Sede Vacante 1130



Eleven letters of Pope Anacletus II
(from a ms. at Monte Cassino)

Edmundus Martene et Ursinus Durand (editors), Veterum scriptorum Monumentorum I columns 698-703:

Epistola I Anacleti:

In promotionis nostrae principiis universitati vestrae litteras misimus, in quibus super his quae tunc de nobis Romana ecclesia fecerat, plenius vobis intimare curavimus; sed post consecrationem nostram, quae per Dei gratiam ad altare beati Petri est solemniter celebrata, multa nobis prospera, multa commoda successere, dignum duimus iteratis vos litteris visitare, et de his quae circa nos sunt fraternitatem tuam reddere certiorem. Nos siquidem, largiente Domino, sani et propsperi sumus, et catholicae ecclesiae hostibus dignis redargutionibus confutatis, quae ad nostrum videntur officium pertinere, ubique in Urbe, intus et extra, efficaciter operamur. Fratres nostri cardinales et clerus Romanus individua sunt nobis caritate conjuncti. Leo Frajapane cum filio et Centius frater ejus viri clarissimi, praefectus et omnes nobiles, et cuncta plebs hominium nobis fidelitatemque fecerunt. Proinde si quae ad vos schismaticorum deliramenta pervenerint, si eorum aniles fabulae et mendacia fraudulenta quorumlibet assertione illuserint, instanti solertia confutate, non respicientes in vanitates et insanias falsas, et nolite communicare juxta Apostolum poeribus infructuosis, magis autem redarguite. Quae enim in occulto aguntur, turpe est et dicere. Hi sunt, qui, sicut propheta testatur, in mercede aliena quasi divinabant, et nostri miserint in haec ora eorum, quippiam sanctifacant super eos bellum. Sane altare contra altare in Dei eccleisa canonica sunt romphaea defecati. Hoc idem et de abbate Farfensi noveritis factum, qui post mortem beatae memoriae papae Honorii, contemto juramento, quod Romanae eccleisae fecerat, beati Petri regalia impudenti temeritate invasit, et nunc Dei ecclesiam persequi, et in quibus potest iuvatus furia infestare non cessat. Retrusus tamen, et ecclesiae funda percussus, et excommuinicationis sententia condemnatus, iniquitatis suae complices jam habere non potest. Mandamus itaque fraternitati vestrae, et in Domino commonemus, ut in beati Petri fidelitate et nostra constantissime peresistentes, praedictum Farfensem abbatem anti-Christi plantam, ut cruentam bestiam omnimodis insequi sollicitius procuretis, et cornua quibus Romanam ecclesiam ventilat, in bipenni et ascia succidatis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum idibus Maii. [May 15, (1130?)}

Epistola II Anacleti.

Ab ipso promotionis nostrae principio ex debito Romani pontificatus officio litteras nostras ad vos tamquam ad spiritales fratres et beati Petri filios mittere disposuimus. Ceterum nobis erga lplurima occupatis, vos apostolicae benedictionis litteris visitare disposuimus. Sane opportunitate habita per harum litterarum portitorem, dilectionis nostrae litteras ad vos dirigere curavimus, in quibus promotionem nostram et Romanae ecclesiae statum plenius cognoscere valeatis. Obeunte siquidem papa Honorio bonae memoriae praedecessore nostro, Romanae ecclesiae fratres nostri cardinales presbyteri et diaconi, suffraganei episcopi cum primicerio et omnibus palatii ordinibus, cum abbatibus, archipresbyteris, et cuncto Urbis clero et populo, sub totius ecclesiae obedientia, ad altare beati Petri gravissimum summi sacerdotii onus, mihi, licet indigno, imposuerunt. Omnipotenti autem Deo gratias agimus, quia ex tunc ubique intus et extra Urbem ecclesiae servitium plena exequimur libertate.

Epistola III Anacleti.

Ab ipsis fere pueritiae nostrae primordiis dilectionem tuam, qua nos impensius dilexisti, id quod sumus evidenter experti, et nos, si bene memineris, non pigra sumus te caritate complexi. Quapropter non parum miramur, quod nos, post promitionem nostram, a fraternitate tual nec litteris nec nunciis meruimus visitari. Quidqued autem illud fuerit, nos tamen de affectione tua spem firmissimam possidemus, et ideo fraternitatem tuam litteris praesentibus visitantes, rogamus ut amoris tui fervorem mutuis nos facias epistolis experiri. Muta enim caritas repraesentat caritatem non amantis et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas. Sapienti credimus ista sufficere.

Epistola IV Anacleti.

De dilectione tua, fili carissime, longe aliter quam nobis evenerit, sperabimus, cum in te evidenter appareat, quod pro frumento oriatur nobis tribulus, pro ordeo spinae. Cum enim de promotione nostra, quam tibi gratissimam sperabamus fore, certis assertionibus comperisses, tum pro affinitate nostra, tim pro communi ecclesiae debito, tuam nobis festinanter deberes praesentiam exhibere, non solum ipse ad nos non venisti, verum etiam dissuasionibus tuis aliorum fecisti corda pavere. Mandamus itaque dilectione tuae, quia te videre optamus, ut ad nos quantocius venire festines.

Epistola V Anacleti.

Delictionis tuae litteras, frater in Chirsto carissime, pleno caritatis affectu suscepimus, in quibus devotionem quam erga matrem nostrum hactenus habuisse cognosceris, ferventius atque familiarius redundare in praesenti conspicimus. Nos siquidem in minoris officii administratione positi, personam tuam speciali semper affectione ab ineunte aetate dileximus: nunc autem in apostolicae sedis regimine, divina disponente clementia, licet indigni, totius cleri et populi Romani voto ac desiderio constituti, tanto magis te caritatis brachiis cupimus amplexari, quanto de sonsilio et auxilio tuo Romanam ecclesiam plurimum indigere cognoscimus.

Epistola VI Anacleti.

Quod tuae providentiae et tutela Aquilegiensis ecclesia [Pellegrino of Aquileia, in Istria] commissa est, nos multum gaudemus, certi siquidem quod tuo studio et labore, nec in his quae foris sunt damnum, nec in his quae intra sunt detrimentum patiatur. Ea propter dilectionem tuam per fpraesentia scripta momemus, ut ecclesiae libertati et honori prudentissime, quantum in te est, consulere non differas. Praeterea ad B. Petri servitium et nostrum te precipue invitamus. Inter caeteros inim principes ecclesiae Romanae fideles et filios te honorare volumus. Datum Romae apud S. Petrum. [1130]

Epistola VII Anacleti.

Veniens ad nos presbyter Marcualdus de illata sibi et ecclesiae vestrae injuria, vultu magis quam voce querelam exposuit, et ut ei missam celebrare de nostra auctoritate liceret humiliter deprecatus est. Nos igitur de illato sibi opprobrio condolentes, et Nicaeni concilii auctoritatem sequentes, missarum solemnia celebrare fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium consilio canonica sensura praecepimus. Et quia pro eo vestra rogavit fraternitas, vobis eumdem commendamus in Domino. Datum Romae apud S. Petrum.

Epistola VIII Anacleti.

Perantiqua religionis tuae memoria, et officiosa probitatis tuae solertia nos faciunt de te valde confidere, ut schismaticorum et oblatrantium vaniloquia non attendas; sed in beati Petri servitio et amore nostro solita fidei constantia perseveres.

Epistola IX Anacleti.

Ab ipso nostrae ordinationis primordio fraternitatem tuam comperimus circa nos devotam existere, et oblatrantium vaniloquas falstates solerti prodentia confectare. Propter quod tanto nunc liberiores grates rependimus, quanto efficacius in B. servitio et amore nostro persistis, et hostis nostri superbiam viriliter jam impugnare coepisti, tantaque cupimus deinceps te benevolentia confovere, ut sive pacem sive aliud pro temporis ingruentia faciamus, tuis et ecclesiae commodis tamquam nostris et Romanae ecclesiae profectibus intendamus.

Epistola X Anacleti

Sacerdotali sollicitudini tuae, venerabilis frater, plurimum congaudemus, quia sicut in litteris, quas beatae recordationis papae Honorii praedecessoris nostri per latores praesentium transmisisti, manifesta relatione cognovimus, de populo tibi commisso et sacerdotum ministerios quam videris vigilantiam curamque gestare. Quaesisti enim una cum dilectissimo filio nostro duce Ubaldo, quid tibi super parrochiae tuale presbyteris esset agendum qui libere uxorum legibus servientes, sanctis volunt lataribus deservire. Atque ut tibi breviter respondisse noscamur, si sacrorum volumus regilis patrum consentire, uxorem simul et sacra huiusmodi sacerdotibus ministeria esse non possunt. Si enim juxta beati Gregorii institutum nullus est subdiaconus ordinandus, qui se caste vivere canonica assertione promiserit; quanto id amplius est in Dei sacerdotibus attendendum, qui sacrum Christi corpus proprio ore conficiunt, et ejus sacrae carnes fidelium populis propriis manibus partiuntur. Et si laicis juxta praecipuum ecclesiae magistrum beatum Paulum, ad tempus abstinendum est ab uxore ut vacent orationi, quid putas Christi est sacerdotibus faciendum? Quibus iuxta divinae legis oraculum mandatum est esse semper sanctos, et semper pro Dei populo exorare paratos. In Heli mortuo vetus sacerdotium legitur immutatum, et in Samuele divina transmutatione innovatum. Nos tamen, Domine largiente, ad vos virum providum et honestum legatum pro his et aliis ecclesiae negotiis decrevimus destinare.

Epistola XI. Anacleti.

Mandata caelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur, et sic dilectio nobis spiritualium aderit filiorum. Proinde omnibus necessitatem patientibus pro commisso nobis officio benignitatis nostrae manum large impertiri debemus, ut et ipsi large remedia sperata suscipiant, et nos in eis quod officii nostri est plenius valeamus exequi . . .


Epistola VI: Giuseppe Cappelletti, Le chiese d' Italia VIII (Venezia 1851), 235-238.

Migne, Patrologiae Latinae Cursus Completus 179, columns 690-732.

Pier Fausto Palumbo, "La Cancelleria di Anacleto II," Studi Salentini 17 (1964) 3-53 [= Scritti di paleografia e diplomatica in onore di Vincenzo Federici (Florence 1944), 81-131].

November 14, 2013 1:34 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |