:
Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665), pp. 523-526 :
Causa Missionis Regiae per Nuncios solennes ad Principes seculares pro materia tangente D. Clementem VII et eius adversarium Bartholom(eum) quondam Archiepiscopum Barrensem, sunt tres in effectu:
1. Est utilitas fidei Catholicae universalis Ecclesiae et specialiter Ecclesiae Gallicanae quae verisimiliter provenire speratur ex reductione Schismatis ad unitatem, quae reductio potest contingere per bonam concordiam Principum secularium.
2. Vitatio inconvenientium ex duratione Schismatis provenientium, quibus occurri potest per concordiam Principum.
3. Peculariis amicitia et confidentia singularis quam Rex habet ad eos ratione generis, probitatis, ex parte confoederationis alligatae.
Secundus articulus est de narratione facti, quomodo Papa Gregorio XI mortuo Romani coegerint DD. Cardinales nominare in Papam Italicum vel Romanum, ex qua violentia et impressione nominatio Barthol(omaei) tunc Barrensis Archiepiscopi processit, prout testimonialis assertio DD. Cardinalium de data 2 diei Aug(usti) plenius continet: de qua impressione per famam plurium de Roma redeuntium facta fuit D. Regi fides. Demum per P. de Chastiauvillam Servientem armorum de mense Maii, demum circa initium Iunii per D. quatuor suos Secretarios et per quatuor famulos trium Cardinalium fuit Rex ad idem informatus voce, tenus per litteras Cardinalium quorundam credentiae sibi missas. Remisitque D. Rex alterum illorum Secretariorum ad DD. Cardinales, ut per eos posset plenius de veritate praefatae impressionis informari. Eodem mense Iunii venerunt ad Regem ex parte dicti Barrensis alii duo Nuncii, unus miles Neapolitanus et unus Armiger de Regno Franciae oriundus Bullas ex parte dicti Barrensis et litteras ex parte dicti Collegii sigillatas duobus tantum sigillis praesentantes. Quibus receptis respondit D. Rex Nunciis quod dubitabat per aliqua quae audierat ne promotio dicti Bartholomaei foret iniusta et minus canonica, sed in brevi sperabat plenius informari, et ideo fecit eos expectare. Sed ad partem dictum Scutiferum examinavit, qui sibi confessus est impressionem de qua prius in rei veritate factam fuisse, licet Dominum suum quod de ea esset inculpabilis, niteretur excusare. Subsequenter circa mensis Iulii initium venit quidam Magister in Artibus Baccalaureus in Theologia M. Ioannes de Guignecourt, asserens litteras credentiae DD. Cardinalium Citramontanorum numero tredecim et signetis sigillatas, qui virtute credentiae D. Regem ut prius de praetacta impressione informavit et de discussione quam fecerunt DD. Cardinales cum optimis clericis et de conclusione qua concluserant nominationem Barrensis illius fuisse violentam et impressivam, nullumque ius ei tribuisse in Papatu. Et hanc conclusionem approbant DD. Cardinales in Avignione commorantes, prout D. Regi scripserunt. Et postmodum circa medium mensis Augusti applicuerunt p0enes Regem duo solennes Nuncii D. S. Episcopus Famagustanus [Franciscus Rafatdi, OFM] et M. N(icholas] de S. Saturnino< Magister Sacri Palatii, pro arte DD. Cardinalium destinati, qui Regem informaverunt de praedicta impressione, nam Romae praesentes erant quando credebant DD. Cardinales ultramontani Papam eligere. Attulerunt etiam litteras credentiae DD> Cardinalium tam existentium ultra quam citra montes, quarum virtute cum instantia magna D. Regem requirebant quod parti DD. Cardinalium contra praefatum Barrensem vellet adhaerere et se super hoc declarare. Cardinales autem in Avignione degentes tim in tantum processerant, quod fecerant ibidem praeconisari quod nullus auderet ibi tenere dictum Barrensem pro Papa. Tabellionibus interdixerunt ne in scriptis suis illius Pontificatum annotarent, et eius arma quae cum clavibus in Avinione fuerant depicta, fecerunt abradi. Post quae, D. Rex fuit per dictos Nuncios ad partem informatus et quod DD. Cardinalibus adhaereret requisitus, volens in hoc negotio mature procedere, convocavit multitudinem Praelatorum et magnorum clericorum sui Regni ad octavam diem mensis Septembris, coram quibus exponi fecit seriatim quae per praefatos Nuncios ei fuerant explicata, necnon informationes quas super hoc facto habuerat, de quibus praemissum est, requisivitque dictos Praelatos et clericos quod in hac materia sibi consilium darent quid esset acturus et quid dictis Nunciis DD. Cardinalium responsurus. Post longam discussionem et inter convocatos disceptationem, licet maior et sanior pars vocatorum teneret DD. Cardinales partem sustinere potiorem de jure, tamen quia DD. Cardinales D. Regi significaverant se quosdam processus patentes facturos et D. Regi missuros, quos Rex nondum receperat. Et ne in tanto negotio nimis videretur festinare, datum fuit D. nostro Regi consilium quod pro tunc se non determinaret, sed adhuc differret se determinare. Et sic fuit praefatis Nunciis DD. Cardinalium pro parte D. Regis praesentis publice per os D. Abbatis S. Vedasti Doctoris Decretorum in Camera magna Palatii responsum.
Tandem, circa mensem Octobris reversus est ad Dominum nostrum Regem Secretarius suus, quem prius remiserat ad DD. Cardinales, afferens tres litteras patentes in forma publica redactas sigillis DD. Cardinalium sigillatas, et in una earum erant subscriptiones manuales DD. Cardinalium qui fuerant in Conclavi Romae tempore impressionis saepius memoratae. Quibus scripturis per Regem receptis, licet prout per DD. Cardinales fuerat requisitus eas permitteret publicari, tamen adhuc distulit se determinare seu declarare.
Finaliter, circa mensem Novembris, habuit nova Dominus noster Rex per certum Nuncium bene sibi familarem et notum, quod DD. Cardinales ultra montes existentes tam non Italici quam Italici numero sedecim in Civitate Fundorum ad quam se retraxerant pro loco tutiori, concorditer elegerant in Papam D. tunc Gebennensem Cardinalem, cujus Electioni Cardinales sex in Avenione existentes tunc consenserunt, prout de his per litteras et nuncios Dominus Rex estitit certificatus. Voluitque idem D. Gebennensis Electus Clemens nuncupari, misitque litteras sua manu scriptas D. Regi nostro de sua promotione cui per litteras suas DD. Cardinales testimonium perhibuerunt. His novis auditis fuit D. Rex per Nuncios DD. Cardinalium, quia adhuc erant Parisius [Parisiis?] cum instantia requisitus, quod vellet se declarare et allegabant fortiter quod non debebat amplius differre.
Tunc Rex convocavit Praelatos et clericos, consiliarios suos et alios nobiles Parisius existentes pro tunc, et in magno numero qui ad eum accederent apud nemus Vincennarum, quos ibi congregatos sigilattim adjuravit quod omni favore postposito sibi consuleretur quid in hac materia esset acturus: qui omnes et singuli dederunt Regi consilium quod se declararent et determinaret ad partem D. Papae Clementis VII cuius promotionem canonicam reputabant, et contra dictum Barrensem, cuius nominatio fuerat violenta et impressiva, et quod nullum ei ius tribuerat in Papatu, et quod amplius non differet se declarare. Igitur, post tot informationes iteratas, post tot habita consilia et multo plura quam scripsimus, Dominus noster Rex decimosexto die mensis Novembris determinavit stare pro parte D. Papae Clementis, quam tenet per ea quae in consiliis multis invenit fore juri et ratione consonam. Et haec de 2. art(iculo).
Sub tertio articulo posui media aliqua quae Consilium Regis ad se determinandum noverunt eo modo quo superius est expressum.
1. Electio debet esse pura et libera: (C. II de Elect. lib.6), et ex libero consensu eligentium et electi, quod denotat verbum electionis per Cardinales in replica facit bene. (C. ubi maius, caeterum de Elect I. 6), adeo quod, si in electione interveniat violentia, ipso iure nulla est electio (C. bonae Magn.de Electi.), sed nominatio Barrensis per violentiam ac impressionem processit ut narrat factum verum. Ergo nulla fuit ipso iure.
2. Non valet Electio facta ad populi intercessionem (de Electione). Et nulla est illa quae fit per secularis potestatis abusum (eod. tit. quisquis). Cuiusmodi fuit Electio huius Barrensis, non ad intercessionem duntaxat, sed per impressionem et violentiam Capitaneorum et populi facta.
3. Matrimonium carnale per violentiam et metum contractum, nullum est (C. cum locum de sponsa). Igitur nec Electio quae est spirituale Matrimonium (C. fin. ubi aequiparatur. De Trans. Ep.).
4. Barrensis non habuit concordiam Cardinalium in sua promotione, obstante metu et violentia. Igitur non Apo9stolicus sed Apostaticus (per Cap. 1, tit. 79 d.)
5. Barrensis per seditionem et tumultum popularem assumptus fuit: igitur non est verus papa tenendus (art. 79 di. si quis pecunia).
Ad contraria possibilia objici, primum est quod Cardinales fatentur se eum elegisse, igitur habendus est pro Papa juxta C. licet de Elect. Dico quod non simpliciter, sed per metum fatentur eum elegisse: ideo, cum eorum confessio non sit in parte rescindenda, et Electio per metum et violentiam facta sit nulla, nihil eis obest. Nam si absolutio per metum extorta nulla est ipso jure (Cap. 1 q. me. C. lib.6), fortius et Electio, etc.
Secundum, objicitur quod Matrimonium carnale nullum ab initio, per subsequentem consensum confirmatur violentia sic purgata (per C. ad id. de Sponsa). Igitur et Electio de Barrensi per coronationem, assistentiam, receptionem beneficiorum et alios actus consensum Cardinalium postmodum exprimentes validatur (art.cap. solitudinem de ap. cap. ex ore. Gl. fin. ama. p. ea.) Dico quod major puritas et exuberans consensus requiruntur in matrimonio spirituali quam carnali juxta C. fin. de Condi. appo.cap II de elect. l. 6. Ideo non validatur Electio nulla per consensum sequentem (de Elect. audit.) sic notat per Doct eod. tit. quod sicut ubi loquitur de Electione adnullanda, licet nonnulla ipso iure facit regula iuris Quod ab initio etc., praeterea quandiu Cardinales fuerunt Romae, semper continuum habuerunt metum, ideo nec consensum dederunt liberum (valid. art. cap 1), quod ostenditur ex narratione. Quia postquam egressi sunt Roma, statim dissensum expressum nunciaverunt Barrensi, et quod desisteret a Papatu sibi multipliciter intimantes, nec etiam per consensum eorum Electionem Barrensis ab initio nullam, validam facere potuissent.
Tertium, objicitur quod DD. Cardinales non potuerunt esse Iudices nec testes in hac re, quia sua est causa propria (art. 4, qui in omnibus. q.4) nullus dicitur, quia causa censetur iniversalis Ecclesiae, ideo deponere possunt (art. C. cum nuncius veniens, § de testibus) praesertim cum hic agatur de facto suo in quo convenientissimum eorum testimonium (art. cap. 30 de probat. C. cum dilecti de Elect. § pot.) ubi ratio facit ad propositum, ne quis per astutiam ascendat, etc. dicere autem quod possint esse Iudices in hac re, non esset error (C. si quis pecunia), quod simpliciter loquitur, licet Doctores aliter intelligant. Nec obstat Clement. de Elect. ne Rom., quia non tollit Cardinalibus iurisdictionem tanquam Collegio per ius eis attributam sed Papalem solum. Insuper Cardinales plus usi sunt testificatione et publicatione quam iuridica cognitione.
Quartum, opponitur contra, quod Cardinales perseverantiam consensus in Barrensem per tempus sex hebdomadarum praesumpta juxta regulam Iuris, qui tacet l.6., Dico quod non habebant alibi numitiones nec loca retractus, nec audebant in Roma signum dissensus ostendere verbo vel facto: ideo propter metum mortis multa fingebant et licite juxta C. utilem 22.q.11.cum etc.
Quintum, Barrensis non debuit a possessione Papatus amoveri, etiamsi jus non habuisset (Arch. Card. licet de praebend l.6). Imo, debet etiamsi malae fidei possessor restitui spoliatus per Card. in Litteris etc. Item, cum quis de restit spol. Dico quod cum non habuerit canonicam institutionem, nec vere possessor fuerit juxta cap 1 de Reg. Iuris l. 6, ideo nec potest se conqueri spoliatum juxta Card. consede. de restit. spol. ; aliter dicitur ubi constat notorie de mala fide sicut constat notorie de intrusione Barrensis, non debet fieri restitutio ne detur occasio peccandi (fact. c. litteras. de restit. spol. c. Inquisitioni de Sen. exter.) Et sic tenet Innocentius Card. in litteris de restit. spol. Aliter dicitur speciale in intrusio in Papatu, a quo licite quilibet se potest subtrahere per C. si quis pecunia 79 d. quod ei nulla dari debet audientia 23. dist.
Sextum, quia plures Ecclesiastici viri nobiles a Barrensi recelperunt Cardinalatum et beneficia, non concludit quod facere debent hoc, sed forsan ambitione vel avaritia ducti sunt, juxta C. avarit de Elect. lib 6. (nec extra titulum sunt sequend. de Elect. cum tamen.)
Septimum, si principes plures et nationes sunt cum Barrensi, non prodest ei, quia non excusat peccatum multitudo (2 q.1 Multi infi.) Imo paucis quibus potior lux veritatis effulsit, credendum est Card. in nostra de testi. Praesumitur enim quod adhaerentes eidem per errorem facti vel juris devient; nec enim in materia conscientiae debet informatus de veritate conscientiam alienam sequi sed suam (23. q.4),i quis sicut excellentiam a Catholica, juxta C. Litteras de restit sol.
Pro parte Clementis VII consideravit Consilium Regis, quod Electio sua facta fuit per Cardinales existentes ultra montes ad quos de jure congruit et convenit Electio (C. ubi maius pr. causa ne Romani de Elect. l.6; et in Clem.). Et sic obtentum est de consuetudine a tanto tempore, juxta Cap 1. de praescrip. lib. 6.
2. Quia in Electione Clementis VII fuerunt tres Cardinales Italici consentientes cum aliis tredecim non Italicis: quam electionem statim quinque in Avenione manentes auditam approbantes scripserunt D. Regi de suo consensu et aliorum qui in simili erat in numero viginti duo Cardinales.
3. Non est praesumendum quod tot sint immemores salutis (1q.7. sanximus de scrut.inord.facit cap 1. de praesump. C. fin. et tantae dignitatis viri 97 d. Nobilissimus, qui constanter stant pro Clemente.
4. Consideravit Consilium Regis post dilationem tantum non expedire plus differre, quin Rex se determinaret, tum quia satis informatus ulterius differendo non sperabat ulterius informari, tum quia Congregatio Praelatorum et Clericorum magnae fuisset prolixitatis et difficultatis. Tum quia ulterior dilatio determinationis Regiae magnam induxisset contra factum Electionis canonicae D. Clementis VII praesumptionem multis interpretantibus Regem de iure Clementis haesitare. Tum quia dicebatur quod multi Principes non tanta discussione quantum Rex fecerat, adhaerebant Barrensi. Nec obstat Opinio.Glos d. 79 si duo, et Hug. 5. Patet in q.1 d.e Consilium Generale super huiusmodi negotio congregari, quoniam vix infra quadrennium potuisset sedere propter guerras, viarum discrimina, nec a quo vocarentur Praelati, videbatur cum Parem etc. de Elect innotuit. Ideo obviandum fuit ne Intrusus usurpatione sua per tantum tempus gauderet: nam Congregatio Concilii fienda est, quando Papa pacifice habitus postea accusatur de haeresi 40 d. si Papa, vel de Itolatria 21 d. nunc autem. Sed ubi promotionis initium est notorie viciosum, non est opus (examine Concilii 3.q.1 manifesta), quoniam intra ortum occidit (1.q.1) quibusdam, sicut fuit in nominatione Barrensis (C. si quis pecunia), non constringit Cardinales ad convocandum Concilium, sed dat eis scientiam recedendi ab Intruso et alium in loco alio quem acceptaverint, eligendi, nec contrarie Glos. allegant iura quae forsan in notoriis procedere possent.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu