M.-J.-J. Brial (editor), Recueil des historiens des Gaules et de la France XIV (Paris 1806) , pp. 196-197 [Bibliotheca Cluniacensis, column 559]:
Pontii Cluniacensis Abatis Gesta Quaedam
Anno denique Verbi de Virgine nati MCXVIII, defuncto Papa Paschali, qui Romanae sedis apicem X et VIII annis et eo amplius gubernavit, assumptus est electione catholica et consecratus est Gelasius Papa, vir adprime eruditus, eleemosynis largus, consilio providus. Hic, Henrico IV Romanorum Imperatore contra ecclesiam saeviente, declinans ad mare descendit, navigio Gallias expetivit, tibique primum cursore a Pisis emisso, suum praenunciari fecit adventum. Te enim, Cluniaci scilicet abbatem, in partibus Galliarum habet pontifex Romanus proprium et specialem filium. Huic apud Sanctum-Aegidium occurristi [November 7, 1118], huic et multo comitatui suo equitaturas et alia quam maxima elegantissime ministrasti. Hunc pro maris molestia infirmatum, in tuae solo nativitatis, quod pater tuus Petrus potens et nobilis Comes Merguliensis juri apostolorum Petri et Pauli contradidit, et inde accepit, tu Papam officiossissime confovisti. Qui denuo convalescens, et Cluniacum suam pervenire desiderans, Lugdunum Galliae pertransiit, Matisconam descendit. Ubi gravissima aegritudine confectus, se Cluniacum perferri instantissime praecepit. Quo deportatus, summaque reverentia susceptus, completo episcopatus sui anno uno et diebus quatuor, in medio fratrum, circumstantibus episcopis cardinalibus, in propria domo proprius pastor in pace Cluniaco quievit [January 29, 1119].
Post hunc, reverendus Wido Viennensis archiepiscopus ab ecclesia catholica est in Cluniaco electus, sicque in Papam Calixtum ordinatus. Hic terrenae nobilitatis celsitudine praecellit, sed coelestium nitore charismatum pulchrius elucescit. Hic secundo Cluniacum rediit, ibique festum dominicae Circumcisionis et Apparitionis devote peregit [January 1 and January 6, 1120]. Qui dum inter caetera saepius ageret de vita et miraculis B. Hugonis, non quorumlibet chartulas super his profusius exaratas attendit, sed personas authenticas in medio Cluniacensis capituli praesentavit, de sancto quae viderant et audierant validius attestatas, gratanter accepit. Episcopis vero et cardinalibus pariter assentientibus, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu-Christi natalem tanti confessoris, tot et tantis virtutibus approbati, festivum fieri Papa decrevit. Die autem Epiphaniae Domini processit Papa solemniter coronatus, copioso pontificum et cardinalium choro constipatus. Huic Romana praesens militia more suo famulabatur. Hunc quam multi Burgundiae nobiles sequebantur. Hunc celeberrimo apparatu suscepit obvius sacer Cluniacensium fratrum conventus, quem exaltat humilitas, dilatat caritas, disciplina erudit, discretio munit. Eadem die, communi suorum assensu assidentium, largitus est felix Papa Calixtus Cluniacensi ecclesiae, speciali et propriae suae, ut abbas Cluniacensis semper et ubique Romani fungatur officio cardinalis, manuque propria ipse te Papa annulo vestivit: ut sic manifestum appareat cuncits, quia tecum et tua Cluniacus solius Papae Romani proprie propria censetur, quae sub alterius jure pontificis, seu cujuslibet potestatis, providente Domino nec fuit aliquando, nec erit in futuro. Discessurus Papa in crastinum, intrans Cluniacense capitulum, humilitate sua laudabili fratrum se orationibus commendavit, quos et benedictionibus confirmavit, et, praedicti confessoris memoria recensita recessit. Ista me dixisse sufficiat, tuaque mihi gratia veniam tribuat....
Johannes Trithemius, Annales Hirsaugienses (ed. Mabillon 1690) [Bibliotheca Cluniacensis ed. Marrier, 1644)
Hic [Calixtus papa II]... Pontium Abbatem Cluniacensem Ordinis nostri Romam ad se vocans, Cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae ordinavit....
Peter the Venerable, Abbot of Cluny, de miraculis II. 12-13 [Migne PL 189, columns 922-926] (written after 1130 A.D.):
xii. Dehinc non plenis, ut mihi videtur, duobus annis transactis, insurrexit nota illa contra Christi naviculam, hoc est Cluniacensem Ecclesiam, horrenda tempestas, et velut civile bellum in republica nostra ubique terrarum exarsit. Quod ne priores carpere videar, quantum ad praesentem materiam pertinet, succincte describo. Domnus Pontius Cluniacensis post S. Patrem Hugonem nullo interjecto abbate successor ejusdem patris ultimo tempore, de monasterio Sancti Pontii Cluniacum veniens, nova facta professione, more talium de aliis, vel de alienis monasteriis venientium, Cluniacensis monachus factus est. Hic valde juvenis, a fratribus Cluniacensibus spe bonae indolis ejus inductis, in abbatem electus, magno illi et famoso viro, jam dicto Patri Hugoni successit. Qui primis assumptionis suae annis, satis modeste ac sobrie conversatus, procedente tempore mores mutavit, et multis ac diversis casibus vel causis, fratrum pene universorum animos exasperando, eos paulatim contra se concitavit. Dissentientes illi ab eo, et quod multa mobilitate vel levitate animi, nullis bonorum consiliis acquiescendo, ut dicebant, res monasterii pessundaret, inter se nunc pauci, nunc plurimi, tandem pene uiversi murmurabant. Mansit tamen res aliquandiu tecta inter eos, nec ad aures saecularium per decennium fere pervenit. Prorupit tandem eousque lis occultata diu, ut non solum ad circumpositos, sed insuper ad remotissimos quousque hujus dissensionis malum pertingeret, et ipsas summi pontificis, ac Romanae curiae aures impleret.
His rumoribus domnus Pontius provocatus, indignationis impetum quem in alios fortassis derivare debuerat, in seipsum retorsit, et Romam velut praecipiti cursu adiens, ut curae pastoralis sollicitudine solveretur, dominum papam instanter oravit. Praeerat tunc Romanae Ecclesiae, regii sanguinis nobilitate insignis, sed moribus, probitate, ac liberalis animi magnificentia longe insignior, qui prius Viennensi Eccleisae praefuerat [1089/1090-1119], Calixtus papa secundus [1119-1124]. Is in primis, abbatis Pontii voluntati et petitioni, omnis exhortationis nisu resistens, postquam eum non posse deflecti a proposito vidit, ab omni cura Cluniacensis Ecclesiae, ut postulabat absolvit. Absolutus inde, ejusdem papae permissione Apuliam petiit, indeque mari transmisso Hierosolymam, semper, ut proposuerat, ibidem mansurus, pervenit. Papa fratribus Cluniacensibus quod factum est mandans, ut sibi Patrem eligerent, auctoritate apostolica praecepit. Illi post praeceptum, accepto consilio totius religionis ac religiosae opinionis, virum Marciniacensium sororum priorem venerabilem Hugonem sibi pari assensu in abbatem eligunt. Suscepit sanctus ille, licet valde renitens, quod imponebatur, sed vix quinque elapsis mensibus, ex hac luce migravit, et (sic longa ejus in sancta conversatione vita meruerat, ut merito creditur,) ad meliora transivit. Fratres et isto ita subtracto, novae electioni diem statuunt, proximis quibusque et remotis, ut ad diem statutum conveniant, indicunt. Congregatur cum quibusdam episcopis et abbatibus multus monachorum populus, et in octavis Assumptionis beatae Virginis (utinam sibi melius consulentes!) in praesentium scriptorem conveniunt. Mandant jam dicto papae hujus suae electionis assensum, et ab eo rescriptum, hoc quod fecerant confirmans, suscipiunt. Mansit deinde aliquot annis res Cluniacensis in pace, et veluti sepultis prioribus malis, optimo quietis ac bonorum proventuum successu florebat.
Tandem jam dictus Pontius transmarinae habitationis pertaesus, rediens ab Oriente, Occidenti tenebras contra morem invexit. Qui ut Italiam attigit, divertere Roman nolens, in Ravennatium partibus, hoc est in episcopatu Tarvisiano, sedem sibi constituit. Ibi monasterio constructo, parvoque in eo tempore demoratus Gallias repetiit. Explorata demum absentia mea, nam forte tunc in secundae Aquitaniae partibus Cluniacensibus negotiis insistebam, fingens se Cluniacum nolle venire, paulatim tamen appropinquabat. Dehinc quibusdam fugitivorum sibi adjunctis, armisque vulgarium quos sibi asciverat constipatus, Cluniacensibus portis improvisus advenit, quibus effractis et venerabili sene Bernardo priore, fratribusque aliis ubi ubi dispersis, cum promiscua illa armatorum multitudine, ipsis quoque mulieribus irruentibus claustrum ingressus est. Ingressus occupat statim omnia, et eos quos reperit minis terroribus ac tormentis in suae fidelitatis cogit sacramenta jurare. Nolentes aut expellit, aut duro carceri mancipat. Convertit statim manum ad sacra, et aureas cruces, aureas tabulas, aurea candelabra, aurea thuribula et quaeque alia multa et multi ponderis vasa invasit. Rapit et ipsos calices maxime sacros, nec thecis vel scdriniis aureis sive argenteis, multorum martyrum ac sanctorum ossa continentibus parcit. Conflat ex his et similibus auri pondus immensum, et eo circumpositos milites vel quoslibet auri cupidos ad bellum raptores invitat. His protectus circumpositas monasterii villas et castra invadit, ac sibi barbarico more religiosa loca subdere moliens, ignibus, et ferro quae potest cuncta consumit. Abstinet a nulla bellorum specie, rapinis rerum, caedibus hominum, per conductos sacro auro milites ubique desaevit. Consumitur ab ipso initio Quadragesimae usque ad Kalendas Octobris, tota in hujusmodi praeliis aestas, nec saltem paucis diebus a tanta malorum calamitate respirat. Manebat jam dictus Bernardus prior, et nobiles religiosi ac magni viri extra Cluniacum, ubi poterant, et in locis tutioribus, a tantorum incursu hostium, sese pro viribus defensabant. Sic in sancta illa et famosissima Cluniacensi domo, occulto, sed justo Dei judicio, Satan ad tempus laxatus furebat. Sed juxta librum beati Job, qui fecit eum applicuit gladium ejus (Job xl), et congruum tantis malis finem brevi imposuit.
xiii. Decesserat jam e vita suprascriptus venerandus papa Calixtus [December 13/14. 1124], nec se inferiorem papam Honorium acceperat successorem. Hic tantae Ecclesiae tantos tumultus audiens, misso de latere suo legato, domino scilicet Petro [Pierleone] cardinali, Pontium et Pontianos, qui tunc sic vocabantur, omnes, adjuncto sibi Lugdunensi primate Hubaldo, terribili anathemate condemnavit. Data tamen postmodum die, utramque partem ad subeundum in praesentia sua tanti dissidii judicium litteris apostolicis evocavit. Obtemperat statim pars cuncta nostrorum, et inter innumeros monasteriorum priores causa cujus haec interjeca sunt jam dictus venerandus Matthaeus advenit. Adest et Pontius, licet invitus, cum suis, et denominata die, ut judicium subeat, advocatur. Praecipitur tamen, ut quia excommunicatus nec agere, nec judicium canonice subire potest, prius satisfaciat, et satisfaciendo, se vinculo quo jure vinctus fuerat, solvat. Mittuntur a papa nuntii, et ex parte mittentis, ut de tantis malis satisfaciat, jubent. Respuit ille, nec se ab aliquo viventium anathematis vinculo vinciri posse affirmat. Solum esse Petrum in coelis, praeter quem nulli hoc licere fatetur. Commoto multo magis tali ejus responso domino papa, totaque simul inde urbe turbata, non solum excommunicatum, sed et schismaticum cuncti proclamant. Et quia, ut dictum est, nisi solutus ad judicium admitti non poterat, a suis qui cum eo venerant, utrum quod ille nolebat, ipsi saltem satisfacere vellent, responsum missis dominus papa nuntiis quaerit. Qui statim pro ejus imperio paratos se esse respondent. Intrant ergo palatium nudis pedibus cuncti, et reos se in conspectu universorum fatentes, protinus absolvuntur. Absoluti, causam ingrediuntur, nihil quod vel sibi, vel illi pro quo agebant, suffragari posset, intactum relinquunt. Assumit sibi ex parte alia vocem universorum venerandus Matthaeus, et sapienter de tota causa perorat. Surgit statim auditis partibus papa, et tota Romana curia sibi adjuncta, ad rem examinandam in partem secedit. Moratur diu, redit cum cunctis post aliquas horas ad sedem, ut inventam ex consilio sententiam, et ut ipsa ejus verba referam:
Pontium, inquit, invasorem, sacrilegum, schismaticum, excommunicatum, ab omni ecclesiastico honore vel officio, sancta Romana et apostolica Ecclesia in perpetuum deponit, et Cluniacum, monachos vel cuncta ad idem monasterium pertinentia, abbati qui inpresentiarum est cui injuste subtracta fuerunt, restituit.
Data sententia, uniuntur qui divisi fuernat, et velut in momento, redintegrato Cluniacensi corpore tantus tamque diutinus malorum turbo sedatur. Irruit post paucos dies, tam in victos quam in victores, Romanus ille pestifer morbus, et pene omnes tam monachos quam famulos in brevi prosternit. Invadit vix elapso mense et dominum Pontium, paucisque diebus interjectis exstinguit. De cujus fine epistolam mihi a supradicto beatae memoriae papa Honorio directam, si forte ejus notitia utilis judicatur, adjungo:
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Praeterito mense Decembri, Pontius viam universae carnis ingressus est. Qui quamvis de malis Cluniaco illatis, saepe commonitus poenitentiam agere noluerit, nos tamen pro reverentia ejusdem monasterii, cujus monachus fuerat, eum honeste sepeliri fecimus. Data Laterani.
Ille quidem morbo Romano aliquandiu fatigatus sic moritur. Non parcit idem morbus et mihi, et plusquam per dimidium annum, igne vix tolerando adurit. Non evasissem, ut credo, sociorum casum, nisi et fratrum oratio, et medicinae cura a quodam sapiente clerico, multo mihi studio impensa, juvisset. Evasi tandem, Deo propitio, ac per ipsius gratiam maximus ille religionis locus, a sui generis pessimo turbationis et schismatis morbo mira celeritate convaluit, atque ad pristinum et fortassis ex parte meliorem religionis, famae vel rerum statum perevenit. Digressus videor a proposito. Sed quia rem, ut mihi videtur, non reticendam, et pro futurorum cautela perutilem, a subsequentium memoria perire timebam, occasione domini Matthaei inventa, cujus maxime prae caeteris studio tantum malum sopitum est, dicenda silendo praeterire timui. Redeat ergo stylus ad ipsum et quae de ipso restant, ut coeperat, exsequatur.
Gaufredus Vosiensis [Geoffrey of Vigeois], Chronicon [Bouquet-Brial, Recueil des historiens des Gaules et de la France 12 (Paris 1806) 432]:
Et ut breviter prestringam, jussu Apostolici Pontius frater Comitis de Melgoire sine audientia captus, in turre quae dicitur ad Septem-Salis [Saepta Solis] usque ad obitum, videlicet V. Kal. Ianuarii, in custodia tentus est. Sepultus est quasi pauper, imo captivus, apud S. Andream."
J. Mabillon, Annales Ordinis S. Benedicti Tomus VI, p. 42, manages not to mention the alleged cardinalate or cardinalatial privileges at all. On Pontius' deposition and removal from Cluny to Montecassino, see pp. 35-36 and 71-73. Pontius died in Rome in December, 1126.
Klaus Ganzer, Die Entwicklung des auswärtlgen Kardinalats im hohen Mittelalter (Tübingen 1963), pp. 80-81: "In keinem urkundlischen Zeugnis ist irgend eine Erwähnung seines Kardinalats zu finden. Er unterschreibt keine päpstliche Buille und wird in den Papsturkunden, die für ihn und sein Kloster ausgestellt worden sind, nie als Kardinal bezeichnet. Auch in den Privaturkunden ist davon nie die Rede. Man wird darum die Notiz aus dem Briefe Hugos nicht also Zeugnis werted dürfen, das Pontius zum Kardinalpresbyter oder Kardinaldiakon kriert wurde. Der Bemerkung ist höchstens soviel zu entuchmen, dass Calixt II. dem Cluniazenser Abt gewisse Privilegien der Kardinäle gewährte."
Rudolf Hüls, Kardinäle, Klerus und Kirchen Roms, 1049–1130 (Tübingen 1977), p. 217: "Die Nachricht über seinen Kardinalat is gänzlich unglaubwürdig.... Der Interpretation bei Ganzer, p. 80-1, is voll zuzustimmen."
J.-H. Pignot, Histoire de l' Ordre de Cluny Tome III (Paris 1868), 1-46, who states, at p. 29, that Pontius was created Cardinal Priest of S. Cecilia. The actual Cardinal Priest of S. Cecilia was Cardinal Johannes. Johannes' earliest known subscription is on July 5, 1114 [JL 6398]. He was one of the Cardinals who consented to the election of Calixtus II by correspondence in February 1119. He subscribed on January 3, 1121 [JL 6887], on December 28, 1121 [Migne PL 163, 1229; JL 6940], and on April 6, 1123 [Migne PL 163, 1289; JL 7056]. He and Cardinal Petrus Petri Leonis dedicated an oratory at S. Callisto on July 11, 1123: Laderchi, S. Caeciliae... acta et Transtyberina basilica II (1723) 22. He subscribed on April 1, 1124 [Pflugk-Harttung, Acta pontificum Romanorum inedita 2, no. 289, p. 244-245; JL 7147], and on May 5, 1125 (?) [Pflugk-Harttung, no. 295, p. 255; JL 7210]. He subscribed as late as May 7, 1128 [JL 7312]. Pignot's apologia for Cluny and his tendentious treatment of Pontius' career is not to be relied on.
Mary Stroll, The Jewish Pope: Ideology and Polticis in the Papal Schism of 1130 (New York: E.J.Brill 1987), pp. 21-54, provides an extensive and revisionist view of Pontius' career and end (on the alleged cardinalate, p. 26 n. 17, where she does not mention that the author of Pontii Cluniacensis Abatis Gesta Quaedam was a monk of Cluny, Hugh, who was a supporter of Pontius). H. Cowdrey, "Two Studies in Cluniac History 1049-1126, II. Abbot Pontius of Cluny (1109-22/26)," Studi Gregoriani 11 (Roma 1978) 178-298.
©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu