Sede Vacante 1378



Letter of the Cardinals in Rome
announcing the election of Urban VI

(April 19, 1378)

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 465 :

[ to the Cardinals in Avignon:]

Reverendissimi Patres et Domini, quia plerumque imo plurimum praesertim in rebus arduis famae loquacitas veritatem quibusdam coloribus adulterinis obnubilat, ideo quid in his diebus in Romana Ecclesia, cuius honorabilia membra et sublimes columnae pariter nobiscum existiris, gestum sit, vobis praesenti scriptione veridica curavimus intimare, utsi qui vobis rem aliter narraverint seu scripserint non credatis, et mentes vestrae hac nostra insinuatione clarificatae in tranquillo et sereno veritatis littore conquiescant.

Vestris igitur Paternitatibus innotescat quod sanctae felicisque recordationis Patre nostro D. Gregorio Papa XI. 27 die mensis Martii nuper elapsi viam universae carnis ingresso, et sicut de largissima Dei pietate confidimus, post labores ad praemia evocato, sicut alias vobis scripsimus, tantique Patris ut erat juris et moris, omni debito honore et reverentia exequiis celebratis, die 6. praesentis mensis Aprilis Conclave Palatii Apostolici, in quo praefatus D. noster obierat, ne dicamus, abierat, iuxta sanctiones canonicas decrevimus introire, certis ex causis ad id nostrum introitum ad diem immediate sequentem duximus differendum.

Qua quidem die, videlicet 7. huius mensis, primitus gratia S. Spiritus invocata Conclave praefatum intravimus de electione futuri summi Pontificis tractaturi. Sequenti die Luciferi nescientis occasum, ut pie credimus, radiis illustrati circa illam diei horam qua Spiritus ille Paraclitus in SS. discipulorum corda descendit, ad personam Reverendissimi in Chirsto Patris D. Bartholomaei Archiepiscopi Barrensis, viri utique magnorum meritorum claritate conspicui et multiplicium virtutum lampade refulgentis libere et unanimiter direximus corda nostra, eum ad celsitudinis Apostolicae speculam concorditer evocantes; et hanc nostram evocationem seu electionem in conspectu maximae Christianae plebis multitudine nunciantes. Caeterum die 9. huius mensis idem D. noster electus coram fidelium turba copiosa super thronum dignitatis Apostolicae sublimatus sibi Urbani VI. nomen adscivit, ac die hesterna qua Christus Iesus summus Pontifex vitam nostram resurgendo reparavit, sicut in Rom. Ecclesia consuetudinis est in Basilica Principis Apostolorum de urbe cum ingenti tripudio et laetitia innumerabilis populi Christiani Pontificali Regno magnifice et solenniter extitit coronatus.

Quae quidem vobis ideo nunciamus, ut sicut obitus D. memorati Gregorii vobis amaritudinis et tristitiae propinquavit, sic de praesentis Patris confessione hactenus vobis et nobis facta gaudii et exultationis spiritum assumatis in illo, in cuius vices idem D. noster gerit in terris, firmam spem fiduciamque tenemus quod sub eius felici regimine status Rom. Ecclesiae reflorebit, et orthodoxa fides felix optatumque suscipiet incrementum, Salvator noster Iesus Christus diu et feliciter in suo servitio vos perseverare faciat iuxta vota.

Datum Romae die 19. dicti mensis Aprilis sub sigillis nostrum Petri Portuensis Episcopi, G. tit. S. Stelphani in Celio Monte, et Iacobi tit Georgii ad velum aureum Diaconi Cardinalium, hic Prioratus locum obtinentium in Ordinibus antedictis.

[sequuntur nomina undecim aliorum cardinalium.]


Note that the Cardinals begin their remark about the date of the election with a reference to Lucifer. They also state that the election was unanimous, which was not true. Cardinal Orsini refused to vote at all on April 8, stating clearly that he believed that he was the subject of impressio. Deposition of Cardinal de Luna: "Et predicti cardinalis Lemovicensis et iste cardinalis [de Luna], videntes quod alii cardinales concordabant contentare populum, dixerunt quod ex quo volebant eligere romanum vel italicum, quod erat bonum quod eligerent istum archiepiscopum Barensem, et in hoc concordarunt omnes alii, excepto cardinale de Ursinis, qui dixit quod propter impressionem, quam videbat, nolebat eligere donec fuisset in libertate...." Cardinal Noellet stated, "Et dominus de Ursinis dixit quod non daret vocem suam alicui, donec esset in libertate.

 

 

November 12, 2013 6:35 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |