Sede Vacante 1378



Letter of Peter, Infante of Aragon
to King Charles V of France

(April 1, 1380)

:

Cesar du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) p. 581 :

Illustrissime ac magnificentissime Princeps et Domine neposque charissime.

Semper dilexi personam vestram et Domum regiam Franciae, tanquam eam in qua natus sum, propter beneficia et honores multiplices quos de ipsa Domo festra Regia multipliciter sum adeptus. Dictum est mihi et communis fama habetur, quod repulistis Urbanum et una cum Regno vestro recepistis Clementem.

Volo Dominationi vestrae referre et notum facere quod mihi in digno est de hac materia revelatu. Die Mercurii 30. Martii hora tarda post Completorium dum orassem, audivi Dominum meum Iesum loquentem mihi peccatori indigno in hunc modum: "Reges et Principes mundi mirantur, magni clerici et doctores disputant et faciunt Quaestiones de commotione et impetu Romanorum. Ego feci et sic fieri permisi. Ego enim induravi cor Pharaonis ut diceret, 'Nescio Dominum, et Israel non dimittam.' Ego permisi Iudaeos ut coram Pilato clamarent 'Crucifige, curcifige eum.' Ego commovi populum Romanum ut clamaret 'O Romano o Italiano levogliamo.' Fuit fortassis bona induratio ex parte Pharaonis? Non, sed de pisa induratione emanavit gloriosus exitus filiorum Israel de Aegypto. Fuit bona exclamatio Iudaeorum? Non, sed de ipsa exclamatione emanavit salutatio humani generis per mortem meam. Fuit bona commotio Romanorum? Non, propter ipsam. Sed quia de ipsa commotione emanavit translatio Ecclesiae de potestate et regimine avatorum et ambitiosorum Lemovicensium ad potestatem et regimen Italicorum, in quibus fundata fuit primitus, et per Patres antiquos antiquitus bene recta." Ego tunc clamavi cum lachrymis et dixi, "O bone Iesu. Et quid est hoc tu revelas ista parvulis, miseris, pauperibus et idiotis, et magnos in sua caecitate dimittis?" Respondens Dominus dixit, "Respice verba, quae locutus sum Patri in Evangelio (Matth. ii) 'Confiteor tibi pater Domine Caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis, quoniam sic fuit placitum ante te.' Ita haec fuerunt tibi revelata."

Nunc autem Domine mi, ista est Conclusio litterae. VOluntas est Domini mei Iesu Christi, quod vos cum Regno vestro tanquam veri Catholici, qui de sancta et catholica domo super iniversas regias mundi exorti estis, recipiatis Urbanum tanquam verum Summum Pontificem et Vicarium Iesu Christi, et eius obedientiae vos subjiciatis, quia nunquam Francia fabricata est Idolum nec monstro se subjecit. Caveatis de indignatione divina, quia super Reges, populos, nationes, et regna ira Dei desaeviet, nisi subjiciantur Urbano.

Scripta manu propria in Gandia, die Veneris 1 Aprilis. Vester humilis avunculus et orator F. Petrus de Arragonia, inter Minores minimus, humilis Christi servus.

 


Fray Pedro de Aragona, OFM, Infante of Aragon, was also the brother of the Queen of Cyprus. He died on June 5, 1380, some three months after the letter was written. Juan de Ferreras, Historia de Espana: syglo XIV, Parte octavi (Madrid 1721), pp. 224, 233.

King Charles V died on Septemer 16, 1380.

 

November 14, 2013 12:34 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |