Sede Vacante 1378



Replies given by
Guillaume d'Aigrefeuille, OSB, Cardinal Priest of S. Stefano in Monte Celio
to the Ambassadors of the King of Aragon
(Rodericus Bernardi, Frater Fernandus, and Alvarus Menendi)

August 27, 1386

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 68-78:

 

Franciscus Petri, a member of his entourage, maintains that someone said in the Cardinal's presence that the future pope would be the Cardinal of Florence or the Abbe of Monte Cassino, and the Cardinal replied, "quod neuter illorum esset papa, si omnes cardinales deberent propterea trucidari, cum jam esset ordinatus quis deberet esse papa."

1. Ad primum interrogatorium respondit dictus D. cardinalis de Agrifolio se habere notum dictum Franciscum Petri qui erat familiaris suus, non tamen commensalis, sed non recordatur dictus D. cardinalis predicta verba unquam dixisse. Ymo tenet firmiter non dixisse, nec etiam ipse consuevit nec alii D. cardinales consueverant aliqua verba detractiva alicui D. cardinali publicare seu dicere, esto quod essent vera.

 

The same source maintains that at the exit from the Conclave, having expressed himself a doubt as to the election, the Cardinal replied to him [69] in the presence of several other cardinals, "Certe verum est quod Barensis est papa, quia antequam intraremus conclave ordinatum erat inter nos quod ipse esset papa."

2. Ad secundum, respondit quod contenta in dicto interrogatorio sunt totaliter falsa et mendosa, nec de tota illa die qua DD. cardinales exiverunt conclave ipse D. cardinalis vidit dictum Franciscum Petrum.

 

The same source maintains that, despite his repugnance, the Cardinal counselled him to put his seal to certain pieces for Urban VI. He used these words, "Vade, fac fieri litteras, quia per Deum ita bene est ipse papa, sicut a S. Petro citra fuit aliquis papa et sicut ego et vos summus veri christiani."

3. Ad tertium respondit: se non recordari predicta dixisse, nec credere ead dixisse, nec etiam dictus Franciscus Petri, qui ut predicitur non erat familiaris commensalis suus, positus fuit in rotulo suo, quod scriverit dictus ipse cardinalis, nec dictus rotulus fuit oblatus usquequo dictus Cardinalis fuit in Anagnia, nec postea vidit ipse D. dictum Franciscum, nec dictum rotulum.

 

Question 4: "Si ipse D. cardinalis et D. Pictavensis petierunt a D. S. Petri in domo sua primo et postea in conclavi, quod vellet cum eis concurrere ad eligendum dictum Barensem."

4. Respondit in sua conscientia quod ante ingressum conclavis non dixit nec dici fecit verbum aliquid de eligendo predictum D. B. vel aliquem alium dicto D. S. Petri, nec alicui alii, nisi prouot in depositione per eum tradita superius continetur, nec etiam ipse unquam fuit in domo D. S. Petri.

 

Question 5: Si ipse D. existens Rome, ex eo quia reputabat dictum Barensem verum papam procuravit quod quidam scutifer, qui sororem suam duxerat in uxorem mitteretur ad imperatorem portando nova de felice electione dicti D. Barensis."

5. Respondit quod nunquam ipse procuravit quod dictus scu[70]tifer sororius suus qui vocabatur Bertrandus de Veyraco mitteretur ad imperatorem pro nuntiando sibi electionem dicti D. B. Verum est tamen quod tempore felicis recordationis D. Gregorii, nuntii imperatoris prosequebantur in curia romana confirmationem fieri de electione in regem romanorum facta de filio imperatoris, qui erat rex Boemie, et casua ista commissa fuerat per D. Gregorium ipsi D. de Agrifolio, et quia tempore mortis dicti D. Gregorii dicta confirmatio nondum facta erat, licet causa esset conclusa et dictus D. Gregorius jam se disponeret ad ipsam confirmationem fiendam, et ut ipse D. de Agrifolio audiverat, suggestum fuerat imperatori, quod ipse D. de Agrifolio fuerat in culpa de nimia tarda dicte confirmationis. Ipse Dominus procuravit sociare dictum Bertrandum tanquam dibi fidum, cuidam militi neapolitano, qui mandato B. portabat nova dicte electionis ad dictum imperatorem, et scripsit ipse Dominus unam litteram imperatori informando eum de diligentia et directione quas ipse Dominus adhibuerat circa expeditionem confirmationis predicte, committendo credentiam circa informationem predictam dicto Bertrando de Veyraco, et mandavit ipsi Bertrando quod si absque dicto milite neapolitano loqui posset secrete cum imperatore, informaret eum de impressione que DD. cardinalibus facta fuerat in electione dicti B. Sed ex relatu dicti Bertrandi quam postea habuit, dictus miles neapolitanus sicvit tantum facere quod ipse Bertrandus dicto imperatori non potuit loqui ad partem, nec eum informare de impressione predicta.

 

Question 6:  Did he say, as Christopher Gallina alleges, the following words: "Quod ipse Dominus reputaret et alii Domini reputarent dictum barensem esse verum papam"?

6. Respondit dictus D. cardinalis quod ipse bene cognoscebat dictum Christoforum Gallina, sed quod predicta verba nunquam dixit.

 

Question 7.  Adam de Eston alleges that after having expressed a doubt in the presence of the Cardinal, the Cardinal said, "Quod tempore B. Petri quem Christus papam fecit ore proprio, non fuerat homo magis sancte electus, addens quod Spiritus Sanctus in eis fuit quum elegerant ita sanctum Dominum." Further, the Cardinal kept him and made him sleep at his residence so that he could conduct him next day to the Papal Palace.

7. Respondit quod ipse bene cognoscebat dictum magistrum Adam, qui erat satis sibi familiaris, sed quod nunquam dixit dicta verba, nec recordatur etiam ipsum introduxisse ad D. B. pro faciendo sibi reverentiam. Tamen, si fecit, fecit ad ejusdem magistri instantiam, et, ut dixit, non est verum quod epse retinuerit dictum magistrum ad dormiendum in domo sua, quia sibi ninquam fuerit consuetum ad dormiendum in domo sua aliquos retinere.

 

[Question 8. According to Adam Eston, the Cardinal asked him how the election of Urban VI would be received in England. He replied to him that the English lords regarded the French cardinals as more hostile to them than the King of France, that they had decided to strip the cardinals of all the benefices that they had in England, but that, if Urban wrote in their favor, they would allow them to keep them. The Cardinal, he said, exclaimed: "Bona hora, elegimus Urbanum VI et Spiritus Salnctus fuit operatus pro nobis."]

8. Respondit se nunquam dixisse verba predicta dicto magistro Adam nec alicui alii, addens etiam quod falsissimum erat quod ordinatum fuerit illo tempore in Anglia cardinales gallicos non recipere ibi sua beneficia, nam ipse Dominus recipiebat in Anglia tunc pacifice et quiete de beneficiis que ibi habebat tria milia florenorum annuatim vel circa, et D. Pictavensis circa duo milia, et D. Albanensis circa quinque milia, et D. de Vernhio circa duo [72] milia, et D. S. Eustacii magnam pecuniae quantitatem et quam plures alii cardinalis gallici.

 

[Did the Cardinal, when he arranged that Bertrand de Veyraco be sent to the Emperor to announce to him the election of Barensis, write in the city of Anagnia various letters to the bishops of Germany that they recommend the aforesaid Archbishop of Bari to the Emperor?]

9. Respondeo quod ad ambaxiatam D. Bertrande de Veyraco ut supra in quinto interrogario. Quod ad litteras de quibus fit mentio, respondit se in conscientia sua nunquam de Anagnia nec de roma scripsisse ratione predicta episcopis Alamanie, nec, ut dixit, habebat in tota Alamania notum aliquem prelatum nisi D. Maguntinensem [Ludovicus de Meissen], qui tunc erat remotus ab Imperatore bene per XX dietas.

 

[Bishop [Nicholas] of Viterbo maintains he had with the Cardinal the following conversation: "Miserum con consilium habuistis non ex vobis eligere, qui tot eratis in una natione, non bene potuissetis elegisse quem voluissetis." Et ei ipse D. de Agrifolio replicando dixit, "DOmine, si male fecimus, male habebimus. Invidia nostra hoc fecit, quia Limovicensis voluit esse papam, et D. S. Eustacii voluit esse papam, et ego cognoscens eos, nullum eorum volebam, sed assentiebam in D. Pictavense vel D. Vivariense, quorum quilibet erat sufficientissimus. Et finaliter videns quod habere non poteram quod volebam, significavi D. S. Petri si placeret sibi D. Barensis eligere, quia ego consentirem et forte aliqui consentirent in eum et sic fecerunt omnis, quia revera nullus contentabatur de D. S. Eustacii nec de D. Lemovicense." ]

10. Respondit quod in fide et conscientia sua ipse nunquam dixit dicto episcop Viterbiensi verba predicta, ymo sunt falsissima et mendosa.

 

[The same bishop alleges the the Cardinal, at Anagni, blamed the conduct of his collegues and gave the bishop of letter of credence for Urban. [73]]

11. [Respondit] quod nunquam illa verb sibi dixerat, nec orcordatur litteram aliquam credentialel vel aliam per eum dicto Barensi misisse.

 

[The BIshop of Recanati [Bartolomeo de Zabriciis] alleges that , on arriving at the Papal Palace, the Cardinal rendered the honors due to a Pope to Urban.]

12. Dixit predictus D. ad predictum interrogatorium respondendo quod verum fuit quod ipse vocatus solus ascendit ad cameram ubi erat dictus B., et fecit sibi reverentiam, a qua non fuit ausus e abstinere, et quod ipse B. similiter fecit ipsi Domino reverentiam, et interrogavit eum quomodo procedere deberet in hiis que tunc fienda erant. Et quod ipse D. de Agrifolio commeorans que facta fuerant circa ejus electionem, consuluit sibi quod iret cum DD. cardinalibus extra Roman, quia bene possent omnia preparari. Sed tunc ipse B. interrumpendo ex toto materiam illam dixit sibi, "Ego volo quod vos gubernetis me. Ego volo vobis ostendere singularem amorem," et similia verba.

 

The Cardinal was aksed if it is true that on the evening that the Conclave began he, and the cardinal of Poitiers (Guy de Malsec) solicited the Cardinal of S. Peter's to vote as they did.

13. Respondit omnia esse falsissima et carere omnimodo veritate.

 

[Is it true that Cardinal Orsini had proposed to pretend to have elected a Franciscan friar, and that the Limousim Cardinals opposed the idea and subsequently proceeded to the election of Urban?]

14. Respondit ut supra proxime.

 

[He is asked if , in the document which he signed in the Castel S. Angelo, he had said that he was adhering to all that the other cardinals were doing.]

Respondit se non recordari cedulam illam legisse, quia dum ipse et aliqui alii Domini essent in prandio, quidam Abbas, qui prosequebatur ut irent ad B., portavit illam cedulam ordinatam in qua ipse Dominus et alii se subscripserunt, quare nescit si dicta verba ibi posita fuerunt, tamen credit fortiter quod non. [74]

 

[Is it true that, in the chapel of the palace, before the inthronization, the Cardinals repeated the election; that he himself had been charged to summon Urban, and that after having notified him of his election and made the usual demands to obtain his consent, they enthroned and saluted him as pope?]

16. Respondit quod omnia in eo contenta sunt falsa preter intronizationem, que facta fuit modo et forma contentis in casu concordato in Anagnia er dictos DD. cardinales.

 

[Is it true that, after the inthronization, the cardinals de Cros, Malsec, and he took Urban aside and said to him that they were responsible for his election, that they petitioned him to take under his protection the family of his predecessor, to see to the execution of his Will, to agree to a certain subsidy to ransom Roger, the brother of Gregory XI , from the English, to raise to the Cardinalate the grand-nephew of Gregory XI, and to take Jean de Bar as his chamberlain?]

17. Respondit dictus cardinalis: Et primo, quo ad recommendationem anime et parentum dicti D. Gregorii quod cum in creatione novi pape tales recommendationes generales fieri sint solite per cardinales de genere pape defuncti pro familia et genealogia et specialiter pro nepotibus si qui sint ydonei ejusdem pape defuncti, credit ipse D. Cardinalis quod etiam tunc dicto B. facta fuerunt per ipsum et DD. Lemovicensem et Pictavensem cardinales in dicto interrogatorio nominatos, qui existentes adhuc in timore et tremore voluerunt aliquid obtinere de consuetis alias fieri, quia ipsorum obmissio creasset in B. et in romanis aliquam suspicionem propter quam periculum reincedere potuisset. De recommendatione autem facta in speciali de nepote dicti D. Gregorii ad statum cardinalatus, dicit simpliciter quod non fuit presens ipse D. Cardinalis, nec ipsam sic fieri vidit vel audivit. Si autem per alios duos in dicto interrogatorio nominatos facta fuit, nescit, sed bene [75] credit quod non, maxime quia non audiverat quod dictus D. Gregorius alicui expressisset sic intentionem suam super hoc.

Quo ad prestandum subsidium pro redemptione D. Rogerii fratris dicti D. Gregorii, respondit quod veritas est quod vivente D. Gregorio fuerat in parte concordata redemptio dicti D. Rogerii et ad hoc intimandum et financiam procurandum fuerat missus pro parte dicti D. Rogerii et suorum unus scutifer Roman, et quia summa financie hujusmodi erat valde magna et difficilis satis ad solvendum etiam per dictum D. Gregorium, qui pro tunc maximis expensis et debitis gravabatur, fuit de consilio Dominorum et amicorum dicti D. Rogerii ut nedum DD. cardinales, sed etiam prelati facti et creati per dictum D. Gregorium Romae tunc existentes requirerentur et rogarentur per dictum scutiferum ut vellent juvare et contribuere ad complementum dicte redemptionis, inter quos fuit unus de requisitis et rogatis ipse B., tanquam ille qui multa bona habuerat de dicto D. Gregorio, qui tenens se sibi et suis obligatum promisit dare pro dicta redemptione unam bonam summam. Et quia de ea nichil solverat ante intrusionem suam dictus scutifer materiam super hoc inceptam erga ipsum continuare voluit, venitque ad presentiam suam sibi supplicando ut saltem illa que promiserat vellet adimplere. Et apparet ipsi D. cardinali quod ipse cum fuerit presens dum dictus sibi scutifer super hoc loqueretur, et credit quod requisitus per dictum scutiferum ipsum B. rogavit ut promissa adimpleret, et alias in hoc faceret quidquid boni posset. De alia alutem supplicatione per alios Dominos aut per ipsum facta non recordatur ipse D. cardinalis.

Quo ad supplicationem ut reciperet D. Johannem de Baro in cubicularium suum, respondit dictud D. cardinalis quod falsum lucutus ipse B., anmque ex se ipso et motu suo adhuc existens in cathedra in qua fuerat intronizatus, cum dictus Joannis venisset ad impendendum sibi reverentiam, dixit sibi quod ipsum volebat [76] habere in cubicularium et familiarem quemadmodum habuerat dictus D. Gregorius.

 

[As to certain letters that were given to him to read, the Cardinal replied;]

18. Quo ad primam se non recordari illam fecisse, sed quod possibile erat quod eam fecerit quia nondum tunc in Anagnia erant nisi duo vel tres cardinales. Quo ad secundam, quod bene recordatur eam fecisse, et quod fecit eam ad nimiam importunitatem dicti Guillemi in ea nominati, cui litteram ipsam pluries negaverat. Quo ad tertiam litteram et supplicationem et in ea contentam dixit se recordari ipsam litteram mandasse fieri per dictum Guillelmum in secunda littera nominatum, qui pro ea obtinenda multum erat sibi importunatus, sed non recordatur eam vidisse postquam facta fuit, nec tempore quo facta fuit erat, concordatum factum cardinalium, nec gentes armorum pro securitate habebant Domini cardinales.

 

 

 

 

 

December 23, 2014 8:26 PM

© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |