Pandulphus Pisanus, "Vita Gelasii II", Ludovico Antonio Muratori (editor), Rerum Italicarum Scriptores III. 1 (Milan 1723), pp. 367-417. Baronius-Theiner, sub anno 1118, no. 4, p. 286-287; Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862) 94-97 :
Interim autem, Paschali papa defuncto, venerabilis pater dominus Petrus Portuensis episcopus, qui primatum post papam per longa jam diutius tempora detinuerat, cumque eo omnes presbyteri ac diaconi cardinales de eligendo Pontifice, et in commune communiter, et singulariter singuli pertractare coeperunt pro domino cancellario in monasterio Cassinensi commanente. His sic gestis, modis omnibus, ipso inscio, nuntius derepente comparuit, qui cancellarium ipsum juxta quod acceperat in mandatis, ad cardinales Romam cum omni faceret celeritate redire. Quid moror? Tristis frater Joannes morte tanti patris sui protectoris, ac moerens, prout obedientiae filius, poscit mulam, ascendit, maturoque itinere Urbem intravit, fratres ac filios adunavit, commonuit. In crastinum vero, secundum quod dondixerant, honorabilis pater praenominatus dominus Portuensis, [here follow the names and titles of the four Cardinal Bishops, twenty-one Cardinal Priests, and nine Cardinal Deacons], itemque Nicolaus primicerius scholae cantorum, et subdiaconi palatii, et alii minoris ordinis clerici multi Romani de senatoribus et consulibus aliqui praeter familiam nostram.
Hi omnes vitantes scandalum quod in hujusmodi solet electionibus pro peccatis nostris accidere, non secus ac postea rei probavit eventus, ad locum tutissimum, veluti qui curiae cedit, in monasterio quodam, quod Palladium dicitur, infra domos Leonis et Cencii Frangipanis pariter convenerunt, ut juxta scita canonum de electione tractarent.
In quo loco videlicet post disceptationem diutinam, ac voluntates diversas, nunc haec, nunc illa petentes, tandem aliquando, communicato consilio, illo etiam mediante qui facit utraque unum, pari voto ac desiderio in hoc unum unanimiter concordarunt, ut dominum Joannem cancellarium in papam eligerent et haberent. Nec mora, raptus ab omnibus, laudatur ab omnibus, approbatur ab omnibus, necnon etiam ab episcopis quorum nulla est prorsus alia in electione praesulis Romani potestis nisi approbandi, vel contra, et ad communem omnium cardinalium primum, et aliorum petitionem, electo manus solummodo imponendi. Sicque invitus ac rentiens dominus Joannes Cajetanus, qui hodie est Gelasius, in papam, Spiritus sancti gratia mediante, electus est, et ab omnibus communiter in summa Sede locatus, cunctis Dei magnalia collaudantibus.
Hoc audiens inimicus pacis atque turbator, iam fatus Centius Fraiapane, more draconis immanissimi sibilans et ab imis pectoribus trahens longa suspiria, accinctus tetro gladio, sine mora cucurrit, valvas ac fores confregit, ecclesiam furibundus introiit; inde custode remoto, Papam per gulam accepit, distraxit, pugnis calcibusque percussit et tanquam brutum animal intra limen ecclesiae acriter calcaribus cruentavit et latro tantum dominum per capillos et brachia, Iesu bono interim dormiente, detraxit, ad domum usque deduxit, inibi catenavit et clausit. Tum praefati episcopi, cardinales omnes et clerici et multi de populo qui convenerant ab apparitoribus Cencii modo simili vinciuntur, de caballis ac mulis capite verso praecipitantur, expoliantur et inauditis undique miseri miseriis affliguntur, donec alique semivivi ad domum tandem propriam remearunt: malo suo venit, qui fugere cito non potuit.
Facta autem hac voce, convenit multitudo Romanorum, Petrus praefectus Urbis, Petrus Leonis cum suis, Stephanus Normannus cum suis, Stephanus de Petro cum suis, Stephanus de Tebaldo cum suis, Stephanus de Berizone cum suis, Stephanus Quatrale cum suis, Puccapecorini cum suis, Bovesci cum suis, Berizisi cum suis, regiones duodecim Romanae civitatis, Transtyberini et insulani, arma arripiunt, cum ingenti strepitu Capitolium scandunt, nuncios ad Fraiapanes iterato remandant, Papam captum repetunt et exoptant. Nil morae: territi Fraiapanes, praesertim dominus Leo, impietate subdola pius, Papam illico reddidit, pedes eius amplexans, clamat irremissius: Domine, miserere! Et sic, peccatis nimiis exigentibus, ut iterum ecclesiam elatis cornibus ventilaret, evasit. Tunc sanctus Papa levatur, niveum ascendit caballum, coronatur et tota civitas coronatur cum eo, per viam sacram gradiens, Lateranum ascendit, bannis et insignibus aliis eum praecedentibus pariter atque, iuxta Romanum ritum moremque, sequentibus.
Sedit itaque Papa, sicut videbatur, in pace.... Redire omnes.... Omnibus igitur undique congregatis, conferebatur ab illis, quando certis temporibus Papa et promoveri pariter et consecrari deberet; et quidem diaconus, non presbyter erat.
Mansi, Patrologiae Latinae Cursus Completus Tomus 147, column 1395 [MGH SS. 7, 729 n.]
[Pope Alexander II to Abbot Desiderius of Montecassino, ca. A.D. 1061-1063]
Alexander, servus servorum Dei ....
Quapropter, charissime frater et consacerdos, quia prudentiam tuam maxime lateri nostro optamus adhaerere sereno vultu, tam tibi quam tuis successoribus Casini Montis abbatibus, recepta investitura Sanctae Hierusalem coenobii, quam felicis memoriae Leo episcopus, hospitandi gratia, Richerio antecessori tuo contulit, tradimus et concedimus abbatiam sanctorum martyrum Sebastiani et Zosimi, quam vulgares usitato Domine Palariam solent nuncupare, etc.
Chronica Monasterii Cassiniensis III. 36 [MGH SS 7, p. 729]:
Sequenti tempore supradictus papa Alexander Urbem egrediens, venit ad hoc monasterium. Qui a Desiderio honorifice susceptus .... Fecit praeterea idem sanctissimus pontifex patri Desiderio privilegium de monasterio sanctae Mariae in Palladio, cum attinentiis suis, recipiens ab eo ecclesiam sanctae Ierusalem, quam Leo papa reverendissimus, sicut supra taxavimus, Richerio abbati nostro tradiderat. Concessit etiam praedictus papa Alexander personaliter nostro Desiderio civitatem Terracinensem, cum pertinentiis suis. Defuncto autem eodem pontifice, clerus populusque Romanus in unum conveniunt, Hildebrandumque sedis apostolicae archidiaconum eligentes, Gregorium appellari decernunt, qui eodem ordinationis suae anno ad hoc monasterium veniens, sociato sibi Desiderio Beneventum perrexit, indeque regrediens Roman reversus est.
© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu