Sede Vacante 1389



Theoderic of Nyem de schismate Libri tres
Election of Boniface IX (Tomacelli)

(1389)

Theodericus de Nyem [Dietrich Niem]: Georg Erler (editor), de scismate libri tres   (Lipsiae 1890) Book II, V-VII, pp. 128-132:

V. Et interim [while Robert of Geneva was ruling from Avignon as Pope Clement VII] predictus dominus Wentzelaus, rex Bohemie, plures oratores diversis temporibus misit ad eundem Urbanum notificando sibi, qualiter se pararet causa veniendi ad Italiam et recipiendi diadema imperiale per manus dicti Urbani in urbe predicta. Sed quia multis ad hoc peragendum sumptibus indigeret, [129] petebat sibi concedi per prefatum dominum Urbanum, quod decimam a clero regni sui exigere posset in subsidium huiusmodi expensarum. Quod cum ei concessum foret, decimas extorsit easdem atque consumpsit. Attamen se de regno suo predicto propterea non removit sic papam et eciam curiales ac Romanos pluries ludificando. Credebant enim predicti Romani quod rex ipse utique veniret sicque granum et vinum atque alia victualia eo illuc veniente carius vendere possent, illa quandoque per plures menses sup spe vana penes se tenacissime conservaverunt in proprium eorum et curialium prefatorum detrimentum, quia sepius in magna parte destructa et corrupta, cum diucius illa conservando conservari non possent, irrecuperabiliter perierunt, et sic avari cives predicti per regem et oratores huiusmodi mendaces decepti, in quo peccaverunt, iuste puniti fuerunt.

VI. Defuncto eodem igitu Urbano, ut prefertur, in urbe in eodem pallacio apostolico prope dictam basilicam principis apostolorum et eius corpore tradito sepulturae cardinales de ipsius obediencia tam illi, qui in Roman presentes, quam alii, qui tunc in propinquis provinciis erant, pro celebranda eleccione futuri poontificis in eadem urbe invicem convenientes dictum Petrum de Thomacellis in papam, postquam multis diebus insimul remanserunt in conclavi, eligerunt. Quo electo, infra horam prandii publicabatur eius eleccio, et statim concurrentibus illic ad dictum pallacium multis Romanis ac curialibus ad maius altare predictum in eodem basilica principis apostolorum more solito trahebatur. Quo facto cum ad pallacium rediret, obviantibus et congratulantibus sibi pluribus, omnibus una sentencia respondit dicens: "Gaudium meum gaudium vestrum est." Et deinde in ipso festo sancti Martini [November 11] suae coronacionis recepit insignia. Et dum ad ecclesiam [130] Sancti Johannis Lateranensis progrederetur per urbem iter agendo non multum honorifice associatus, vehementes aquarum ymbres per plures horas ipsius diei desuper roraverunt. Quas tamen ymbres ipse Bonifacius parum curare prae magno gaudio videbatur. Hic erat magnae seu procerae staturae ac decorus facie necnon presbiter nacionis Neapolitanae, nesciens scribere, eciam male cantabat. Et cum eligeatur, in XLV. aetatis suae noon aut circiter constitutus ignorans gravitatem pontificalis officii, et adeo supplicaciones sibi porrectas indiscrete signavit, ac si nunquam fuisset in Romana curia constitutus, nec quae petebantur in ipsis intellexit, et proposiciones factas coram eo per advocatos in eius consistorio toto tempore sui pontificatus eciam non intelligens ad petita nimis confuse respondit. "Nemo enim prosperatur in illo, quod ignorat." Unde iusticia quasi venalis facta fuit in ipsa curia tempore suo. Fuit tamen satis eloquens in grammatica, sed non habuit in aliqua sciencia preeminenciam sive gradum.

VII. Ipse eciam reperit plures bonos et legales cardinales de suo collegio, qui symonie vicium detestabantur omnino, quorum prae timore, dum viverent, quasi per septem annos non audebat symoniam publice committere. Attamen per aliquos mediatores potissime in prelatorum promocionibus tunc clanculo exercebat eandem intercedentibus pactis clandestinis de promocionibus per ipsum faciendis, dum tamen huiusmodi promovendi sibi aliquas florenorum summulas exhiberent, et si illi, a quibus postulabat [131] pecunias, illas ei non dederunt in prompto, diversas confinxit et allegavit in secreto consistorio coram dictis cardinalibus causas, quarum pretextu ipsorum promovendorum plus debito negocia protelabat seu totaliter impedivit, sic eciam dictis cardinalibus suis sepius illudendo. Predictis autem cardinalibus pro maiori parte successive defunctis, quos ipse symoniam odio habere cognovit, exhileratus est nimium, quia tunc liberas habebat habenas ipsam symoniam, sicut ei placuit, eciam publice exercendi. .... [132]

VIII. Hic eciam suique secretarii et cubicularii in principio suyi pontificatus et per annum aut ultra datam primam, que erat V. Idus Novembris plus offerentibus vendiderunt et ita inverecunde ac frequenter, quod passim devenit in derisionem eciam popularium illa vendicio....


 

Annales Forolivienses (Antonio Muratori, Rerum Italicarum Scriptores XXII, 204):"De mense Octubris [1404] Papa Bonifacius Nonus Romae ex hac vita migravit ad Christum. Victoriosus fuit, multas civitates et jura Ecclesiae acquisivit, ac Romae dominium temporale libere primus obtinuit. .Indoctus fuit, pulcher et magnus corpore, robustus, benignus et precibus aliorum faciliter condescendens: ex quo plura loca alienavit, quae prius erant Ecclesiae. Habuitque genitricem, quae maximam pecuniae quantitatem congregavit. Sororem de monasterio extraxit, quam nupsit Duci Atriae. Vixit in Papatu annis XIV. mensibus XI. Cui successit Comatus Cardinalis de Sulmona Provinciae Aprucii, qui vocatus est Innocentius."

De Bonifacio IX (ex codice ms. Vaticano; Muratori, RIS III. 2 columns 830-831) "Hic tempore Urbani Papae venit Romam, quem ductus Urbanus primo fecit Acolytum, deinde Diaconum Cardinalem Sancti Gregorii [sic] ad Velum aureum; et in Lucca fecit eum Presbyterum Cardinalem tituli Sanctae Anastasiae; deinde incurrit ejus indignationem, et nisi dictus Urbanus morte praeventus esset, eum cappello privasset.

(ex additamentis ad Ptolemaeum Lucense, e codice manuscripto Patavino; ibidem, columns 831-832) "Bonifacius IX, natione Neapolitanus, prius vocatus Petrus Thomacellus post mortem Domini Urbani Romae concorditer eligitur in Papam anno Domini MCCCLXXXIX, die secunda Novembris, Dum esset adhuc satis juvenis, annorum circiter XXX. Sedit annos XIV. menses XI. Hic postquam ad Pontificatum assumtus est, in alterum virum est penitus mutatus; moribus enim et vita vivebat ut senex, et etiam continentis vitae in Papatu fuit it numquam sinistrum aliquid de ejus vita prodiret in publicum. Magnanimus et alti cordis, et qui primus de multis praedecessoribus suis habuit dominium Urbis Romae, quae ante per Populum Romanum regebatur, et per multa tempora per summos Pontifices desierat gubernari. Verum quum stipatus esset ampla et nobili familia, matris videlicet, fratrum, et nepotum, multa per manus, vel suggestionem fiebant eorum, qui hujus Domini famam aliquantisper denigrabant. Invaluit enim per hanc osccasionem Simoniaca pravitas tempore suo, et plenariae indulgentiae ad quaestum omnibus fere poenitentibus dabantur, ita ut ex eorum numerositate vilefeceret Clavium auctoritas, opusque fuerit ut Bonifaciusmet illas revocaret: quibus revocatis iterum eas concedere aggressus est.....

 

 

November 15, 2013 1:42 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |