Sede Vacante 1406

November 6 —November 30, 1406

Gobelinus Person, Cosmidromius


Gobelinus: Cosmidromius Gobelini Person   ed. Max Jansen (Munster i. W.: Aschendorff 1900), p. 158-160:

Eodem anno septima die mensis Novembris obiit Innocencius papa. Et post hoc in die beati Clementis [November 23, 1406] cardinales numero quatuordecim in conclavi pro electione summi pontificis congregati iuraverunt et compromiserunt, quod quicunque ex eis eligeretur in summum pontificem, deberet propter ecclesiae unionem reformandam papatui renunciare, si et quando adversarius eius similiter renunciaret praetensis iuri suo et papatui sive decederet, dummodo anticardinales vellent effectualiter sic convenire et concordare cum eis, quod ex eis omnibus simul collectis sequeretur canonica electio unici summi pontificis. Et ille, quem sic elegi contingeret ex eis tunc in conclavi congregatis, statim post inthronizacionem eius deberet infra tres menses mittere solempnes ambassiatores ad concordandum de loco habili et decenti pro praedictis. Et inde electus est ex eis dominus Angelus tituli sancti Marci presbiter cardinalis, qui fuit patriarcha Constantinopolitanus, et coronatus XIV. Kalendas Ianuarii [December 19, 1406] Gregorius XII. est appellatus. Qui statim direxit literas suas primo et deinde solempnes ambassiatores ad Petrum de Luna qui se pro adversa parte Benedictum nominavit, et ille respondit ad omnia se fore paratum. Unde per totum annum, videlicet nativitatis Domini 1407, multi tractatus habiti sunt inter eos per solempnes nuncios, et non est effectus secutus intentus.


Georg Erler (editor), Theoderici de Nyem de scismate libri tres   (Lipsiae 1890), p. 227:

Praedicti autem nuncii fuerunt dominus Antonius nepos dicti Errori [Gregorii XII.], quem, interim quod in eadem ambasiata fuit, creavit episcopum Bononiensem, et bonae memoriae Guillelmus episcopus Tudertinus, thesaurarius suus nacione Normannus, et quondam Antonius de Butrio, in utroque iure doctor excellens nacione Bononiensis. Qui abeuntes accesserunt ad Petrum et suos cardinales, qui tunc apud monasterium sancti Victoris Massiliae residebant, qui eos gratanter receperunt et benigne pertractarunt.

 


November 11, 2013 11:17 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |