Sede Vacante 1378



Portion of a treatise by Pierre Flandrin, the Cardinal of S. Eustachio
on the invalidity of the Election of Urban VI (Prignano)

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 187-191:

1. Primo, namque fuit ordinatum quod factum reddigeretur in scriptis, quod et factum fuit, ac postmudum cuilibet ex DD. [188] cardinalibus traditum, ut per quemlibet examinaretur, sic quod simplex et pura veritas in eo poneretur et nichil plus, et postea facto perquemlibet ex DD. viso, auditis aliquibus per aliquos, eis prout aliqui recordabantur melius quam alii ipsum factum fuit reductum in mundum et in communi coram omnibus DD. presentatum et pausate lectum in tribus consiliis ac demum, ipso facto per omnia inter eos concordato, prout superius est descriptum et in periculo animae suae et in conscientia asserto per quemlibet ipsorum quod factum ipsum continebat per omnia veritatem, ordinatum fuit quod videretur quid juris.

2. Et dum in deliberando fuerunt satis morosi, rout arduitas negotii exigebat, primo enim voluerunt quod quatuor ex ipsis ad hoc per omnes electi, scilicet DD. Pictavensis [Guy de Malsec], et Vivariensis [Pierre de Sortenac], Presbyteri, et S. Eustachii [Pierre Flandrin] et S. Angeli, Diaconi Cardinales, cum matura deliberatione viderent. Et isti quatuor, cum omni diligentia studuerunt, postea fuerunt simul licet prima vice fuissent concordes in opinione, tamen pro certiori voluerunt quod adhuc postquam unus audivit motiva alterius, mature viderent, et postea convenirent et sic factum fuit. Fueruntque iterum in opinione concordes quod iste nullum jus habebat in papatu, et sic retulerunt omnibus DD. in communi, et tunc diligentius quilibet ipsum vidit per se.

3. Postea saepe contulerunt etiam inter se, non tamen adhuc in communi, sed interdum duo simul, interdum plures, prout habebant opportunitatem. Postea convenerunt in communi ut audirent cujuslibet oppinionem et fuerunt omnes in oppinione concordes, quod ipse nullum jus habebat penitus in papatu, uno excepto, qui dixit se dubitare et velle deliberare plenius. Et tunc fuit dictum quod quilibet adhuc deliberaret et sciretur opinio valentium et litteratorum virorum, qui erant in curia et sic fuit factum et repetitum, et cum oppinioni DD. concurrebat concorditer valentium prelatorum, magistrorum in theologia et philosophia naturali et [189] morali, doctorum utriusque juris opinio, et tunc iterum DD. cardinales fuerunt congregati, et tunc omnes fuerant in oppinione concordes, nemine discrepante, quod iste in papatu nullum jus habens, erat notorie in ipso intrusus et sanctissime sedi B. Petri occupator illicitus.

4. Demum DD. se congregaverunt pro deliberando quid pro communi utilitate Ecclesiae sanctae Dei et securitate personarum suarum erat expediens, et fuit deliberatum quod mitteretur ad DD. cardinales qui erant in Avinione et catholicos principes ad informandos eos de veritate facti et de oppinione in qua DD. post multa et maturata et summe digesto consilio remanserant, et ad petendum auxilia, consilia, et favores, et quod aliqua gens armigera pro custodia Dominorum haberetur, et ita factus fuit.

5. Item, fuit inter DD. dubitatum quid erat expedientius pro statu romane ecclesie, vel ipsummet reeligere ad vitandum ne scisma fieret in ecclesia Dei, vel, ipso rejecto, eligere libere et canonice alium. Et fuit similiter concorditer obtentum, quod nullo modo iste erat reeligendus, sed aliud canonice eligendus, quia notorie erat insufficientissimus ad tantum principatum, tam propter deffectum scientiae, quam propter deffectum prudentiae et plus continentiae et propter malos et inemtissimos mores suos, quibus obstantibus absque gravi Dei offensa reelegi non poterat.

6. Subsequenter fuit inter DD. discussum quis ordo teneretur in procedendo contra eum, et fuit obtentum et servatum quod, quantum fieri poterat, et in quantum patiebatur materia, servaretur modus evangelicae denunciationis. Ea propter, fuit procuratum quod per unum probum et sanctum religiosum satis litterarum, et sibi multum domesticum ipse fuit informatus de facto. Fuit etiam informatus de concordi deliberatione Dominorum, quod non erat papa, de communi opinione vulgi, qui de hoc multum murmurabat, cum impressio fuit tam notoria quia non poterat ullo modo palliari. Et sibi ostensum quod sine dampnatione animae [190] suae et aliorum christifidelium non poterant illum statum retinere et ex his fuit secrete et caritative admonitus per istum etiam una vice cum multorum dierum intervallo quod vellet deponere statum illum, qui in nullo obtemperare voluit.

7. Demum consilialiter et bene extense fuit scriptum per unum valentissimum prelatum et magne litterature, qui licet suus fuisset referendarius. Conscientia motus, se separaverat sub honesto colore ab ipso, qui propterea fuit una vice ad ipsum et nichil profuit. Tertio, fecerunt sibi Domini dici consimilibus modis per unum ex DD. cardinalibus italicis, qui adhuc non dimiserat ipsum, aliis tribus cardinalibus presentibus, et nec ipse aliquid profecit, ymo, quod pejus fuit, se constituit DD. cardinalium ultramontanorum inimicum. Quod ipsi attendentes et videntes ipsum in sua malitia obstinatum, et quod ecclesia Dei totaliter destruebatur per ipsum, quia cognito, quod ejus statu subjacebat periculo ut sibi amicos faceret de mammona iniquitatis, nedum Omnipotenti tribuit quod petebat, ymo ubicumque sperabat vel aliquem sibi prestare favorem, vel bene unam partem tribulare vel provinciam sine petitione aliqua omnia inconvenientia faciebant. Deliberaverunt ponere manus ad fortia, et fecerunt DD. cardinales italicos absentes vocari sub forma quae sequitur:

Reverendissimis in Christo, etc. [Raynaldus, sub anno 1378, no. XL, p.328]

8. Post vocationem, tres ex DD. meis predictis, quia alter erat infirmus et infra paucos dies postea discessit, recesserunt ab eo, sed non volentes ex certis causis tunc convenire cum aliis DD., missi fuerunt alii tres ad loquendum cum ipsis in campis infra distructum romanorum et prope Tiburtim, ubi intrusus morabatur, per duodecim milliaria, aliquibus tamen gentibus armorum associatis, ubi steterunt fere per duos dies, et post multa inter se prolocuta, pro parte DD. italicorum fuit aperta via concilii generalis, quae cum esset per istos tres dominos missos aliis do[191]minis reportata, fuit communi aliorum consilio tanquam dampnosa et prejudicialis repulsa.

9. Demum DD. mei cardinales, die qua alii DD. cardinales comparere debebant, ad aliam diem prorogarunt, et eis prorogationem notificare fecerunt, et illa die prorogata, in eorum absentia, cum solempni missa et rumore publicarunt ipsum Bartholomeum anathematizatum et intrusum, secundum formam litterarum quae hic immediate inseruntur.

Universis christifidelibus, etc. [Raynaldus, sub anno 1379, no. XLVII. Baluzius I, 542-547.]

10. Quae litterae missae fuerunt sibi et prefatis DD. cardinalibus italicis, qui DD. cardinales eisdem per nos litteris obtemperantes, ex tunc non reddierunt ad ipsum. Ipse vero pejor quam Ginithus (?) et plus obstinatus in sua malitia ecclesiam non audivit.

11. Propter quod DD. convenerunt in civitate Fundorum, ubi DD. cardinalibus italicis multum sollicitatis ad conveniendum ibidem, et per multos dies expectatis et demum venientibus, et multis prius inter se habitis tractibus, sed non volentes concordare, presentibus ipsis DD. italicis, omnes ultramontani, facientes ultra duas partes cum essent tredecim et alii non erant nisi tres, elegerunt D. N. modernum [Robertum, Clementem VII], sex tamen DD. cardinalibus Avenione existentibus non vocatis.


Later, when all the depositions and other testimony were being discussed and debated in Spain, the Archbishop of Toledo [Pedro Tenorio] raised some doubts as to the tract of Cardinal Flandrin. Cardinal Flandrin replied immediately (Baluzius I, column 1403):

Ad primum dico quod Domini mei Cardinales citramontani numero XIII. in Anagnia existentes et volentes electionem Barensis submittere recto libramini rationis, cum jam essent extra districtum et forcia Romanorum, pro conscientiis eorum serenandis ordinarunt quod rei gesta veritas poneretur in scriptis, ut quia ex facto jus oritur, possent veritatem juris videre clarius et securius defensare; et positum est ut habet thema meum. Domini vero Cardinales Italici numero quatuor adhuc in Tiburi existentes ex eadem causa, ut firmiter credo, ignorantes tamen quod domini transmontani factum redegissent in scriptis, factum scripserunt, et pro habendo consilium miserunt ad Iohannem de Lignano et aliquos alios; qui male ponderatis verbis thematis sibi missi erronee allegavit in multis, et ipse satis modo se male fecisse cognoscit.

 


Ioannes de Lignano died in Bologna in February 1383 (Baluzius I, 1404).

On the manuscripts of this treatise, see F. Ehrler, "Die kirchenrechtlichen Schriften Peters von Luna (Benedikts XIII.)," Archiv for Literatur- und Kirchen- geschichte 7 (1893), 515-575, at p. 529 n.1.

 

November 14, 2013 4:37 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |