Monumenta Germaniae Historica, SS XX (Hannoverae 1868), 403-404:
Peracta victoria, rex a Papiensibus ad ipsorum civitatem triumphum sibi exhibituris invitatur, ibique ea dominica qua Iubilate canitur, in ecclesia sancti Michaelis, ubi antiquum regum Longobardorum palatium fuit, cum multo civium tirpudio coronatur [April 17, 1155]. Deductis ibi cum magna civitatis laeticia et impensa tribus diebus, inde per Placentiam transiens, iuxta Bononiam Pentecosten celebrat, ac ibidem transcenso Apennino citeriorem Italiam, quae modo Tuscia vocari solet, perlustrat. Illic Pisanos, viros in insulis et transmarinis regionibus potentes, obvios habuit, eisque ut naves contra Gwillehelmum Siculum armarent in mandatis dedit. Circa idem tempus Anshelmus Havelberensis [Ughelli, Italia sacra II, 368] episcopus a Graecia reversus, Ravennatensem archiepiscopatum per cleri et populi electionem [1154-1158], simul et eiusdem provinciae exarchatum laboris sui magnificam recompensationem a principe accepit.
Igitur rex ad Urbem tendens, circa Viterbium castra metatur. Quo Romanus antistes Adrianus cum cardinalibus suis veniens, ex debito officii sui honorifice suscipitur [June 9, 1155], gravique adversus populum suum conquestione utens, reverenter auditus est. Praedictus enim populus, ex quo senatorum ordinem renovare studuit, multis malis pontifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit.
Accessit ad huius seditiosi facinoris augmentum, quod Arnoldus quidam Brixiensis, de quo supra dictum est [Lib. I. 27, p. 366], sub typo religionis et, ut evangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum generns, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis praemolli dogmate ad animositatem accensis, innumeram post se duxit imo seduxit multitudinem. Arnoldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus eiusdemque ecclesiae clericus ac lector tantum ordinatus, Petrum Abailardum olim praeceptorem habuerat. Vir quidem naturae non hebetis, plus tamen illorum verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus, cuiusmodi hominum ingenia ad fabricandas haereses scismatumque perturbationes sunt prona. Is a studio a Galliis in Italiam revertens, religiosum habitum, quo amplius decipere posset, induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim, nec clericos proprietatem, nec episcopos regalia, nec monachos possessiones habentes, aliqua ratione salvari posse: cuncta haec principis esse, ab eiusque beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Praeter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem ecclesiam perturbaret, laicisque terrae illius prurientes erga clerum aures habentibus ecclesiasticas malitiose exponeret personas, in magno concilio Romae sum Innocentio habito [II Lateran Council, April, 1139] ab episcopo civitatis illius virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne perniciosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit, sicque factum est. Ita homo ille de Italia fugiens ad Transalpina se contulit, ibique in oppido Alemaniae Turego officium doctoris assumens, perniciosum dogma aliquot diebus seminavit. Comperta vero morte Innocentii [September 24, 1143], circa principia pontificatus Eugenii [February 15, 1145] Urbem ingressus, cum eam contra pontificem suum in seditionem excitatam invenisset, viri sapientis haud sectatus consilium, de huiusmodi dicentis: —Ne in eius ignem ligna struas, amplius eam in seditionem concitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto et ex iuvenilium animorum fortitudinis ordine et integritate totum orbem terrae suum fecerint. Quare reaedificandum Capitolium, renovandam senatoriam dignitatem, reformandum equestrem ordinem docuit. Nihil in dispositione Urbis ad Romanum pontificem spectare, sufficere sibi ecclesiasticum iudicium debere. In tantum vero huius venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum seu cardinalium diruerentur domus et splendida palatia, verum etiam quaedam de cardinalibus reverendae personae, inhoneste sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia cum multis diebus, id est a morte Celestini [March 8, 1144] usque ad haec ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum iuste in eum et canonice prolata, eius iudicio tanquam omnino auctoritatis vacua, ab illo contempneretur, tandem in manus quorundam incidens in Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est, et ad ultimum a praefecto Urbis ligno adactus ac rogo in pulverem redacto funere, ne a stolida plebe corpus eius venerationi haberetur, in Tyberim sparsus [June, 1155].
Sed ut ad id, unde digressus est stilus, redeat, iunctis sibi in comitatu rerum apicibus ac per aliquot dies una procedentibus, quasi inter spiritalem patrem et filium dulcia miscentur colloquia, et tanquam ex duabus principalibus curiis una re publica effecta, ecclesiastica simul et secularia tractantur negocia.
21. At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes, praetemptandum ipsius legatione animum adiucarunt. Ordinatis ergo legatis industriis et litteratis, qui eum inter Sutrium et Romam adirent, accepto prius de securitate viatico, sicque praesentatis regalis excellentiae consistorio viris, taliter adorsi sunt:
Urbis legati nos, Urbis non parvum momentum, rex optime, ad tuam a senatu populoque Romano destinati sumus excellentiam. Audi serena mente, benignis auribus quae tibi ab alma Orbis domina deferuntur Urbe, cuius in proximo, adiuvante Deo, futurus es princeps, imperator et dominus. Pacificus si venisti, imo quia, ut arbitror, venisti, gaudeo. Orbis imperium affectas, coronam praebitura gratanter assurgo, iocanter occurro. Cur enim suum visitaturus populum non pacifice adveniret, non gloriosa munificentia respiceret, qui indebitum clericorum excussurus iugum, ipsius magna ac diutina expectatione praestolatus est adventum? Revertantur opto pristina tempora, redeant rogo inclitae Urbis privilegia, Orbis Urbs sub hoc principe recipiat gubernacula, refrenetur hoc imperatore, ac ad urbis reducatur monarchiam Orbis insolentia. Talis rector Augusti sicut nomine,m sic induatur et gloria. Scis quod urbs Roma ex senatoriae dignitatis sapientia ac equestris ordinis virtute et disciplina a mari usque ad mare palmites extendens, non solum ad terminos Orbis imperium dilatavit, quin etiam insulas extra Orbem positas Orbi adiciens, principatus eo propagines propagavit. Non illos procellosi fluctus aequorum, non hos scopulosae et inaccessibiles rupes Alpium tueri poterant, Romana virtus indomita cuncta perdomuit. Sed exigentibus peccatis, longe positis a nobis principibus nostris, nobili illo antiquitatis insigni, senatum loquor, ex inerti quorundam desidia neglectui dato, dormitante prudentia, vires quoque minui necesse fuit. Assurrexi tuae ac divae rei publicae profuturum gloriae, ad sacrum sanctae Urbis senatum equestremque ordinem instaurandum, quatenus huius consiliis, illius armis Romano imperio tuaeque personae antiqua redeat magnificentia. Nunquid hoc placere tuae non debebit nobilitati? Nonne etiam remunerabile iudicabitur tam insigne facinus tamque tuae competens auctoritati? Audi ergo, princeps, patienter et clementer pauca de tua ac de mea iustitia, prius tamen de tual quam de mea. Etenim "ab Iove principium" [Vergil, Aeneid VII. 219]. Hospes eras, civem feci. Advena fuisti ex Transalpinis partibus, principem constitui. Quod meum iure fuit, hoc tibi dedi. Debes itaque primo ad observandas meas bonas consuetudines legesque antiquas, mihi ab antecessoribus tuis imperatoribus idoneis instrumentis firmatas, ne barbarorum violentur rabie, securitatem praebere, officialibus meis, a quibus tibi in Capitolio adclamandum erit, usque ad quinque milia librarum expensam dare, iniuriam a re publica etiam usque ad effusionem sanguinis propellere, et haec omnia privilegiis munire, sacramentique interpositione propria manu confirmare.
Ad haec rex, tam superbo quam inusitato orationis tenore iusta indignatione finlammatus, cursum verborum illorum de suae rei publicae ac imperii iustitia more Italico longa continuatione periodorumque circuitibus sermonem producturum interrupit, et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans animum, ex improviso non improvise respondit:
Multa de Romanorum sapientia seu fortitudine hactenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiae tumore insipida, quam sale sapientiae condita sentimus. Antiquam tuae proponis urbis nobilitatem, divae tuae rei publicae veterem statum ad sidera sustollis. Agnosco, agnosco, ut et tui scriptoris verbis utar, fuit, fuit quondam in hac re publica virtus. "Quondam" dico, atque o utinam tam veraciter quam libenter "nunc" dicere possemus. Sensit Roma tua, imo et nostra, vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit aeterna lege ab auctore omnium sancitam cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Clarum est, qualiter primo nobilitatis tuae robur ab hac nostra urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per quot annorum curricula ubera deliciarum tuarum Graeculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, et eam quae adhuc in te residua fuit ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Romae gloriam, senatoriae dignitatis gravitatem, tabernaculorum dispositionem, equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audaciam? Nostram intuere rem publicam. Penes nos cuncta haec sunt. Ad nos simul omnia haec cum imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum imperium, virtute sua amictum venit, ornamenta sua secum traxit. Penes nos sunt consules tui, penes nos est senatus tuus, enes nos est miles tuus. Proceres Francorum ipsi te consilio regere, equites Francorum ipsi tuam ferro iniuriam propellere debebunt. Gloriaris, me per te vocatum esse, me per te primo civem post principem factum, quod tuum erat a te suscepisse. Quae dicti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, aestimationi tune prudentumque relinquatur arbitrio. Revolvamus modernorum imperatorum gesta, si non divi nostri principes Karolus et Otto, nullius beneficio traditam sed virtute expugnatam Graecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint Francorumque apposuerunt terminis. Docet haec Desiderius et Beringarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tanquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse, vera relatione didicimus. Cineres ipsorum apud nos reconditi evidentissimum huius rei repraesentant indicium.
Sed dicis: Vocatione mea venisti. Fateor, vocatus fui. Redde causam, quare vocatus fuerim. Ab hostibus pulsabaris, nec propria manu Graecorumve omllitie liberari poteras. Francorum virtus invitatione adscita est. Implorationem potius quam vocationem hanc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum militam meum feci, teque deinceps usque in praesentiarum in meam ditionem transfudi. Legitimus possessor sum. Eripiat quis si potest clavam de manu Herculis. Siculus, in quo confidis, forte haec faciet? Ad priora respiciat exempla. Nondum facta est Francorum sive Teutonicorum manus invalida. Deo largiente vitaque comite, et ipse temeritatis suae quandoque capere poterit experimenta. Iustitiam tuam, quam tibi debeam, exquiris. Taceo quod principem populo, non populum principi leges praescribere oporteat. Praetermitto quod quilibet possessor possessionem suam ingressurus nullum conditionis praeiudicium pati debeat. Ratione contendamus. Proponis, ut mihi videtur, trium sacramentorum exactionem. De singulis respondeo. Dicis me debere iurare, ut leges antecessorum meorum imperatorum, eorum privilegiis tibi firmatas, et bonas consuetudines tuas observem. Apponis etiam, quod patriae usque ad periculum capiatis tuitionem iurem. Ad ista duo simul respondeo. Ea quae postulas, aut iusta sunt, aut iniusta. Si iniusta sunt, nec tuum erit postulare, nec meum concedere. Si iusta, recognosco, me haec et debendo velle et volendo debere. Quare superfluum erit voluntario debito et debitae voluntati sacramentum apponere. Quomodo enim tibi tuam iustitiam infringerem, qui quibuslibet infimis etiam quod suum est servare cupio? Quomodo patriam et praecipue imperii mei sedem usque ad periculum capitis non defenderem, qui et ipsius terminos non sine eiusdem periculi aestimatione, quantum est in me, restaurare cogitaverim? Experta est hoc Dania nuper subacta Romanoquoe reddita orbi, et fortasse plures provinciae pluraque sensissent regna, si praesens negotium non impedisset. Ad tertium venio capitulum. Affirmas, pro pecunia quadam iuramentum tibi praeberi a mea debere persona. Proh nefas! A tuo, Roma, exigis principe, quod quilibet lixa potius perfere deberet ab institore. A captivis haec penes nos exiguntur. Num in captivitate detineor? Num vinculis hostium urgeor? Nonne multo et forti stipatus milite inclytus sedeo? Cogetur princeps Romanus contra suam voluntatem cuiuslibet praebitor esse, non largitor? Regaliter et magnifice hactenus mea, cui libuit et quantum decuit, et praecipue bene de me meritis dare consuevi. Sicut enim a minoribus debitum rite expetitur obsequium, sic a maioribus meritum iuste rependitur beneficium: hunc quem alibi a divis parentibus meis acceptum servavi morem, civibus cur negarem? Urbemque mea introitu laetam non facerem? Sed merito non iusta iniuste petenti cuncta iuste negantur.
Haec dicens, et non sine condigna mentis indignatione orationem terminans conticuit. Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt, se pirus ea quae audierant concivibus suis referre, et tunc demum ex consilio ad principem redire velle. Sic accepto commeatu, a curia egredientes ad Urbem cum festinatione revertuntur. Rex dolum praesentiens, consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: Romamae plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo redisse. Sed Dei nos adiuvante clementia, dicentis: Comprehendam sapientes in astutia sua, praevenire eorum poterimus versutas insidias. Maturato igitur praemittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui ecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In praesidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Praeterea Octavianum cardinalem presbyterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes, summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, ecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuntii haec laeta reportantes.
Bishop Otto of Frising was the half-brother of Conrad III and the uncle of Frederick Barbarossa.
Hermann Grotefend, Der Werth der Gesta Friderici Imperatoris des Bischofs Otto von Friesing (Hannover 18--). Georges Guibal, Arnaud de Brescia et les Hohenstaufen (Paris 1868). Giovanni di Castro, Arnoldo di Brescia e la rivoluzione romana (Livorno 1875). Adolf Hausrath, Arnold von Brescia (Leipzig 1895).
In 1139, Arnold was condemned to silence by the II Lateran Council. In 1141, he and his followers were expelled from Brescia (according to Malvecius, Chronicon Brixianum: Muratori Rerum Italicarum Scriptores XIV 877). The Council of Sens, at which Abelard disputed with Bernard of Clairvaux, took place in June of 1140 (the Octave of Pentecost). Abelard died at Cluny on April 21, 1142 (Gregorovius IV. 2, 484). After the Council of Sens, Arnold preached in Zurich (Otto of Frising II. 21), where he was protected by the Legate, Cardinal Guido of S. Maria in Via Lata [Brixius, p. 75], a fellow student of Abelard (Gregorovius IV. 2, 485), who became Pope Celestine on September 26, 1143 (and died on March 8, 1144). Arnold was released from his mandate of silence by Pope Eugenius III at Viterbo (May 23, 1146-December 31, 1146?), and commanded to do penance at the shrines of Rome (reported under the year 1150 by the Historia Pontificia). When Eugenius fled to France (1147), Arnold was free to appear publically in Rome and to preach against the temporal jurisdiction of the pope and in favor of apostolic poverty for the clergy.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu