Sede Vacante 1153


Historia Pontificalis

attributed to John of Salisbury

(1147-1155)



Monumenta Germaniae Historica, SS XX (Hannoverae 1868), 537-538:

(28). Anno gratiae 1150, rediit rex Francorum, sed redeunti galeae imperatoris Constantinopolitani tetenderunt insidias, a quibus et regina capta est, et alii qui in eius vehebantur navi. Rex etiam conventus ut rediret ad fratrem suum et amicum Constantinopolitanum, et iam vis parabatur. Sed ab adverso subvenientes galeae regis Siculi, reginam liberaverunt et expedierunt regem et eos leti cum gloria et triumpho in Siciliam deduxerunt. Nam ut ita fieret, procuraverat Siculus rex timens insidias Danaorum, et desiderans oportunitatem exhibendi devotionem, quam habebat regi et regno Francorum. Occurrit ergo ei, et adductis equitaturis ad sufficientiam, perduxit eum Panormiam, cum summo honore, et tam illum quam omnes suos multis donariis studuit honorare, et cum eo proficiscens, fecit ei per totam terram suam usque ad Ciparanum pro voto suorum necessaria ministrari. Hic est enim terminus et limes principatus Capuani et Campaniae ad domni papae mensam pertinentis.

(29). Cardinales et ministri ecclesiae ibi occurrunt regi, et omnia providentes ad nutum, perduxerunt Tusculanum ad domnum papam. A quo tanta humanitate et devotione receptus est, ut non mortalem quempiam sed angelum Domini recipere videretur. Diascordiam regis et reginae, quae Antiochiae concepta fuerat, auditis querelis utriusque seorsum omnino sedavit, prohibens ne de cetero consanguinitatis inter eos mentio haberetur, et confirmans matrimonium, tam verbo quam scripto sub anathematis interminatione inhibuit, ne quis illud impugnans audiretur, et ne quacumque solveretur occasione. Regi visa est placuisse plurimum constitutio, eo quod reginam vehementer amabat et fere puerili modo. Fecit eos in eodem lecto decumbere, quem de suo preciosissimis vestibus fecerat exornari, et singulis diebus illius morule familiari colloquio redintegrare studuit caritatem. Honoravit eos muneribus et tandem in eorum dimissione, quamvis esset homo severior, non potuit lacrimas continere. Et dimittens benedixit eis et regno Francorum, quod ab ipso meruerant super omnia regna mundi.

(30). Non longe progressus est a Tusculano, cum ecce senatores et nobiles Romani occurrerunt, se et Urbem exponentes obsequio eius. Et quo propius accedebat, eo crebrior erat salutantium turba. Dum loca sancta circuiret in Urbe, egredientes religiosae mulieres et pueri applaudebant dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Comitati sunt eum Gregorius Sancti Angeli et Iacintus Scolae Graecae diaconi cardinales et ministri domni pape a Cipraranno usque ad Aquam-pendentem, ut illi et comitatui suo necessaria ministrarent. Exinde auctore Domino prospere migravit in Franciam.

(31). Thaduinus episcopus Portuensis [Theodewin (Dietwin, a Swabian) )1134—March 7, 1151] obiit in Oriente [cf. Wibaldus, Ep. 225]. Guido collega eius [presbiter cardinalis sancti Chrysogoni (1140-1157?)], Palestine et utriusque Phenicie legationem administrabat. Inter domnum papam et Romanos de pace tractabatur et ad alterutres hic inde crebra legatio discurrebat. Sed pacem tum multa prepediebant, tam maxime quod eicere nolebant Ernaldum Brixiensem, qui honori urbis et reipublicae Romanorum se dicebatur obligasse prestito iuramento. Et ei populus Romanus vicissim auxilium et consilium contra omnes homines et nominatim contra domnum papam repromisit, eum namque excommunicaverat ecclesia Romana et tamquam hereticum preceperat evitari. Erat hic dignitate sacerdos, habitu canonicus regularis, et qui carnem suam indumentorum asperitate et inedia macerabat. Ingenio perspicax, pervicax in studio scripturarum, facundus eloquio et contemptus mundi vehemens predicator. Sed ut aiunt seditiosus erat, et auctor scismatis, et qui cives, ubicumque locorum degebat, cum clero pacem habere non sineret. Fuerat abbas apud Brixiam, et dum episcopus Romam profectus aliquantulum moraretur, sic interim civium flexit animos, ut episcopum vix voluerint admittere redeuntem.

Ob quam causam a domno Innocentio papa [1130-1143] depositus et extrusus ab Italia, descendit in Franciam, et adhesit Petro Abaielardo, partesque eius cum domno Iacinto ["Bobone" Orsini, Diaconus Cardinalis sanctae Mariae in Cosmedin (1144-1191], qui nunc cardinalis est, adversus abbatem Clarevallensem studiosius fovet. Postquam vero magister Petrus Cluniacum profectus ut, Parisius manens in monte Sancte Genovefe, divinas litteras scolaribus exponebat apud Sanctum Hylarium, ubi iam dictus Petrus fuerat hospitatus. Sed auditores non habuit nisi pauperes et qui ostiatim elemosinas publice mendicabant, unde cum magistro vitam transigerent. Dicebat que christianorum legi concordant plurimum et a vita quam plurimum dissonant. Episcopis non parcebat ob avaritiam et turpem questum, et plerumque propter maculam vitae, et quia ecclesiam Dei in sanguinibus edificare nituntur. Abbatem, cuius nomen ex multis meritis clarissimum habebatur, arguebat tamquam vanae gloriae sectatorem, et qui omnibus invideret, qui alicuius nominis erat in litteris aut religione, si non essent de scola sua. Obtinuit ergo abbas, ut eum Christianissimus Rex eiceret de regno Francorum.

Exinde post mortem domni Innocentii [September 24, 1143] reversus est in Italiam, et promissa satisfactione et obediencia Romanae ecclesiae, a domno Eugenio receptus est apud Viterbum [April 15, 1145—November 22, 1145; May 23, 1146—December 31, 1146] . Iniuncta est ei penitentia, quam se ieiuniis, vigiliis et orationibus circa loca sancta, quae in Urbe sunt, professus est esse facturum. Et quidem de servanda obediencia solemne praestitit iuramentum. Dum sub optentu penitentis Romae degeret, Urbem sibi conciliavit, et domno papa agente in Galliis liberius praedicans, hominum sectam fecit, quae adhuc dicitur haeresis Lombardorum. Habuit enim continentiae sectatores, qui propter honestatis speciem et austeritatem vitae placebant populo, sed maximum apud religiosas feminas inveniebant subsidium. Ipse frequenter in Capitolio et in publicis contionibus audiebatur. Iam palam cardinalibus detrahebat, dicens conventum eorum ex causa superbiae et avaritiae, hypocrisis et multimode turpitudinis non esse ecclesiam Dei, sed domum negotiationis et speluncam latronum, qui scribarum et phariseorum vices exercent in populo christiano. Ipsum papam non esse, quod profitetur, apostolicum virum et animarum pastorem, sed virum sanguineum, qui incendiis et homicidiis praestat auctoritatem, tortorem ecclesiarum, innocentiae concussorem, qui nichil aliud facit in mundo, quam carnem pascere et suos replere loculos et exhaurire alienos. Dicebat quod sic apostolicus ut et non apostolorum doctrinam imitetur aut vitam, et ideo ei obedientiam aut reverentiam non deberi. Praeterea non esse homines admittendos, qui sedem imperii fontem libertatis Romam, mundi dominam, volebat subicere servituti.

(32). Non ferens domnus papa vexationem Romanorum, Anagniam profectus est, de pace cum rege Siculo per nuncios tractaturus. Rex enim aliorum more tirannorum ecclesiam terrae suae redegerat in servitutem, nec alicubi patiebatur electionem libere celebrari, send praenominabat quem eligi oporteret, et ita de officiis ecclesiasticis sicut de palatii sui muneribus disponebat. Ob hanc causam taliter electos inhibuit Romana ecclesia consecrari, adeo quod processerat inhibitio, ut paucae sedes propriis augderent episcopis et fere in omnibus ecclesiis residebant viri a multis annis electi. Nam consecrationis oleum defecit in terra eius, ex quo cepit Innocentium papam. Praeterea legatos ecclesiae Romanae non patiebatur intrare terram suam nisi a se vocatos, aut licentia ante impetrata destinatos, et eos tunc non ecclesiae sed ipse propriis sumptibus exhibebat aut faciebat ab ecclesiis exhiberi. In ecclesiarum vero ordinationibus, a symonia quae a manu est credebatur immunis, et probos undecumque essent in eas introducere gaudebat viros. Et si forte proscriptum aut exulem inveniebat episcopum, ei libenter subveniebat. Omnes advenae aliquod inveniebant solatium in terra eius, nisi quod de regno Teutonicorum non facile aliquos ad obsequium admittebat. Gens enim suspecta erat, et barbariem eorum ferre non poterat. Electi ecclesiarum de conscientia regis serviebant Romanae ecclesiae, sed nullus eorum consecrationem poterat promereri. Obtinuit ergo rex colloquium domni papae, et prope ecclesiis, et ut domnus papa iam factas electiones examinans, eas probaret aut improbaret pro libitu. Similiter et liberam ecclesiarum dispositionem, prout eas per se vel per legatos suos decreverit ordinare. Supplicavit ut domnus papa reciperet hominium suum et privilegia innovaret. Sed nec prece nec precio meruit exaudiri. Sic reformata pace inter ecclesiam et regem, amici ab invicem discesserunt. Ipse domno papae servivit et curiae et eis terram suam exponens, se necessitatibus apostolicae sedis promisit fideliter affuturum. Electorum plurimi consecrati sunt, et alii prout domno papae placuit reprobati. Sed in illis examinationibus tanta diligentia prestabatur, nec aliquos tam facile reprobabat, ut ecclesiae innotesceret universis. Iurabatur saepe ab electoribus, quod mandatum regis, aut praenominatio per ipsum aut per suppositam facta personam, causam non dederat electioni. electi vita, scientia, conditio et nativitas discuciebatur, et ab hiis qui admittebantur ad consecrationem nichil volebat recipere, nec de conscientia sua recipi patiebatur ab aliquo, conscientiae porspiciens et famae. Verebatur enim ne versutus ille rex Siculus, qui ecclesiae semper insidiabatur, qualemcumque ex causa probabili haberet materiam detrahendi.

(33). Consecrato Panormitano electo Hugone [1144-1161], qui a sede Capuana ad illam migraverat, instituit rex per litteras et nuntios suos, ut ei daretur pallium et aliqui suffraganei assignaretur. Dicebant enim, sine pallio, cum quo officii traditur plenitudo, et sine suffraganeis nomen archiepiscopi non constare. Sed non potuerunt suffraganeos obtinere, quia eos illa sedes numquam habuerat. Pallium vero concessum est secundum pristinum morem.....

 


The authorship of the Historia Pontificalis is attributed to John of Salisbury: F. Gregorovius, History of Rome in the Middle Ages, Volume IV. 2 second edition, revised (London: George Bell, 1896), p. 479 n.1. Cf. W. Arndt, MGH SS 20, 516.

In 1139, Arnold of Brescia was condemned to silence by the II Lateran Council. In 1141, he and his followers were expelled from Brescia (according to Malvecius, Chronicon Brixianum: Muratori Rerum Italicarum Scriptores XIV 877). The Council of Sens, at which Abelard disputed with Bernard of Clairvaux, took place in June of 1140 (the Octave of Pentecost). Abelard died at Cluny on April 21, 1142 (Gregorovius IV. 2, 484). After the Council of Sens, Arnold preached in Zurich (Otto of Frising II. 21), where he was protected by the Legate, Cardinal Guido [Brixius, p. 75; cf. Gregorovius IV. 2, p. 486 and n. 3], a fellow student of Abelard (Gregorovius IV. 2, 485).. Arnold was released from his mandate of silence by Pope Eugenius III at Viterbo, and commanded to do penance at the shrines of Rome. When Eugenius fled to France (1147), Arnold was free to appear publicly in Rome and to preach against the temporal jurisdiction of the pope and in favor of apostolic poverty for the clergy. On the Pope's return to Italy, at Brescia, he excommunicated Arnold (letter of Eugenius III, July 15, 1148; Migne, Patrologiae Latinae Cursus Completus 180, column 1358; JL 9281).

 

November 9, 2013 8:39 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |