:
Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici denuo excusi et ad nostra usque tempora perducti ab Augusto Theiner Tomus Octavusdecimus 1094-1146 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1869), pp 415-452. [Baronius-Theiner], no. 8-11, pp. 418-419:
[William of Malmesbury, Historiae Novellae Liber I § 5: (Migne, Patrologiae Latinae Tomus 179, columns 1397-1399):
Eo anno defuncto papa Honorio, magna contentione eligendi apostolici Romana fluctuavit Ecclesia. Erant tunc in eadem urbe duo famosissime cardinales, Gregorius diaconus sancti Angeli, et Petrus presbyter cardinalis, filius Leonis Romanorum principis: ambo literis et industria insignes; nec erat facile discernere populo quisnam eorum justius eligeretur a clero. Praevenit tamen pars quae favebat Gregorio ut pontifex ordinatus vocaretur Innocentius: sparsus est etiam rumor in plebem quad adhuc Honorius spiraret, et ita fieri praeciperet. Auctores fuerunt hujus ordinationis Willelmus Praenestinus episcopus, Mathaeus Albanensis, Conradus Sabinensis, Johannes Hostiensis, Petrus Cremensis de titulo sancti Chrysogoni, Haimericus cancellarius. At vero pars altera, sepulto iam Honorio, annitentibus fratribus Petri, locupletissimis Romanorum et potentissimis, eum electum et sacratum vocavit Anacletum. Maximus hujus ordinationis hortator et auctor Petrus Portuensis episcopus fuit: cujus epistolam si posuero, ea omnem controversiam aperiet, pronior tamen in Anacletum. EPISTOLA PETRI PORTUENSIS DE EADEM CONTENTIONE:]
Petrus Portuensis episcopus, quatuor episcopis Willelmo Praenestino, Matthaeo Albanensi, Conrado Sabiniensi, Joanni Ostiensi.
Quanta sit pro vobis tribulatio cordis mei, Ille solus novit qui omnia novit. Vobis quoque meis litteris cognitum saltem jam ex parte fuisset nisi Ecclesiae sententia, et communis auctoritas prohiberet. De commendatione, seu vituperatione personarum, de quibus nunc sermonum varietas agitatur, non est hujus temporis judicare: est qui quaerat et judicet. Si tamen quisquam praesto fuerit accusare, praesto erit et qui debeat respondere: praesertim cum in vestro et meo, imo in totius Ecclesiae conspectu uterque sapienter vixerit et honeste, et quae officii sui erant plena hucusque exercuerit libertate. Abstinere vos potius convenit a sermonibus otiosis et verbis praecipitationis. Si de rumoribus agitur, longe se aliter habent res, quam vestrae apud me protestantur litterae. Ad haec si verba quae posuistis, si ordinis rationem attenditis (ut salva reverentia vestra loquar) factionem illam vestram qua confidentia, qua fronte electionem vocare praesumitis? Cur illum vestrum dicitis ordinatum, cum prorsus in causa ejus ordo non fuerit? Siccine didicistis papam eligere? In angulo, in abscondito, in tenebris et umbra mortis? Si mortuo papae vivum succedere volebatis, cur mortuun vivere praedicabatis? Multo melius erat, mortuo humanitatem impendere, et sic de vivi solatio cogitare. Sed ecce dum de mortuo solatium vivo requiritis, et vivum et mortuum pariter suffocatis. Postremo nec vestrum, sicut nec meum fuit eligere; sed potius electum a fratribus spernere vel approbare.
Quia igitur neglecto ordine, contempto canone, spreto etiam ipso a vobis condito anathemate, me inconsulto priore vestro, inconsultis etiam fratribus majoribus et prioribus, nec etiam vocatis aut exspectatis, cum essetis novitii et in numero brevi paucissimi, facere praesumpsistis, pro infecto habendum esse et nihil omnino existere, ex ipsa vestra aestimatione potestis advertere. Cito autem nobis Dominus affuit, et viam qua errori vestro contraire possemus ostendit. Fratres siquidem vestri cardinales, quorum praecipua in electione potestas, cum clero universo, exspectante populo, cum honoratorum consensu, in luce, in manifesto unanimi voto et desiderio delegerunt dominum Petrum cardinalem in Romanum Pontificem Anacletum. Hanc ego electionem cananice celebratam conspexi, et auctore Deo, confirmavi. Hunc Ecclesia suscipit et veneratur: hunc per Dei gratiam episcopi, abbates, principes, capitanei et barones, quidam per seipsos, quidam per nuntios suos, videntibus nobis, frequentant.
Depraedationem illam et crudelitatem, quam praetenditis, non videmus. Quicumque ad eum pro responsis, seu negotiis suis veniunt, benigne suscipiuntur, benignius revertuntur. Redite jam, redite ad cor. Nolite schisma in Ecclesia facere ad animarum subversionem, nolite ulterius laborare: teneat vos timor Domini, non pudor saeculi. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Desistite jam mendaciis, in quibus impii spem suam ponere consueverunt. Dominus Tiburti(n)us in scriptis suis cum sacramento testificatus est, dicens quod ego diaconum S. Angeli solum idoneum judicavi ad Pontificatus ordinem. Videat ipse quid dixerit: ego in occulto locutus sum nihil. Non est aliquis, qui hoc verbus ab ore meo unquam audierit. Haec fuit sententia mea semper, ut nonnisi sepulto papa de successoris persona mentio haberetur. Unitatem Ecclesiae tenui et tenebo. Veritati et justitiae adhaerere curabo, confidenter sperans quod justitia et veritas liberabit me.
[Sic praedictus Petrus Portuensis, Petro Leoni pronior, scripsit. Nec vero pars altera cessabat quin et ipsum Petrum cautelum leonis diceret, et fautores ejus factionis complices nominaret. Et illi quidem varia inter se dubiis de rebus agebant. Innocentius vero exclusus Roma, transcensis Alpibus, Galliam contendit. Ibi ab omni citramontana ecclesia incunctanter susceptus est....]
The subscriptiones for Honorius II [Philippus Jaffé, Regesta pontificum Romanorum I, p. 549] show that Cardinal William of Praeneste began to sign on April 2, 1125; Conrad of Sabina on May 7, 1128; and John of Ostia on March 24, 1129. Matthew of Albano did not sign, but his predecessor Vitalis was still signing on March 28, 1126. Cardinal Aegidius of Tusculum, who first subscribed on Dec 28, 1121, supported Anacletus II. Peter of Porto himself, who presided at the Election of Anacletus II, first signs on February 15, 1113.[Jaffe, 477].
When Peter asks, rhetorically, "Siccine didicistis papam eligere? In angulo, in abscondito, in tenebris et umbra mortis?" ['Is this the way you learned to elect a pope? In a corner, in secret, in the dark and the shadow of death?"], he is alluding to the fact that the four bishops were of recent creation, and had never attended a papal election. They had behaved quite uncanonically.
According to the agreement of the Cardinals made on February 12, 1130, William of Praeneste and Conrad of Sabina were to be on the Electoral Committee to choose the next pope; John of Ostia and Matthew of Albano were not. [J. M. Watterich, Pontificum Romanorum Vitae II, 179-180]. Even considering the method which they employed to "elect" Innocent II, Peter Bishop of Porto ought to have been present as the senior Cardinal Bishop. His exclusion was clearly manipulative and uncanonical. Petrus possessed a "right", in virtue of the Constitution of Nicholas II, to vote for the pope, and that right was violated by the other cardinal bishops who did not include him in their meeting.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu