:
Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862) pages 187-190 [Historia Compostellana III. 23]:
Universus Romanae urbis clerus et populus Compostellano archiepiscopo Didaco et omnibus fidelibus ad quoscumque litterae istae pervenerint salutem in Domino et Spiritum fidei et intellectus. .
De obitu bonae memoriae Papae Honorio, licet ad vos fama referente pervenerit, ne tamen aliquo mentiente fallamini et ne pro certis dubia recipere cogamini, seu quae post eius obitum in Urbe contigerint, sicut vidimus et audivimus, dilectioni vestrae litteris duximus intimandum..
Aegrotante siquidem Laterani iam dicto Papa cum de eius morte magis quam salute sperare possemus, quorundam consilio ad monasterium sancti Gregorii delatus est. Cumque se in mortem ex tunc infirmitas tendere videretur, communi cardinalium et episcoporum consilio statutum est, ut quia Urbs multis erat odiis et inimicitiis scissa et clericorum omnium Romanorum corda plurima erant amaritudine conturbata, de substituendo, si ille deficeret, Romano deberemus Pontifice cogitare. Quod quidam consilium approbantes astruebant, iuxta sententiam canonum vivente Romano Pontifice et eo de more non sepulto, non debere de succedentis electione tractari. Cui sententiae licet fratrum pars necessitatem temporis, urbis odia, partium studia, ecclesiae discrimina praetendentes resultarent, dicentes, oportere pro necessitate et tempore canones temperari: tamen post haec et alia sub districto anathemate stabilitum est ab omnibus, ut insepulto Papa nulla de personae alicuius electione mentio penitus haberetur.
Sane die altera [Wednesday, February 12, 1130] cum rumores multi et diversae hominum opiniones in urbe enormiter ebullirent, cucurrit populus aestimans Papam vel iam mortuum vel tunc mori. Convenimus nos in secretario monasterii eiusdem et tractare coepimus, quid super his agere deberemus. Visum demum fratribus omnibus est, ut personae octo eligerentur, quae de electione tractarent et sequentis deberent Pontificis personam eligere, ita tamen, quod si inter se de persona concorditer convenire non possent, aliqui de fratribus adhiberentur, qui eos deberent in personam praestante Domino concordare. De loco quoque, in quo fieri deberet electio, est diutius disceptatum. Post multa itaque inter nos condictum est, ut convocatis fratribus omnibus ad sanctum Adrianum deberemus cum electoribus convenire, si munitiones, quae iuxta ipsam ecclesiam sunt, in potestatem cardinalium redderentur. Missi sunt tunc duo de cardinalibus, qui praedictas munitiones reciperent; sed cum eas iam prae monibus haberent, a quibusdam episcopis, qui dextro, immo utroque genu claudicantes in partem aliam tendebant, inhibitum est. Quod utique fratres nostri malae mentis esse indicium attendentes, pars maior et sanior ad praedictum monasterium non sunt amplius ausi redire.
Obeunte itaque Papa IV feria [Thursday, February 13] post datos cineres circa solis occasum, ostia omnia causa sunt et nullus cardinalium est ad eum intrare permissus. Mane facto in praedicto secretario quatuor episcopi, quibus nulla vel minima est in electione potestas, et cardinales rarissimi convenerunt ibique iterum sub anathemate statutum est, ut nisi Papa honorifice sepulto et fratribus ceteris, maxime illis, qui ad hoc electi erant, undique convocatis, nullus sermo de electione fieret. Et cum Papa adhuc vivere praedicarent, subito per laicorum manus mortuus miserabiliter defertur; non deponitur feretrum nec ulla ei obsequia fiunt, sed recto gradu, sicut vilissima bestia in claustrum trahitur et in vilissimum sepulcrum immergitur. Sicque non cooperto corpore, contempto ipsorum eorundem iuramento et anathemate, Aymerici, quondam cancellarii, dolis et astutiis ebriati cum nimia festinantia, sicut inter se condixerant, fraudulenter conveniunt, non convocatis neque interrogatis fratribus, contradicente cardinali sanctae Susannae Petro Pisano, qui tunc aderat, seorsum, sicut scriptum est, colligentes se ad altare aliud in tenebris, et maledictionis titulum erigere volentes, diaconum sancti Angeli sibi in simulacrum et in idolum zeli ausu temerario fabricaverunt, et, quod nimirum a saeculo non est auditum et omnibus est horribile, quorundam laicorum paucitas subito de sepulcro abstractum mortuun Papam ante plasmatum idolum, a saepe nominato monasterio sancti Gregorii diffugiens, Lateranum deduxit, ita ut in basilicam Salvatoris mortuus et vivus simul intrarent; ibique corpore Pontificis non selpulto, immo in vilis tumili angustia sine cooperimento et obsequio male deposito, fabricatum idolum ad papatia miserrima festinatione deduxit. Ibique spiritus erroris tamdiu latuit, donec Leo Fraiapane cum filio eius Ottone et fratre Cencio, facta fidelitate, ad unitatem et obedientiam Romanae ecclesiae, ad servitium domini Papae Anacleti rediit.
Deo autem gratias, qui infestos ‹confudit› illos, quia ex tunc in Urbe apparere ausi non sunt, sed infra trans Tiberim miserrime latitant. Ceterum exceptis quinque, suum Papam habere volentibus, priores cardinales cum reliquis cardinalibus, ad quos cum clero Romani Pontificis spectat electio, diacones cum subdiaconibus et cunctis ecclesiae Romanae ordinibus, archipresbyteri, abbates, cum omni Romanae urbis clero et populo, qui apud sanctum Marcum convenerant, obitum Papae expectantes, ut eum, sicuti mos est, antiquam iuxta Romani ordinis normam honorifice sepelirent, audito, quia Papa Honorius iam esset mortuus et selpultus, deliberato consilio, expetente populo cum honoratorum consensu pari et communi voto dominum Petrum, filium Petri Leonis, cardinalem presbyterum tituli sancti Calixti, in Papam Anacletum praestante domino unanimiter, concorditer ac feliciter elegerunt et ad beati Petri apostoli basilicam in hymnis et laudibus, sicut consuetudo ecclesiae est, per viam sacram deduxerunt atque in sacratissimam eius cathedram imponentes secunda dominica quadragestmae [February 23, 1130] venerabilis senex Petrus Portuensis episcopus et plures diversarum regionum episcopi eum in Romanum Pontificem ad altare beati Petri celeberrime consecrarunt. Unde secundum antiquam Romani ordinis normam coronata est civitas, laetitia fuit in clero, exultatio in populo, miseris et oppressis dulce solamen.
Hunc itaque Papam canonice electum, regulariter substitutum, ecclesia Romana cognoscit, alium nescit, alium prorsus reprobat et abdicat.
Ad haec universitati vestrae notum esse volumus, quia dominus noster Papa Anacletus cum fratribus nostris Petro Portuensi episcopo et aliis vicinarum civitatum episcopis necnon cardinalibus et universo clero Romano in unum saepius convenientes, illos quondam fratres, qui auditum a nobis in Romana ecclesia scandalum commiserunt, per honestas laicorum et clericorum nobilium personas ad matris ecclesiae gremium et fraternitates unitatem quarto vocavit. Verum illi in cordis sui perfidia obstinato animo perdurantes, non solum nostra et ecclesiae monita contempserunt, sed ad schisma iam et ad erroris defensionem, quod haereticum est, proceserunt. Proinde nos coadunato fratrum nostrorum, episcoporum cardinalium cum omnibus palatii ordinibus, abbatum quoque omnium et priorum, qui Romae sunt, cum archipresbyteris et cuncto clero, conventu plenario laudantibus universis, in eosdem schismaticos excommunicationis sententiam Spiritus sancti iudicio promulgavimus.
This letter is attributed to the pen of Cardinal Pietro Pisano (Watterich II, p. 187 n.2).
Letter of Pope Anacletus' Cardinals to Lothar, King of the Romans (May ?, 1130) (Watterich II, 185-187).
Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici denuo excusi et ad nostra usque tempora perducti ab Augusto Theiner Tomus Octavusdecimus 1094-1146 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1869), pp 415-452. [Baronius-Theiner]
Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862).
Richard Zöpffel, Die Papstwahlen und die mit ihnen im Zusammenhange stehenden Ceremonien von 11.-14. Jahrhunderts (Göttingen 1871), 267-395. E. Muhlbacher, Die streitige Papstwahl des Jahres 1130 (Innsbruck 1876).
F. Gregorovius, History of Rome in the Middle Ages, Volume IV. 2 second edition, revised (London: George Bell, 1896) [Book VIII chapter 3], pp. 412-429.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu