Sede Vacante 1378



Urban VI to the Officials of Orvieto
about the Appointment of Raynaldus de Ursinis
Rector of the Patrimony in Tuscany

:

Luigi Fumi (Editor), Codice diplomatico della Citta di Orvieto (Firenze 1884) [Documenti di storia italiana, Tomo VIII], p. 375, dccx:

Urbanus Episcopus etc. dilectis filiis Septem Wetano populo presidentibus salutem etc.

Fidelitatis vestre literas recepimus et eorum tenorem pleno consideravimus intellectu. Non sumus autem nescii quod dicta fidelitas vestra cognoscit et certa est nos circa salubrem et et pacificum statum vestrum et aliorum nostrorum et E(cclesiae) R(omanae) fidelium indefessa sollicitudine vigilare vehementerque dolere de adversitatibus filiorum. Pro defensione itaque vestra et aliorum devotorum provincie nostre Patrimonii B. Petri in Tuscia dilectum filium nobilem virum Raynaldum de Ursinis domicellum romane ipsius provincie pro nobis et E(cclesia) rectorem nuper destinavimus ad provinciam prelibatam. Ordinavimus quoque quod idem Raynaldus in brevi plures gentes habebit, cum quibus cum auxilio Domini nos poterit melius defendere et hostium proterviam edomare. Eapropter, dilecti filii, devotionem vestram firmate super constantie immobile fundamentum, nec vos moveant scismaticorum blanditie, que plus quam dira venena nocent, nec minas eorum timeatis, contra quas pro iustitia nostra veritas, que Deus est, noscitur dimicare.

Datum Rome apud Sanctam Mariam Transtiberim, xvi Kal, Octobris, pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

 

 

November 15, 2013 2:34 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |