Sede Vacante 1471



Letter of Pope Sixtus IV (Riario)
to Charles, Duke of Burgundy,
explaining his choice of two relatives
to be cardinals

(March 21, 1472)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Miscellaneorum Liber Quartus (Paris: apud Franciscum Muguet 1683) pages 527-531 :

Sixtus Episcopus, servus servorum Dei.

Dilecte fili nobilis vir, salutem et apostolicam benedictionem.

Intelleximus ex litteris tuis, quas nuper accepimus et admiratum te satis et animo commotum fuisse quod duos Cardinales nobis secundum carnem conjunctos, posthabito dilecto filio Ferrico de Clugnaco Notario nostro, pro quo tot tuae preces intercesserant, de novo creaverimus, quod prioratum de Gigny ordinis Clunliacensis ei qui tunc erat Carpentrasensis Episcopus commendaverimus, et demum quod te inscio at istas partes nostrum et apostolicae sedis Legatum [528] deputaverimus. Quid etiam dilectus filius Philibertus Hugoneti Notarius noster, tuus in Romana curia procurator, nobis tuo nomine retulerit, diligenter audivimus. Moleste profecto tulimus suscepisse te ex hujusmodi rebus anxietatem aliquam. Neque enim potest paterna pietas moerorum filii sine molestia audire. Et certe nos quoque commoti non parum animo fuissemus, nisi statim nobis occurrisset excellentiam tuam intellecta ratione consiliorum nostrorum mutaturam statim mentem in melius et omnem admirationem, omnem suspicionem ex animo ejecturam.

Quod igitur ad duos Cardinales attinet, sciat celsitudo tua nos non tam benivolentia et conjunctione sanguinis ad id adductos quam manifesta necessitate. Magna res est gubernaculum Romanae et Universalis Ecclesiae, et ingens est sarcina quam Romanus sustinet Pontifex, ac nisi ad eam gerendam coadjutores habeat idoneos, omnino intolerabilis. QUamvis autem nos venerabiles fratres nostros sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales haberemus, cum quibus et partiri onus nobis injunctum poteramus, necesse tamen erat habere aliquos domesticos, qui nobis die noctuque assisterent, negotia praesertim temporalitatis Ecclesiae continue referrent, et nobis in cor actum continuis occupationibus prompte et diligenter servirent. Hac igitur ratione adducti creavimus duos Cardinales, qui licet nobis secundum carnem sint conjuncti, tamen et boni sunt et graves: quorum alter artium et sacrae theologiae professor est, alter pontificii juris antistes. Ferricum vero non ideo posthabuimus quod aut meritorum ejus aut intercessionum tuarum essemus obliti. Sed cum necesse esset eum de novo creare, non poterat hoc fieri nisi simul quibusdam aliis Principibus ac nationibus in re simili satisfieret. Quod bonis [529] rationibus differendum aliquantisper fuit, parvo tamen temporis intervallo, quemadmodum apertius propediem a Legato apostolicae sedis intelliges. Quo intellecto, non dubitamus te bono animo futurum et a nobis id expectaturum quod et tua et ejus pro quo supplicas merita exposcunt, et nostra in te caritas ac benivolentia exigit.

De prioratu vero nepoti nostro secundum carnem commendato tantum abfuit ut id tibi molestum futurum existimaverimus ut potius rem nos tuae excellentiae gratissimam speraverimus fecisse, quod et de rebus tuis fiduciam, quod amoris et benivolentiae signum est, cepisse videremur, et nominem nobis carissimum tibi dedisse in eo loco constitutum qui et posset et vellet, prout certe volet, omnibus rebus tuis favori atque adjumento esse. tuae itaque celsitudinis erit rem hanc non modo aequo animo ferre, sed gratissimam habere, cum praesertim non sit amplius Carpentrasensis sed Laudanensis [Lausanensis] Episcopus; et nos ita in ceteris devotioni tuae satisfacere conabimur quod quod te a nobis paterno amore diligi facile intelliges.

Quod autem ad Legatum spectat, si is ad te solum ob aliquod particulare negotium decretus esset, justam fortasse admirationis causam haberes. Sed longe diversa instituti nostri ratio fuit. Videbamus videmusque, quod vix sine lacrymis possumus scribere, labantem tempore nostro rempublicam Christianam, hostem fidei nostrae potentissimum cervicibus nostris imminentem, Principes vero Christianos, a quibus sperari aliquod praesidium potuisset, inter se ipsos proh dolor dissidentes et arma inter se mutuo convertentes. Cupientes igitur huic rei, quantum fragilitati nostrae divina bonitas suggeret, omni studio viribusque consulere, decrevimus Legatos ad omnes Principes nationes- [530] que Christianas, qui intestina odia tollere, discordias pacare conarentur, deinde illorum animos ad defensionem Christianae fidei in tanto periculo et tam atroci persecutione excitarent; inter quos ad carissimum in Christo filium Francorum Regem et excellentiam tuam elegimus venerabilem fratrem Cardinalem Nicaenum Patriarcham Constantinopolitanum, qui, ut praestantiam et virtutis ejus ad summum fidei servorem omittamus, jam triginat duobus annis bonae memoriae genitori tuo sibique ac omni familiae tuae deditissimus fuit, negotiis tuis et dominiorum tuorum semper vavit, te vero ita amat et colit ut non dubitemus excellentiam tuam solo ejus nomine audito et deputationem nostram gratissimam habuisse et adventum ejus summo cum desiderio expectare. Intellexit igitur celsitudo tua relationem deputatorum Legatorum, ad quod non erat tua vel aliorum Principum intentio requirenda. Nunc, quod superest, te omni affectu, quemadmodum per alias nostras litteras fecimus, hortamur ut res inter Christianissimum Francorum Regem teque et alios Galliarum principes tua singulari prudentia ita dirigas atque componas ut Legatus noster in suo adventu omnia parata inveniat, solaque sigilli impressio et auctoritatis apostolicae interpositio supersit; quo compositis provincialibus rebus, tractari statim de negotiis Christianae reipublicae possit; in quibus omnibus adsis et consilio et favore, cum tu et properer praesentia et propter prudentiam tibi a Domino datam ac rerum experientiam omnia media intelligas quae ad hujusmodi nostrum piisimum desiderium conducunt. Magna sunt monumenta meritorum quae genitor et progenitores tui in Sanctam Dei Ecclesiam et hanc sacratissimam sedem contulerunt. Non minor in te [531] est virtutum praestantia, nec minor animus, nec per Dei gratiam minor potentia; devotionem quoque in Ecclesiam Dei et ardorem animi in his quae ad defensionem Christianae reipublicae pertinent, non minorem immo majorem fore et optamus et speramus. Auge spem nostram, fili dilecte, et ad tam necessarium opus omnes vires tuae bonitatis effunde. Te vero et dominia tua ac res tuas omnes semper haec sedes omni caritate ac benivolentia complectetur, et quantum cum Deo poterit, honori tuo et statui favebit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominicae millesimo quadringentesimo septuagesimo primo [i.e. 1471], duodecimo Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.


Sixtus IV (Riario) was elected pope on August 9, 1471.

The two cardinals were Pietro Riario and Giuliano della Rovere [later Pope Julius II], both nephews of Sixtus IV (Eubel, Hierarchia Catholica II, page 16), created on December 16, 1471 in Sixtus' first creation. Charles, Duke of Burgundy, had to wait more than two years for a second creation, in which Philibert Hugonet, Charles' procurator at the Curia, was elevated.

Carpentras and Lausanne: On October 16, 1471, Giuliano della Rovere had been made Bishop of Carpentras, on the death of the incumbent Michael Anglicus. Giuliano was translated to Lausanne on January 31, 1472 [Eubel II, 173].

The Cardinal of Nicaea, Patriarch of Constantinople, was the famous Bessarion, who had been made a cardinal by Eugenius IV in 1439 and who was 69 years of age. Appointed Legate to France, Burgundy and England on December 23, 1471, he left Rome on April 20, and reached Saumur, though his mission was not a success. Alas, he died on his return trip, at Ravenna, on November 18, 1472, some eight months after this letter was written. His successor as Patriarch of Constantinople was Cardinal Pietro Riario, nephew of His Holiness.

Charles the Bold, Duke of Burgundy (1465-1477), was engaged in a war against his former brother-in-law, King Louis XI, and was providing assistance to his current brother-in-law, King Edward IV, who was in exile in Burgundy during the "Readeption" of Henry VI. Charles had no interest in Sixtus' plans for a crusade against the Turks.

 

November 14, 2013 1:31 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |