministraverat, quod iveramus ad eos et cum eis conveniremus, quod remaneremus ibidem et circa provisionem sedis apostolice que vacabat ut premittitur intenderemus cum eis.
17. Nos vero attendentes quod tanquam nuntii et ambaxiatores veneramus et quod circa remedia discordie quam videbamus in promptu, melius tenebamus et debebamus intendere pro bono [24] negotii et pace ecclesie, deliberavimus pro tunc ibi non remanere sed ad eum redire, ut cum eo de remediis tractare possemus. Et sic de facto fecimus veniendo ad civitatem Tiburtinam ad quam dictus dictus Barensis interim accesserat. Qui ibidem nos recollegit in prandio et post prandium, presentibus aliquibus nobilibus qui secum erant, pertinentia ad ambasiatam per eum nobis impositam, ac responsionem ad ipsam ambaxiatam per DD. cardinales nobis factam publice retulimus, subjungentes: "Aliqua alia habemus vobis dicere que exponemus cum vobis placuerit et hora opportuna nobis data." Qui die sequenti pro nobis tribus singulariter et divisim misit, et quemlibet per se examinavit super hiis que diximus nos velle seriosius explicare. Quilibet autem nostrum eidem explicavit seriem veritatis, narrando sibi quidquid DD. Cardinales existentes Anagniae nobis sub juramento dixerunt de facto suo, ut supra premittitur. Et licet idem B. de premissis appareret satis turbatus, tamen cognatus et visus est simulare se illa non credere, dicens quod aliunde alia habebat, et non curaremus quia omnia bene irent. Quo responso audito, considerantes quod ipse B. regebatur multum concilio aliquorum nobilium laicorum, maxime DD. Caroli de Pace Comitis Nolani, D. Thomasii de S. Severino, et D. Raynaldi de Ursinis. Cum dictis quatuor fuimus locuti secreto, eis narratis que invenimus et eos advisantes de predictis. Requisivimus eos ut instarent apud eum quod intenderent ad providendum de remediis oportunis. Qui postea nobis retulerunt se hoc fecisse, et in effectu non profecerunt apud eum.
18. Nos vero tres qui eramus de veritate negotii informati et providebamus periculum ex quo verba non audiebat, consideravimus quod debiti nostri erat facti seriem in scriptis summatim reddigere et sibi per modum narrationis casus seu thematis tradere, ut in facto suo mature deliberare valeret, nec se posset propter facti ignorantiam excusare. Et nos essemus in omnem eventum [25] perpetuo excusati; et ita casum nostrum composuimus honestando tamen verbis ubi loquitur de romanis.
19. Medio tempore, dum circa dicti casus ordinationem vacabamus et secrete laboravimus, supervenit una die nobis tribus congregatis in Domo Predicatorum ubi habitabat D. cardinalis de Ursinis, Guillelmus Paris serviens armorum qui intravit cum notariis et testibus, tenens in manu unam membranam XIII Dominorum qui erant in Anagnia sigillis in pendenti sigillatam [.Letter of the thirteen Cardinals] In qua in effectu narrabatur qualiter per impressionem notoriam et metum mortis coacti fecerunt inviti per romanos eligere, quapropter sub debito fidelitatis qua R. ecclesie tenebamur nos requirebant ut infra certum temporis post litterarum receptionem conveniremus Anagnie ad providendum supra premissis de remediis oportunis et tractandum et peragendum omnia et singula que propter premissa essent necessaria ad salubrem et utilem provisionem sancte romane et universalis ecclesie et fidei orthodoxe. Et intimata littera predica rogavit notarium et testes ut in forma [ ... ]. Et statim recessit protestator quod presentiam D. S. Petri tute addire non poterat.
20. Nos vero statim cum dicta littera adivimus ad domum D. S. Petri, et ostensa sibi dicta littera, de consilio portavimus eam ad dictum B., qui ea visa satis erat turbatus, et ordinavit supra ejus tenore in domo D. S. Petri teneri consilia. Interim vero per nos completo casu et themate [ 'Casus' of three Italian Cardinals ] de quo supra fit mentio, eumdem casum scriptum manu D. Cardinalis de Ursinis, copiis apud nos retentis, vocatis per nos quatuor laicis superius nominatis in eourm presentia et aliquorum plurium tradidimus dicto B., instantes apud eum quod cum ageretur de statu suo et ecclesie vellet deliberare mature et salubriter providere, quoniam nos honori et statui nostris intendebamus consulte attendere et providere. Et pro pace et unitate ecclesie fideliter laborare conveniendo cum aliis DD. cardinalibus. Et sic de Tibure recessimus ad ca[26]strum de Vicovario nos conferendo nec ad ejus presentiam ulterius fuimus reversi.
21. Verum est quod post recessum nostrum nos tres cardinales italici prope civitatem Penestrinum convenimus cum tribus Dominis Cardinalibus ultramontanis, scilicet cum D. N. Clemente tunc Gebennense et cum DD. Pictavense [Guy de Malsec] et S. Eustachii [Pierre Flandrin], qui ad illum locum venerunt nomine suo et aliorum qui erant in Anagnia, ubi aliqua fuimus locuti super utilitate et factis ecclesie. Deinde predicti tres rediverunt ad civitatem Anagnie, et facta ibi publicatione de intrusione Bartholomei iverunt ad civitatem Fundanam ad quam, sepius requisiti ab ipsis, ivimus habito tamen salvoconducto. Et ibidem nobis existentibus et propositis eis per nos aliquibus super factis ecclesiae, in vigilia B. Mathei Apostoli [September 20, 1378], facto nobis et per eos responso, per omnes DD. Cardinales ultramontanos qui erant in numero XIII tandem in nostri presentia XII ex eis elegerunt concorditer in romanum et universalis ecclesiae pontificem Reverendissimum Dominum tunc Gebennensem cardinalem, nunc Papam Clementem VII. Cujus electioni per nos non extitit contradictum. Cognovimus tamen et reputavimus ejus electionem esse canonicam.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu