May 3—May 17, 1410
ex antiquis Monumentis Joannis XXIII Tabulario
(Bologna, May 1410)
Augustinus Theiner (Editor), Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici Tomus Vigesimus Septimus 1397-1423 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1874), pp. 310-311:
Est sciendum quod felicis recordationis dominus Alexander papa V qui Pisis post Concilii generalis celebrationem contra Petrum de Luna et Angelum Corario de papatu contendentes sue potius colludentes celebrati, et ex ipsius Concilii auctoritate dominis cardinalibus attributa, electus fuit die XXVI mensis Junii anno a Nativitate Domini millesimo quadragintesimo nono [June 26, 1409], post diem Sabbati, tertia mensis Maii anni millesimi quadringentesimi decimi in palatio apostolico Bononiensi videlicet, post quintam horam noctis sequentis diei Dominicae, qua computata fuit quarta Maii [i.e. May 3, 1409, five hours after sunset], incipiendo dictas horas die Sabbati ab occasu solis, diem suum clausit extremum.
Quo tempore erant in collegio reverendissimorum patrum et dominorum, dominorum sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus XXIII domini cardinales, scilicet domini:
Die autem Lunae quinta Maii [Monday, May 5, 1410] corpus sive cadaver dictu domini Alexandri post XXIV horam portatum fuit cum intorciis honorifice ad Ecclesiam Fratrum Minorum, in qua sepulturam suam elegerat: et in crastinum, quae fuit Martis VI dicti mensis Maii [Tuesday, May 6, 1410], fuit incepta novena et succesivis diebus continuata, et fecit dicta die officium dictus dominus Henricus Sabinensis Episcopus, et magister generalis fratrum Praedicatorum sermonem. Die vero Mercurii XIV dicti mensis Maii fuit praedicta novena completa [Wednesday, May 14, 1410], et ipsius novenae missa ultima per praefatum dominum Melitensem dicta, immediate missa sancti Spiritus fuit in praedicta Ecclesia Minorum incoepta et celebrata per praelibatum dominum Ostiensem, et sermo factus extitit per magistrum sacrae theologiae, et Ordinis Fratrum Minorum professorem. Die Mercurii de sero videlicet post XXII horam, parefati domini cardinales incoeperunt intrare conclave, et intraverunt omnes eadem nocte, Dominis Penestrino, de Thureyo, de Barro, de Saluciis ultramontes, de Flisco in terra sua, et [Antonio] Aquileiensi Bononiae infirmo existentibus dumtaxat exceptis quinque.
But the seventeen cardinals who attended the Conclave, plus the five cardinals who were not there, adds up to only twenty-two. But the Ceremoniere has made a simple mistake in counting: there were six cardinals who did not attend, and he lists six names. He should have written exceptis sex.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu