Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 135-148:
Inquisitio facta per Rodericum Bernardi super facto scismatis de mandato regis Castelle.
1. Honorabiles viri et domini mey carissimi. Post debitam recommendationem, noverit vestra reverenda prudentia per presentes, quod ex depositionibus romanorum et aliorum Romae degentium, quos fide dignos esse cognovi, et potui sciscitari, constant esse probata singula quae secuntur, quamvis sub gravi periculo et magna cautela fuerunt eorumdem attestationes receptae fideliter et occulte, et sicut ex diversis assertionibus potuy compendiose colligere, facti series se habuit prout subjungitur in presentes.
2. In primis, tempore obitus s. m. D. Gregorii papae XI, et ante et post, romani diversa consilia tenuerunt apud capitolium aliquando bis in die, et interdum apud domum cardinalis S. Petri post duas vel tres horas noctis, ubi etiam aliquotiens inter erat D. cardinalis de Ursinis, et in illis consiliis tractabatur quod expediebat eis omnino quod eligeretur in papam aliquis romanus vel italicus, et cum semel dixisset unus doctor romanis, quod [136] non erat conveniens cogere cardinales, fuerunt indignati romani, et tantum habuerunt cordi ut eligeretur romanus vel italicus ad finem quod remaneret curia apud ipsos, quod contempserunt consilium ipsius doctoris. Et ultra gentes armorum ad custodiam conclavis deputatas, ordinaverunt et fecerunt quod omnis alii venirent armati ad rumorem die electionis, nedum fecerunt venire montanarios ad Urbem, et constituerunt eis unum capitaneum qui dicebatur Franciscus de Aquillaria. Et fuerunt portae et passus Urbis custoditi per romanos ut nullus egrederetur sine eorum permissione. Et quidam doctor, qui dicitur D. Marcus, deputatus per romanos ad illum actum, proposuit coram DD. cardinalibus ex parte romanorum curialiter, ut providerent de romano vel ytalico, sed alii postea in propositionibus suis subingebant minas, specialiter quando discurrebant per domos cardinalium. Et cum semel unus prelatus ytalicus rogaretur a romanis quod iret ex parte eorum ad DD. cardinales, ut omnino eis suaderet de eligendo romanum vel ytalicum, ipse respondit romanis quod dimitterent cardinales libere disponere, nec sic artarent eos. Romani autem dixerunt quod non expediebat ipsis deputare talem prelatum yret ad cardinales, sed alium sibi quererent, qui melius faceret facta ad suam voluntatem.
3. Item, die et hora qua DD. Cardinales intraverunt conclave, romani clamabant: "Romanum volumus vel ad minus ytalicum," et aliqui subjungebant: "aliter omnis franchilloni sint scisi pro frustra." Etiam haec dicebant per cales et tabernas, et quando cardinales ingrediebantur conclave erant in magno numero armati in platea S. Petri et prope palatium, et tenebant talem modum quod aliqui romani dicebant curialiter quod placeret cardinalibus habere recommendatum populum romanum. Et statim illi subjungebant quod nisi haberent romanum vel ytalicum quod essent omnis transmontaney cisi. Et quidam romanus, inductus de viridi panno, de melioribus populi, cepit D. Pictaven[137]sem [Guy de Malsec] de humero, et traxit eum aliquantulum hinc inde et dixit sibi, "Videte, romanum volumus vel ytalicum, nam vos alii multum tenuistis papatum." Et dictus cardinalis fuit tunc mutatus in facie, et tantus fuit timor tunc causatus ex dictis et gestibus romanorum, quod unus citramontanus qui nunc degit Romae, fugit de burgo S. Petri illo sero ut se poneret in tuto apud Urbem. Et cum vidisset Romae similiter quod per cales et ubique dicebant romani, "Romanum volumus vel ytalicum ad minus, alias omnis sint occisi," ipse ex causa timoris fugit ad portun et ascendit unam barcam quae erat prompta ad navigandum, et yvit Neapolim, et stetit ibi ultra XX dies.
4. Item, capita reginoum intraverunt conclave illo sero post noctis tenebras, et unus, vice aliorum, exposuit cardinalibus quod romani supplicabant pro romano vel ytalico, alias, nisi cardinales facerent ad eorum voluntatem, quod populares taliter erant dispositi, quod custodes non possent proficere cardinalibus, et omnis nichil valerent, et ille romanus qui interfuit et proponit tunc vice aliorum testimonium perhibuit. Et tota illa nocte clamabant illi, qui erant circa palatium: "Romanum volumus vel ad minus ytalicum." Et fregerunt portas cellarii et bibebant de diversis vinis, et fraudebant et transiebant per omnis cameras superiores, exceptailla parte que erat delputata ad conclave.
5. Item, die jobis sequenti statim in aurora, fuit pulsata compana capitolii ad martellum ut populus congregaretur ad rumorem, et tunc omnis qui erant in Urbe cum magna instantia venerunt versus palatium, et sicut accedebant XX vel XXX simul statim clamabant, "Romano lo volemo, alo manco ytaliano." Similiter quando accedebat aliqua rota armatorum, clamabant per [138] eumdem modum. Et aliquando cum mixtura minarum, et quasi hora missarum prime fuit pulsata campana S. Petri ad martellum, similiter ad rumorem quod sic contingit.
6. Duo romani accesserunt ad canonicos S. Petri ex parte bandarensium, et significaverunt eis, quod cardinales nollebant facere ad voluntatem populi quare mandabant, scilicet, nuntiis, quod pulsarent campanam S. Petri ad martellum. Et cum canonici nollent sibi tradere claves, ipsi duo romani cum impetu fregerunt januas campanillis, et pulsaverunt, alias sonaverunt campanam S. Petri ad martellum. Et tunc fuit clamor validus et terribilis commotio populi, et tantum quod non erat aliquis sanae mentis qui non timeret, et sicut asserunt aliqui senes romanorum videbatur quod cellum veniebat tunc ad terram.
7. Et fuerunt interrogati aliqui romani utrum ex talibus actibus debueret causari metus mortis in mentibus cardinalium existentium in conclavi. Et ipsi testes sub juramento dixerunt quod sine dubio omnis debuerunt periculum mortis timere, et causa metus fuit causata in mente cujuslibet hominis discreti, et quilibet rationabiliter et probabiliter timere debuit periculum personae, nisi fuisset fatuus. Sed erat diversiter in vocibus romanorum, nam illi qui erant de sequela D. cardinalis S. Petri et de Ursinis clamabant pro romano, sed illi qui sequebantur vota populi romani petebant romanum vel ytalicum ad minus, quia populus contentabatur de romano vel ytalico, ad finem quod curia permaneret apud partes Ytaliae. Et similis variatio fuit hora qua DD. cardinales intraverunt conclave, licet in vico DD. cardinalium ytalicorum frequentius petebant ytalicum quam romanum.
8.Post vero in mediis tertiis vel parum ante vel post, venerunt aliqui romani ad episcopum Marssilliensem [Guilelmus de la Voulte], qui tunc gerebat vices camerarii papae, et dixerunt ei quod exponeret car[139]dinalibus ex parte romanorum quod expedirent se cito, et eligerent romanum vel ytalicum, subjungentes quod essent in periculo nisi facerent statim ad voluntatem populi. Et tunc episcopus Marsilliensis pulsavit ad fenestram, et significavit illa que dicebant romani tribus prioribus cardinalium, dicendo eis cum magna instantia quod expedirent se cito, alias omnis erant in periculo.
9. Tunc reversi fuerunt dicti tres DD. ad alios DD. clausa fenestra, et post magnum spatium redierunt predicti tres DD. priores, et dixerunt dicto episcopo Marssilliensi et Nardo capitaneo, quem deputaverant romani ad custodiam conclavis, qui semper assistebat D. episcopo, quod dicerent romanis ex parte cardinalium quia infra diem crastinum haberent papam romanum vel ytalicum. Tunc dixit dictus nardus capitaneus quod ipse non diceret romanis rem dubiam. Tunc D. de Ursinis dixit dicto Nardo: quod audacter significaret premissa romanis ex parte cardinalium, et si non esset verum quod ipse dabat licentiam romanis quod eum scinderent pro frustra. Et super hoc manum et fidem dedit dictus cardinalis de Ursinis eidem nardo, et continuo clausa fenestra D. episcopus Marsilliensis et ipse Nardus predictus simul yverunt ut exponerent ista romanis. Et ipse Nardus unum scanum [ostendens] et suadens silentium cum manu dixit assistente sibi dicto episcopo Marssilliense in effectu per hunc modym: "Ecce DD. cardinales quousque dabant vobis verba generalia, sed modo effectualiter dicunt, quod infra diem crastinum dabunt vobis papam romanum vel ytalicum, et debemus reddere gratias Deo. Item, debetis vos retrahere ad partem, ut ille qui electus fuerit possit libere intrare vel exire." Tunc vidit ille Nardus quod aliqui romani de familia et sequella Cardinalis de Ursinis abscondebant [140] facies inter alios et clamabant, "Romanum volumus." Inter quos fuit illa die quidam qui vocabatur Sichus domini Fuchi, usus de quatuor comestabulariis qui fecit illa die magnam commotionem in populo et rumorem ad finem quod elegeretur D. cardinalis de Ursinis, et erat indutus de rauba ejusdem D. Cardinalis, et in tantum prevaluit tunc illa vox petentium romanum tantum, quod fuit expositum per nonnulos romanorum predicto episcopo Marssilliensi; quod significaret quod romanum volebant, sed tunc jam erat facta electio de Bartholomeo, ut aliqui romani testantur.
10. Et cum dictus episcopus, timore romanorum, iterum pulsaret ad fenestram conclavis, venerunt predictus D. cardinalis de Ursinis et alii duo cardinales priores. Et cum exponeret eis dictus episcopus, assistente sibi predicto Nardo: quod romani volebant romanum tantum, respondit dictus Cardinalis de Ursinis, "Romani, vos clamatis ut porci, sed si ego exeo illuc, verberabo vos taliter cum uno baculo, quod faciam vos tacere." Tunc cessarunt a clamore et post modicum spatium idem cardinalis dedit eidem episcopo quamdam cedulam in qua erant scripta nomina aliquorum prelatorum de natione romanorum et ytalicorum, quos DD. cardinales precipiebant ad se vocari. Et post recessum DD. cardinalium fuit dirruptum conclavi, et causa dirruptionis, sicut asserunt aliqui romani, fuerit quia tum presumeretur ex certis conjecturis, slpecialiter quia quando respiciebant per fenestram conclavis videbant amveri curtinas, quod jam esset facta electio. Et aliqui dicebant quod Abbas Montis Cassini [Pietro de Tartaris] esset electus, alii dixerunt quod cardinalis S. Petri [Francesco Tebaldeschi], alii de Barensi [Bartolomeo Prignano]. Et quia credebatur quod ille Barensis fuisset Johannis de Baro subdiaconus papae, qui erat Lemovicensis, et propter istas variationes, propter suspiciones eo quod ultramontanus esset electus, et predictus Sichus inflammabat alios ad romanum tantum, fuerunt indignati romani, et processerunt ad dirruptionem concla[141]vis, et multi ex eis fuerunt moti animo rapiendi, ut asseruit unus ytalicus, qui fuit de primis qui intraverunt conclave per unum magnum foramen quod fecerant romani ubi janua conclavis erat, quod ipse et alii romani obviarent in primis tribus cardinalibus, scilicet D. Gebennensi [Robert of Geneva], tunc et DD. de S. Eustachio [Pierre Flandrin] et de Britania [Hugues de Montelais] cardinalibus. Et cum diceret eis unus de romanis: quod redirent ad eligendum, respondit D. Gebennensis: quia jam dederat vocem suam. Haec dixit in lingua romana, et romani dixerunt quod omnino redirent ad electionem, et reduxerunt eos invitos ad capellam conclavis. Et tunc unus clamavit et dixit, quia cardinales alii fugerant per quamdam inferiorem rupturam conclavis, et yverunt tunc precipitanter plures ex eis inferius, et reduxerunt quinque cardinales irriverenter ad palatium, scilicet, DD. S. Angeli [Guillaume Noellet], de Agrifolio, Pictavensis [Guy de Malsec], Vivariensis [Pierre de Sortenac], et de Vernhio. Et omnes debuerunt intrare per foramen predictum ubi janua conclavis erat, et D. de Agrifolio fuit primus qui intravit, et tunc erat jam fama quod D. cardinalis S. Petri [Francesco Todeschini] erat electus in papam, et hoc placebat romanis omnibus quasi, ut assertive testantur aliqui romani: quod optima fuit illa cauthella, nam pro certo tenent quod omnis fere cardinales citramontani fuissent occisi, vel in periculo personarum, nisi fuisset illa simulatio quae tunc fuit facta de D. S. Petri. Nam ultimate post electionem tantum invaluyt vox de romano populo, ad instantias sequelle predicti banderensis, qui dicebat in subtus D. Fuchi, quod aliter non poterat sedari tumultus. Et iste Sichus erat de raubis D. de Ursinis, et hic fuit casua potissime, ut evanderent DD. cardinales sine periculo personarum, licet D. Cardinalis S. Angeli fuit in magno persone illa die antequam posset se ponere in tuto.
11. Et testatur unus romanus quod ipse de mandato Barensis sequenti die post electionem de mane, yvit ad vocandum D. cardinalem de Luna, et cum se excusaret D. cardinalis ut non yret, et dictus romanus significavit ista eidem Barensi, remisit illum iterum [142] ad eumdem cardinalem, quod diceret sibi quod veniret statim et crederet sibi, et quando ista audivit dictus cardinalis disposuit se ad eundem ad pallatium. Similiter DD. cardinales qui in castro S. Angeli se collegerunt sub diversis habitibus et modis, cum quibus erat etiam D. Camerarius qui tenebat tunc castrum, et disceptabant, et fuit collatio utrum diceretur omnino tanquam de vacanti ecclesia, et DD. cardinales ibi existentes, timentes periculum, asserebant quod diceretur oratio quae dicitur post electionem, sed D. Camerarius informatus ex dictis singulorum qui ibi confugerant , oppositum sentiens, ab eis recessit, inter quos erat D. Johannis de Baro qui in se posuerat, quinimo, dictus D. Camerarius dixit post gentibus ejudem Barensis: quod non erat verus papa, habebat utique munitum castrum et gentes armorum et constantiam in dicendo pro tunc.
12. Item cardinalis S. Petri [Francesco Todeschini] mortuus fuit ex morbo paralitico [September 6, 1378], et tempore opitus faciebat terribilem vultum et aspectum defforme et mordebat linguam cum dentibus, et clamabat ex malitia morbi, et sic misit spiritum. Et asserit unus testis fide dignus, quod notarius publicus, qui dicebat interfuisse confessioni dicti cardinalis, quando dicitur dixisse tempore mortis quod ille Barensis esset verus papa, quod nunquam ille tabellio voluit se subscribere, licet fuit requisitus pluries antequam decederet, et unus ex testibus ibi scriptis dicit se nullatenus recordari de illo dictu.
13. Item, D. Cardinalis de Ursinis defunctus fuit cum nimia suavitate, et cum perfecta cognitione et rationis vigore misit spiritum [August 13, 1379]. Et dixit quod moriebatur in fide ecclesiae, et quod illum reputabat verum papam quem declareret concilium, et dixit D. Reginaldo fratri suo cum semel instaret alpud eum quod cognosceret in verum papam illum Barensem, et indignatus sibi [143] respondit: quod dimitteret eum, alias ipse diceret sibi talia verba de quibus displiceret sibi. Item dicebat quod postquam viderat intentiones DD. cardinalium apud civitate Fundorum, non reputabat illum verum papam. Nam si ille cognovisset quod fuisset canonice electus, nunquam decessisset ab eo in omnem eventum.
14. Item, alii socii mey et ego examinavimus sigilatim et sub sacramento novem cardinales, scilicet DD. Lemovicensem [Jean de Cros], et de S. Eustachio [Pierre Flandrin], et Ostiensem [Bertrandus Atgerius (Bertrand Lagier), OFM], et Vivariensem [Pierre de Sortenac], et S. Angeli [Guillaume Noellet], et de Britania [Hugo de Montelegum (Hugues de Montelais)], et de Vernhio, et de Luna, et Majoris monasterii [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.], qui omnis deposuerunt: quod ante ingressum conclavis, nullus illorum gerebat in mente eligere illum Barensem, sed solum de collegio. Imy quod major pars ipsorum habebat animos inclinatos ad eligendum D. cardinalem Vivariensem, et quod elegerant illum arensem ut vitarent periculum mortis, alias non facturi. Et D. Ostiensis tunc Glandatensis [Bertrandus Algerius] protestatus est coram tabellionibus publicis et testibus, ante ingressum conclavis, quod si eligeret romanum vel italicum, hoc faceret timore mortis. Item quod quamvis coronaverant eum et impendebant sibi reverentiam, nullus eorum assertive credebat quod esset verus papa nec canonice electus.
15. Item, ego examinavi Parisiis, quando yvi ad D. Regem Franciae, duos alios cardinales, scilicet D. de Agrifolio et D. Pictavensem [Guy de Malsec], qui deposuerunt: quod nunquam presumpserant ante ingressum conclavis eligere illum Barensem, et quod die electionis elegerant eum timore romanorum, credentes vitare periculum mortis, alias non facturi, et omnis predicti cardinales in effectu deposuerunt similiter haec et alia posita in casu cardinalium, et asserebant in vera conscientia deponentes, et omnis predicti cardinales in effectu deposuerunt similiter.
16. Item, apud burgum S. Petri examinavi cum socio meo [144] unum religiosum, qui erat Ungarus, et audivit de confessione, infra X dies post electionem predictam, unum, scilicet D. de Vernhio. de predictis cardinalibus, qui dixit illi religioso: quod absolveret eum authoritate ecclesiae, et non authoritate illius Barensis, et cum sibi dixisset dictus religiosus quid in crastinum reciperet corpus Christi de ejus manibus, respondit dictus cardinalis quod reciperet ab eo Eucharistiam tanquam ab archiepiscopo Barense, sed non ut papa.
17. Item, deposuerunt tres honorabiles clerici italici de familia DD. cardinalium italicorum: quod aliqui eorum audiverunt ab illo Marcho doctore, qui proposuit coram cardinalibus ex parte romanorum, ante ingressum conclavis, quod consilium romanorum erat cogere omnino cardinales ut eligerent romanum vel italicum, etiam in periculo personarum dictorum cardinalium, si illud nollent facere.
18. Item, deposuerunt predicti tres clerici quod D. Johannes Cinchi, qui anno preterito fuit Senator Romae, scilicet, quando ego fui in Urbe, dixit in quadam propositione coram cardinalibus ex parte romanorum, quod sup poena suy capitis debebat dicere cardinalibus: quod eligerent romanum vel ytalicum, alias populares erat ita commoti, quod esset periculum personarum dictorum cardinalium, et de clamore popule et de rumore et de pulsatione ad martellum, et de instantia romanorum cum mixtura minarum, quando cardinales erant in conclavi, et ante quam celebraretur illa electio. De omnibus istis et aliis supradictis actibus impressionis, deposuerunt assertive de visu et de certa scientia dicti familiares cardinalium italicorum, eo tempore qu erant indifferentes dicti D. cardinales.
19. Et deposuit unus clericus qui degebat Romae tunc, et est ytalicus, quod D. cardinalis de Ursinis, ante ingressum conclavis, invitavit plures romanos de vicinitate sua, et ipse fuit in illo convivio quod factum fuit, sicut credit, ad finem quod no[145]minarent illum Romani, tempore quo cardinales essent in conclavi.
20. Et dicunt alii testes, qui degunt Romae, quod quando ille Barensis equitabat post electionem, aliqui romani habentes enses nudos in manibus dicebant illi Barensi: "Videte, iste ensis vos fecit papam," et subridebat ipse Barensis.
21. Et postquam fui Romae, et recipiebam informationes super isto negocio cum socio meo, ipse Barensis dixit in quadam collatione, quod aliqui tenebant deponere contra eum, sed ipse Barensis retribueret postea cuylibet, et ille testis qui hoc deposuit, interfuit in illa collatione, ut ipse testatus est michi in secreto, timens periculum personae.
22. Et deposuit unus romanus quod ipse yvit ex parte romanorum ad Comitem Fundorum, quod rogabant eum quod nolet esse infectus ipsis, cum esset de genere romanorum. et quod ipsi facerent quod Barensis daret quidquid velet. Ad haec dictus Comes respondit: quod cum perditione animae, ipse non pro eis sed contra eos, quia sciebat quod ille non erat papa,et tolerabat eum, nec Deus vellet quod ipse reciperet aliquid de bonis ecclesiae ab illo, qui non erat papa.
23. Item socius meus et ego yvimus semel in Urbe ad domum cujusdam episcopi romani, qui interfuit semper ad custodiam conclavis cum episcopo Marssilliense, cum aliis deputatis ad illum actum, et sciscitavimus ab eo de veritate istius facti, et ipse ostendit socio meo et michi unum quaternum in quatuor foliorum papyri in quibus scripserat singula quae fiverat in illo actu, et legit nobis a principio usque ad finem, et secun[146]dum intentionem meam et dicti mey socii, concordabat in omnibus actibus in effectu super impressionem cum depositione Domini Marssilliensis episcopi predicti, et addebat plura alia. Hiis visis, predictus socius meus et ego supplicavimus sibi de duobus: primo quod juraret quod dicebat puram et meram veritatem, item quod daret nobis depositionem illam subscriptam manu sua. Et ille episcopus utrumque negavit, donec sibi preciperet ille Barensis. Et finaliter, cum vidimus socius meus et ego post plures dies quod illud non poteramus habere, diximus episcopo tunc Faventino [Franciscus Uguccione di Urbino, Bishop of Faenza], quod injungeret sibi quod daret nobis delpositionem suam. Et ipse Faventinus voluit videre scripta illius, et ille episcopus dixit socio meo et michi in ecclesia S. Petri prope Vaticanum valde severe quod injungebatur sibi quod apostillaret, sive glosaret dictum suum per alium modum, et quod alter non poteramus habere, de quo videbatur displecere sibi. Postea tenuit dictus Faventinus scripta episcopi illius romani per plures dies, et adidit et mutavit et ordinavit, sicut voluit presertim circa illa quae videbantur impressionem et cominationem ex parte romanorum, ante actum illius electionis denotare, et sic fuit nobis transmissa depositio sua. Postea ego obviavi illi episcopo, prope palatium, et dixi sibi quod mutatus fuerat color optimus, et ipse subrisit et dixit: quod libenter volebat videre in quo fuerat mutatus, et quia tunc ego eram in recessu, non plus redirem ad eum et quia videbam quod non possem proficere.
24. Item, D. Joannes Chinchi senator cum rogarem et solicitarem ex parte D> mei Regis, ut informaret me et alium socium meum de singulis, et daremus sibi certos articulos super quibus nos informaret et deponeret, ipse transmisit scriptum, [147] quod sibi tradimus, illi Barensi, et nunquam potuy habere responsionem ab eo, licet requisivi eum saepius et policeretur se transmissurum litteram D. meo Regi.
25. Et invenimus socius meus et ego depositiones testium quos Romae, apud illas partes, prior Frater Petrus scriptas publice in quodam libro sito apud fratrem suum episcopum Giennensem quondam, et tradebat inde copiam volentibus, in quibus attestationibus de actibus impressionis nichil continebatur, ymo de aliis actibus qui videbantur denotare liberam voluntatem cardinalium ante et post electionem, fiebat mentio in illis, et tractatus longus per extensum ponebatur et Ambaxiatores regis Aragonum habuerant copiam inde, attamen dixit michi dictus prior frater Petrus postea, quando sibi dixi quod super rumorem et impressionem non interrogaverat testes illos, et respondit quod ipse ommisit factum impressionis ut factum notorium quod erat tunc Romae, nam de illis actibus dixit se nullatenus dubitare.
26. Item, predictus Barensis nichi dixit oraculo vive vocis, quod electio sua fuerat celebrata hora tertiarum, et quod audiverat illa die predicationem apud ecclesiam S. Petri, sed quod non vidit nec audivit tumultum nec clamorem romanorum, nec narravit cetera ut in casu suo continetur, sed multi romanorum deponunt oppositum sicut superius notatur.
27. Item, quidam socius illius Barensis deponit, quod antequam electio facta fuisset, die dominica praecedenti electionem, yvit cum illo Barense ad quamdam ecclesiam ibi Romae, et cum tracteretur de hiis que videbantur attemptare romani contra cardinales, dixit ille Barensis illi socio suo: quod secundum illa que videbantur facere romani, invalida esset electio quam celebrarent cardinales.
Haec sunt in effectu quae novi de actibus impressionis, ego Rodericus Bernardi, licet magis explicite per extensum possem de singulis actibus lacxare materiam, non excedens metas veri[148]tatis, secundum meum propositum, in vera conscientia circa singula premissorum.
Haec ultra casum DD. cardinalium habuy a fide dignis, et sic testor in vera conscientia coram Deo et ad coroborationem premissorum nomine proprio presentibus me subscripsi.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu