:
Theoderic de Nyem [Dietrich von Niem]: Georg Erler (editor), Theoderici de Nyem de scismate libri tres (Lipsiae 1890), pp. 10-:
II. Cumque omnes cardinales post obitum dicti Gregorii pape, qui decessit Rome circa finem mensis Marcii anno domini Mo CCCo LXXVIIIo, ut moris est, intrarent conclave in pallacio papali prope basilicam principis apostolorum de urbe, dictus eciam Urbanus cum eis, non tamen ut cardinalis, intrabat et expectans inibi, donec omnes alii prelati, qui tunc pariter intraverunt, abinde recesserant, solis eisdem cardinalibus in cameris eorum sigillatim [11 Erler] loquebatur, ipsis devocius supplicando ut Deum et iusticiam pre oculis haberent et omni semota utilitate privata ecclesie Romane de utili et ydoneo pastore per eleccionem canonicam providerent, sicut hec fieri vidi et audivi cum eodem Urbano ibidem tunc existens. {Theoderic is the only author who alleges that Bartholomeo was present at the beginning of the conclave. He contradicts Stephanus de Pelosii, Custodian of the Conclave.]
Et quia dicti domini cardinales per multos dies, antequam eligerent, in dicto pallacio seu conclavi remanserant, [The Conclave lasted less than 24 hours. Theoderic could not have been present, as he alleges. He is a big liar.] prefatus Urbanus timens, ne forte aliquod sinistrum ipsi ecclesie contingere posset, interim quod dicti cardinales erant in cocnlavi, singulis diebus ad altare secundum devocionem in ipsa basilica legit Missam, ut existimo, dominum deprecando, ut cardinalibus ipsis suam graciam dignatetur infundere, quod cito pontificem utilem et idoneum eligerent, ut prefertur. Cumque postea dicti cardinales in eundem Urbanum in ipso conclavi, quod assumeretur in papam, per eleccionem uniformem, scilicet nemine ipsorum discrepante [In the first election, two Cardinals did not vote for him. In the afternoon, three Cardinals had fled, and Cardinal Orsini refused to vote], factam insimul concordassent, quadam die Veneris scilicet VIta Nonas Aprilis [Friday. Actually, it was Thursday, and it was VI Id., not VI Non.] tunc currentis anno predicto paulo ante horam terciarum.
Miserunt pro eo et multis aliis ecclesiasticis prelatis, qui tunc fuerunt in urbe ipsa presentes. Qui quidem Urbanus statim libros [12] et aliaquas res ipsius ad loca tuta ipsius portari fecit, ne, si rumor insurgeret in populo, quod ipse electus esset in papam, forsan Romani more sup irruerent in eius hospicium ac ipsum suis libris et rebus huiusmodi spoliarent. Sed postquam eadem die dicti Urbanus, tunc archiepiscopus Barensis nominatus, et alii prelati taliter per eosdem dominos cardinales sic vocati circa horam terciarum ad predictum pallatium accesserant, ortus fuit repente maximus rumor in populo, scilicet quod papa esset electus, sed quis erat ille, adhuc erat ipsis incertum. Sed cum paulo post quidam de ipso pallacio clamaret ad populum in maxima turba pre foribus dicti pallacii congregatum, in hec verba videlicet: "Barensis electus est in papam", vehemens commocio subito fuit facta in populo, quod contigit, credo, ea de causa, quia pleriqui Romani prefatos dominos cardinales, antequam ipsum conclave intrabant, crebro sollicitarunt rogando, ut loco dicti pastoris defuncti saltem Romanum vel Ytalicum in papam eligerent ea vice. Quod eciam me presente una voce deprecabantur omnes illi Romani, qui stabant in gradibus eiusdem basilicae, dum prefati domini cardinales dictum conclave, ut prefertur, causa eligendi novum pontificem intrare volebant, et a plerisque audivi quod hoc per illum Jacobum Romanum cardinalem fuit sophistice vel ex industria ordinatum, ut per hoc ipse, tanquam de potenciori domo Romana, scilicet Ursinensi ortus, eligeretur in papam, et eciam alie raciones causam huic clamori populari dederunt, quia dictus dominus Gregorius habuit quendam cubicularium, Johannem de Bare vulgariter nuncupatum, Gallicum seu de terra Lemovicensi oriundum satis, ut fama erat, superbum pariter et lascivum, qui propterea nedum dictis Romanis, sed eciam [13] pro maiori parte curialibus erat exosus, et hunc credebant dicti Romani fuisse in papam electum loco Gregorii prelibati. Et de illo ipsi Romani falso errore seducti dolebant plurimum, et vehemens murmur propterea factus extitit inter ipsos. Dicti vero Urbani electi in papam pauci Romani tunc noticiam habebant, et eius habentes noticiam reputabant ipsum quodammodo pauperem et despectum. Nec domum vel ortum proprium pro tunc habebat in urbe vel eius districtu. Alia eciam huius rumoris popularis causa fuit. Nam inter illos prelatos tunc eciam vocatos ad dictum pallacium, ut prefertur, fuerunt aliqui Romani potentes, sicut Petrus [de Tartaris] abbas monasterii Montiscanssini, et alii, quorum cuiuslibet consanguinei et amici credebant quod amicus eorum esset electus in papam, unde repente maximus concursus et strepitus equitancium et concurrencium per contractas dicte urbis ad ipsum pallacium illa tempestate auditus fuit, ibidem durans pene illa tota die.
Unde cardinales predicti ad cedendum dictos rumores simulate seu conficte populo per aliquos dici fecerunt, quod prefatus cardinalis sancti Petri [Francesco Todeschini] esset electus in papam. Quod audientes sui [14] amici cum magna turba impetuose currebant ad dictum pallacium, quo recipientes ipsum violenter ad altare maius in ipsa basilica, ut est moris de noviter electis in papam fieri, perduxerunt et posuerunt super illud [Wrong. The Cardinal of St. Peter's did not leave the Vatican Palace after the entry into Conclave on the evening of April 7; he was there all day on April 8, and spent the night of April 8/9 there; he was still present to enthrone Bartolomeo Prignano on the evening of the 9th. And yet Theoderic claims to be a witness to an important part of the day's events!], eo invito et dicente, quod non esset electus in papam, sed archiepiscopus Barensis per eum et per alios cardinales electus foret in papam. {Theodore is the only source which says that the Cardinal de S. Petri named someone else as the real pope.] Et tam magna pressura ibi illato facta fuit, ita quod dictus cardinalis in illo comprehensus mortem vix evasit, qui post hoc ad dictum pallacium reductus. Extunc continue remansit, quamdiu vixit, penes dominum Urbanum antedictum.
Dicta vero die post eandem eleccionem eciam tunc ipso rumore durante quatuor vel quinque de predictis cardinalibus eandem urbem cum dicto domino Jacobo cardinali exiverunt, et aliqui eorundem cardinalium ad Castrum Sancti Angeli in burgo dicti sancti Petri declinaverunt. Sed altera die [Friday, April 9, 1378], immediate [No. It was either around 10:00 or noon] ad dominum Urbanum in pallacio apostolico existentem satis tempestive accessit Petrus de Luna tunc et paulo post alter qui abbas Maiorismonasterii [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.] vulgariter nominabatur, et postea Ropertus de Gebenna ac subsequenter ceteri cardinales, scilicet de Agrifolio, Vivariensis [Pierre de Sortenac], [15] Glandatensis [Bertrandus Atgerius], Sancti Angeli [Guillaume Noellet], et Sancti Eustachii [Pierre Flandrin], necnon de Britannia [Hughes de Montelais] et Pictaviensis [Guy de Malsec], qui omnes fuerunt nacione Gallici, et ipsi alii tres cardinales Italici, ita quod omnes prefati cardinales, qui eum eligerunt, infra horam vesperorum illa die convenerunt in ipso palacio, quia Romani, postquam in veritate senserunt quod dictus cubicularius cognominatus Barensis non erat electus in papam, ab incepto rumore penitus quieverunt, ulterius de ipsis cardinalibus et electione facta de ipso Urbano nullatenus impediendo. Unde omnes ipsi cardinales tunc insimul hora vesperorum in eodem pallacio congregati prefatum Urbanum paulo post eandem horam vesperorum more solito intronizaverunt, qui, postquam intronizatus fuit per eosdem, ad locum ubi dictus Gregorius papa benediccionem dare populo consueverat, cum omnis ipsis cardinalibus necnon multitudine magna aliorum prelatorum accedens populo in maxima frequencia et multitudine ibi tunc congregato papalem et solempnem benediccionem dedit. [No. The benediction was on the next morning, Saturday, April 10].
III. Et deinde in ipsa sacra paschali dominica [Easter Sunday, April 18, 1278] de mane valde solempniter per ipsos dominos cardinales, ut eciam moris est, ipse Urbanus sue coronacionis insignia recepit ante portam dicte basilice sicque coronatus. Dicti domini cardinales ac ac prelati et officiales et eciam multi nobiles et curiales ac pene universus populus urbis ipsum ad ecclesiam Lateranensem per eandem urbem cum papali honore seu pompa transeuntem associarunt. Fuerunt eciam tunc in ipsa urbe valde multi barones et alii magnates per plures dies presentes, qui universaliter singuli videlicet eorum eidem Urbano, ut vero summo pontifici, publice ac private honorem et reverenciam exhibuerunt. Et tunc nullum dubium nullusque rumor sinister erat in urbe Roma, eciam inter cardinales et aliosquoscumque, quod idem Urbanus non esset verus papa, aut quod per impressionem vel alias minus canonice foret electus, ymmo omnes ipsi cardinales tunc temporis scriptis et dictis publice et private dicebant omnibus eciam secum de ipso Urbano conferentibus, quoniam ipse Urbanus esset verus papa et canonice et concorditer per ipsos electus, et hec est veritas nec potest revera negari. [Not so.]
IV. Sed die Lune infra festa pascalia [Monday, April 19, 1378] dictis vesperis in eius presencia in eodem pallacio in capella maiori me presente ipse Urbanus publice incepit increpare episcopos qui illic venerant, dicendo quod omnes essent periuri quia ecclesias suas destruerent in eadem curia residendo. Sed omnibus tacentibus ipsis prelatis quondam Dominus Martinus [de Zalva] episcopus Pampikionensis, eiusdem Urbani Referendarius, nacione Cathelonius, qui fuit doctor egregius in iure canonico et diu in Avinione in eodem iure ordinarie legit, solus papae respondit, satis acerbe dicens quod ipse non esset periurus, quodque dictam curiam non propter eius privatam set pocius porpter publicam utilitatem sequeretur et paratus esset de i;;a recedere necnon ad eius ecclesiam accedere, arguendo subtiliter per hoc dictum Urbanum quod egit minus caute sic generaliter obiurgando ppredictos prelatos presentes tunc in curia memorata etc.
V. Subsequenter autem die Lune immediate post secundum [17] dominicam post Pascha [Monday, May 3, 1378] ipse dominus Urbanus tenendo publicum consistorium et confluentibus illic dictis dominis cardinalibus necnon prelatis et officialibus ac curialibus in magno numero, ut est moris, incepit sermonem facere in presencia eorundem, cuius thema fuit, "Ego sum pastor bonus" etc., quem minus caute necnon eciam minus ornate fecit, in quo eciam mores dictorum dominorum cardinalium et prelatorum incepit redarguere, quod ipsi egre tulerunt. Miror eciam, quare ipse hoc fecit, sciens eos parum ipsum pro tunc curare. "Frustra enim niti neque aliud se fatigando nisi odium querere extreme demencie est."
Fuerunt enim increpaciones ille iintempestive fonentum scismatis subsequentis. Veniens etiam illo tempore quidam collector fructuum camerae apostolicae de quadam provincia ad presenciam dicti Urbani ei quandam summam pecuniae racione suae collectoriae officii offerebat. Cui respondens ait: "Pecunia tua tecum sit in perdicionem!" ac illam recipere non curavit, similia multa insolita et abusive de die in diem faciens, per quae paene omnium ipsorum cardinalium et prelatorum contra se magis iracundiam concitavit.
VI. Sed quod Urbanus ipse ita prosiliit ad increpaciones indiscretas et nimium repentinas, causa fuit quia quondam domina Johanna regina Jerusalem et Siciliae, quam postea idem Urbanus siciliae regno privavit, audiens eum ad papatum esse promotum, gavisa fuit gaudio magno valde ac per multos dies Neapoli luminaria multa more illius patriae per totam civitatem in crepusculo vespertino ad honorem dicti Urbani incendi fecit, necnon ambasiatores ipsi regine per eundem Urbanum statim post eleccionem suam destinatos benigne recepit, et multis grandibus et liberalibus donariis prevenit ipsique Urbano XL milia ducatorum in auro partim [18] et partem in moneta argentea. in illo principio destinavit necnon paulo post vina et blada ac carnes salsas et caseos per mare in navigiis in magnis quantitatibus sibi transmittendo, regnum quoque suum et omnia quae haebebat sibi obtulit credendo eum sibi semper remanere benivolum. Et ab alio latere ille quondam pater principum et norma nobilium , scilicet dominus Otto dux Brunswicensis et princeps Tarantii, martus tunc dictae Reginae, qui eciam predictum Urbanum ante ipsius papatum summe dilexit et quantum potuit per dictum Gregorium papam paulo ante ipsius obitum ad faciendum pacem inter Romanum ecclesiam et colligatos contra illam, tunc Florentinos, Perusinos necnon Barnabonem et Galeam [Visconti] qui tunc in Mediolano regebant, prefectum urbis [Francesco de Vico], necnon multos alios [19] proceres et magnates ad Tuscie et Ligurie partes destinatus, omnibus per ipsum fideliter et prudenter pro ipsa pace reformanda inter easdem partes discrepantes compositis, ad eandem urbem rediit circa ipsa festa pascalia cum bonis novis huiusmodi pacis concluse, reperiendo ipsum Gregorio interim vita functum. Qui eciam exhileratus vehementer de promocione dicti Urbani sibi obtulit se et sua.
VII. Et cum infra festa huiusmodi dictus Otto sumpto prandio cum eodem Urbano, ut moris est, ei quodam die potum preberet in collacione in presencia quorundam cardinalium et aliorum magne auctoritatis virorum, dictus Urbanus ex fastu ciphum de manibus tanti principis stantis coram eo benibus reflexis recipere tam dui tardavit donec ad eum quidam ex eisdem cardinalibus diceret haec verba, "Pater Sancte, tempus est ut bibatis!" Nec fefellit in eo pro tunc illud, "Asperius est nichil misero qui surgit in altum", nec illud "Corde stat inflato pauper honore dato". Et licet tunc sollicitaretur instanter, quod eandem pacem pro ipsius statu firmando benigne acceptaret, hoc tamen pro tunc facere non curabat, credens se super pennas ventorum iam volare. Que eciam preconceptum rancorem inter ipsum et suos cardinales predictos non mediocriter adauxerunt, et eum delirum ipsi cardi[20]nales communiter iudicabant. Fuit enim duri cordis. Unde probavit illud: "Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum, in illo peribit."
Sed paulo post, suscitata nimis periculosa discordia inter ipsum Urbanum et dictos cardinales. predictum scisma magis propterea ex rancore mutuo parcium quam allegata impressione in eleccione dicti Urbani, ut in precedentibus tangitur, habuit ortum. Romanis autem civibus pro posse complacere studuit idem Urbanus, in quo eciam ipsis cardinalibus vehemencius displicebat. Unde sigillatim dicti cardinales ab ipso existente adhuc in eadem urbe circa medium mensis Maii, post eius coronacionem recesserunt necnon ad Anagniam civitatem Campaniae Romanae declinaverunt recreacionis causa pro illo estivali tempore, ut dicebant, quia tunc, ut communiter, incipit calor in eadem urbe vigere. Ipse autem Urbanus senciens infra aliquos dies postea [actually June 26], quod illic contra ipsum conspirassent quodque contra eum procedere vellent ipsi cardinales, satis doluit quod eos a se libere abire permisit. Sed animo eos ad se revocandi eciam de ipsa urbe ad civitatem Tiburtinam , quasi in medio itinere inter easdem urbem et Anagniam collocatam, et sub specie recreacionis infra dies paucos postea accessit, ubi ex tunc per quatuor menses vel circa stetit [Not so. He was back in Rome on September 18, perhaps even as early as August 22, as Erler thinks: p. 20 n. 5.], et inter hec dicti cardinales [21] in Anagnia hujusmodi contra ipsum processum incoharunt, in quo eum Bartholomeum Barensem in papatu intrusum nominavit, ipsumque ad certum diem citaverunt et alia multa contra eum attemptaverunt sub tuicione quondam Honorati {Caietani], comitis Fundorum, qui dictam Campaniam tunc et diu ante pro eadem Romana ecclesia gubernabat [Rector Campaniae].
VIII. Interim, vero, dictus dominus Otto, Princeps Tarentii, senciens per famam forsan hec nephanda de scismate iam orto, et ne tantum malum vires assumeret in tota Christianitate, quia erat vir totus catholicus, ac eciam ipsi Urbano valde compaciendo, cum decenti comitiva iurisperitorum et militum de Neapoli venit ad ipsum pontificem ad Tiburtum conando eum cum dictis cardinalibus in amiciciam reponere et secum ordinare, quod quondam Maria regina et heres regni Tricnacliae, consanguineo suo, strenuo viro iuniori marchioni Montisferrati, qui tunc cum eo morabatur, nuptui [22] traderetur pro bono statu Trinacliae et eciam Siciliae regnorum prefatorum, prout de hoc partes ipse et omnes barones dicti regni Trinacliae iam simul, ut sic fieret, concordabant, quorum tamen [23] neutrum dictus princeps potuit ab eodem Urbano finaliter obtinere. Proposuit enim iam in mente sua, quod dictum regnum Trinaclie in Franciscum Pregnanum, nepotulum suum ex euis fratre genitum, de quo suo loco inferius multa dicentur, qualitercumque transferret. [No other source makes this claim.] Videns igitur ipse princeps se non proficere in premissis cum eodem Urbano, quia erat aliqualiter literatus, quadam vice dolenter coram nonnullis dicebat, "Pro certo, pater noster non Urbanus, sed pocius, ut timeo, Turbanus dicetur, et multis adversitatibus erit involutus et ruina multorum." Quod audiens eciam tunc presens quondam ille celeberrimus doctor legum Nicolaus [Spinelli] de Neapoli, rector provincie in Gallia pro ipsis domino Ottone principe, in cuius comitiva illuc venit, et Johanna regina tunc temporis, accessit ad eundem Urbanum, qui erat ei valde familiaris ante papatum rogando ipsum, ut omnino consiliis dicti principis acquiesceret, qui nisi bonum ipsius domini Urbani, et ut concordia vigeret in Romana ecclesia, quereret aut peteret ab eodem. Quem cum eciam obaudiret dictus Urbanus, ipse dominus Nicolaus propterea [24] ira motus ad prefatos cardinales infra pauca tempora accessit ex tunc partem eorum publice fovendo necnon eis assistendo consiliis et auxiliis oportunis. Dictus vero princeps, licet multum de ipsius Urbani duricia doleret, tamen pacienter agens et valefaciens pontifici eciam ab eo recessit, ad quem postea non revenit, sed quod ipse urbanus esset papa semper tenuit et publice dixit. Verum pos hec dicta domina Maria, regina et heres Trinalcie, est proditorie capta et ad regnum Arragonie abducta. Unde hominum clades, destrucciones terrarum et innumerabilia mala postea subsecuta fuerunt. Atque ipsum regnum ab obediencia eiusdem Urbani in totum defecit in quo usque ad obitum eius et aliquamdiu eciam postea remansit, et tandem in parte ad obedienciam Petri de Luna pervenit, et pro parte in neutralitate remansis et remanet in presenti.
IX. Demum dictus dominus Urbanus videns se non proficere quoad hoc, quod ipsi cardinales ad eum redirent, in autumpno Romam repeciit. Et post hoc ipsi cardinales ultramontani tunc in civitate Fundana in ipsa Campania sub defensione dicti comitis congreatti ad ipsos tres Ytalicos cardinales, scilicet Petrum [Corsini], Jacobum [Orsini] et Johannem [Another error: Simon de Borsano, Mediolanensis], qui tunc simul erant in quodam castro dicti domini Cardinalis Jacobi, destinarunt oratores ipsorum, scribentes cuilibet eorum literas [July 20, 1378, while they were at Agnani, not Fundi], in quibus quemlibet ipsorum intelligere dolo fecerunt, quod, si veniret ad ipsos, summus pontifex creatur. Sed quod illud secrete quilibet eorum teneret, eciam [25] dicte litere innuerunt, scientes dictos Ytalicos ambiciones vicio laborare simulque ipsos sic dolose ad se trahere posse.
X. Unde predicti tres cardinales Ytalici ad dictum civitatem Fundanum sublato more dispendio euntes et venientes ad confratres suos tunc ad faciendum scisma in universali ecclesia, scilicet ad eligendum alium pontificem congregatos insimul accesserunt, sed predictum Rupertum [Robert of Geneva] dicti cardinales ultramontini eisdem cardinalibus, Ytalicis tunc presentibus, elegerunt [September 20, 1378], prout in hoc per prius in eorundem cardinalium Ytalicorum absencia mutuo concordarunt [Not so.], scientes dicti electores eum esse ambiciosum et pluribus indigentem ac presumptuosum, large conscientie, sed genere nobilem, multis eciam consangiuneis atque affinibus nobilibus ac potentibus constipatum. Unde post elici, quod illa eleccio a Spiritu Sancto [26] et puris conscientiis non processit. Videntes autem dicti cardinales Italici se totaliter delusos indignantur a dicta civitate recesserunt, ad ipsum castrum [Sora] unde illuc venerant redeuntes, in quo tam diu extunc insimul steterunt donec ipse Jacobus cardinalis [Orsini] in eodem castro postea infra pauca tempora decessit [Orsini died on August 13, 1379].
XI. Sed postquam dicti cardinales ultramontani cum eodem papa quem Clementem vocaverunt ad civitatem Avinionensem pervenerunt. Prefati Mediolanensis et Florentinus cardinales [Cardinals S. Petri and Orsini being dead] in magna perplexitate diu constituti necnon in eadem Romana Campana per aliquot menses remanentes ad eum Urbanum, eius timentes austeritatem, accedere nullatenus presumpserunt Sed [27] tandem deliberaverunt eciam ad Avinionem velle accedere, qui dum iter illuc agerent, prope Niciam dictus cardinalis Mediolanensis morbo correptus discessit ibidem [August 27, 1381] dictusque Cardinalis Florentinus perveniens eciam ad eandem civitatem Avinionensem post multos annos moriebatur ibidem [died August 16, 1405: Baluzius I, 1040]. Cumque dictus Clemens in Fundis taliter electus existeret, ut prefertur, multi prelati et eciam officiales potissime Gallici et alii curiales, qui tunc erant cum eodem Urbano, passim recesserint ab ipso Urbano et aliqui ad propria et multi eciam ad ipsos Clementem eiusque cardinales accesserunt, ita quod ipse Urbanus quasi solus, ut passer in tecto, quoad prelatos et officiales dicte curie remansit exceptis curialibus Alemaneis et aliquibus Anglicis, Bohemis, et Ungaris, qui erant tunc in eadem curia presentes, necnon clericis qui de diversis regnis et provinciis causa impetrandi ecclesiastica beneficia in illa novitate ad eandem curiam pervenerunt seu lites habebant in ipsa, dictique curiales qui in eadem remanserunt de statu eorum multifarie dubitabant. Unde multus murmur cottidie erat inter ipsos curiales, et quid consulcius facturi essent, non mediocriter dubitabant.
XII. Videns autem Urbanus dictus se tunc sine cardinalibus existere excepto dicto Cardinali Sancti Petri nominato, qui solus secum remanserit [but Francesco Tebaldeschi, died on September 7, 1378 in Rome], ut prefertur, dictosque curiales partim de die in diem taliter ab eadem curia recedere, et alios taliter de eorum [28] statu titubare coepit dolere, et quandoque me vidente flevit amare et tunc primum cognovit qioa minus caute egit in principio sui regiminis, et quod mala hec propterea fierent, et tunc quoad remanentes curiales in eius curia se humiliando plures eorum ad diversa officia predicte sue curie tunc vacancia promovit et se valde gratum adversitate docente tunc reddidit ipsis necnon simul et semel XXVI cardinales una die creavit [September 18, 1378], existimans forte quod de tanto numero eorum aliqui huiusmodi cardinales fastigium utique acceptarent, prout nec ipsum fefellit opinio factum fuit, et inter eosdem cardinales creatos de novo aliqui fuerunt romani de omni statu et multi ex aliis creatis de novo cardinalibus huiusmodi fastigium acceptantes de diversis locis ad ipsum Urbanum subito accesserunt.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu