Alexander VIII (1689-1691)


Constitution Quandoquidem

(January 30, 1691)



Claude Fleury, Historia Ecclesiastica Tomus LXV (Augustae Vindelicorum: Josephi Wolff 1791), Lib. CCX, pp. 722-726:

ALEXANDER PAPA VIII. Ad perpetuam rei memoriam.

Quandoquidem inter cumulatas Pastoralis Officii nostri curas, nunquam non summo studio contendimus, ut quaevis, et universalis Ecclesiae, et particularium caetuum, aedium item sacrarum et personarum clericalium, jura, privilegiaque sarta tecta conservari queant; inde merito etiam ea quae a venerabilibus nostris fratribus Archiepiscopis, ac Episcopis, ut et ab aliis pluribus ex Ordine Sacro Gallicano, in Comitiis Regni ante novennium habitis, adversus jura ecclesiarum nationalium, ipsius quoque Sedis Apostolicae authoritatem [sic!], peracta sunt, intimius ad animum revocavimus nostrum, eo magis, quod illi latam in extensionem Regaliae, ad omnes ecclesias Gallicanas consentire; allegatam insuper declarationem suam publicae luci committere, et cum omnibus insecutis ad hunc usque diem palliare dicamus, an propugnare, sustinuerint, nihili, aut parvi certi pensis quibuscunque admonitionibus (ut a male caeptis, ac injuste probatis desistere velint) iterum iterumque frustra repetitis. Quin immo Pontificiae Sedis ac universalis Ecclesiae, et cujusvis caetus particularis, personaeque clericalis rebus, ut opposita declaratione, et Constitutione quam fieri potest, optime, jam nunc, et in perpetuum consuleretur; tandem post accuratissimam Cardinalium aliorumque doctissimorum virorum inquisitionem, ex auctoritate desuper concessa nobis, decernere voluimus; idque ad exemplum Innocentii XI. praedecessoris nostri sanctae recordationis, qui ad literas Cleri Gallicani, die 22. Aprilis anno 1682 respondens, in forma Brevis omnia quae in illius comitiis Parisinis acta fuerant, rescidit et cassavit, eaque perpetuo irrita declaravit. Per praesentes igitur nostras et nos, quaecunque in famosa illa Francici Cleri congregatione, tum in caussa extensionis Regaliae, tum declarationis de potestate et jurisdictione ecclesiastica in status ac Ordinis Clericalis, Pontificiaeque Sedis praejudicium facta sunt, et omnia sive saecularium voluntate, sive clericalium inde sequuta, quaeque in posterum de istis attentari fortasse continget, ipso jure nulla, invalida, irrita, injusta, damnata, reprobata, inania, viribus et effectu vana omnino fuisse, esse, et in perpetuum fore, libero ac proprio motu declaramus, pro lullis etiam ac irritis ab omnibus, nunc et in perpetuum haberi volumus atque mandamus; neminemque ad illorum observantiam teneri, neque ex illis cuiquam aliquod jus, vel actionem aut titulum coloratum, vel caussam praescribendi, licet longissimi temporis possessio subsequatur, acquisitum fuisse, nec esse, minusve ullo tempore acquiri et competere posse; imo perinde, acsi non emanassent, pro non exstantibus et non factis perpetuo haberi debere, decernimus atque jubemus. et nihilominus ad abundantiorem cautelam, articulos praefatos, aliaque praejudicialia, nostro motu, scientia, deliberatione et Pontificiae potestatis plenitudine, iterato penitus damnamus, reprobamus, viribus ac effectu vacuamus; et contra illa, deque eorum nullitate coram Deo protestamur; inhibentes quascunque adversus hanc Bullam exceptiones, cum primis praetextum sub- et obreptionis nullitatis aut invalidatis; decernentes e contrario, literas hasce nostras perpetim validas et efficaces existere ac fore, suosque plenos et integros effectus fortiri et obtinere, sicque per quoscunque judices ordinarios ac delegatos, ubique judicari ac definiri debere, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et authoritate; ac irritum et inane esse, si secus super his a quocunque quavis authoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari; nec in contrarium ulla Conciliorum decreta, sive a nonnullis allegata sive in posterum alleganda, quicquam valitura, uti nec alia imperatorum, principum, sapientum scita, consuetudines, jura, Constitutiones, privilegia, literae, indulta, quocunque veniant nomine; iis enim omnibus et singulis nostro diplomate derogatum volumus effectum omnem, quin imo publice derogamus unico hoc addito: ut praesentium transsumptis etiam impressis, manu notarii publici subscriptis et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur. quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae....

 


 

November 14, 2013 3:32 PM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |