Constitution Inter Multiplices
(August 4, 1690)
Guillaume François Berthier, Examen du quatrième article de la déclaration du clergé de France, assemblé en 1682: auquel on a ajouté des rescrits des souverains Pontifes et autres pièces relatives à cette matière, avec des notes, et un avertissement pour cette nouvelle édition. Sur l'éd. de 1809 (Paris 1829), pp. 119-122:
ALEXANDER PAPA VIII. Ad perpetuam rei memoriam.
Inter multiplices pastoralis officii nostri curas, quibus jugiter premimur, in illam peculari studio incumbimus, ut Apostolicae Sedis ac universalis Ecclesiae, necnon etiam singularum ecclesiarum jura ubique sacra-tecta ac illibata tueri et conservare, eaque adversus quaecumque, per quae illis aliquid detrimenti inferri potest, tradita Nobis divinitus potestate, vindicata satagamus, sicut, omnibus mature ac debite pensatis, justitiae ac rationi consentaneum esse in Domino arbitramur.
Cum itaque ex quo primum humilitatem nostram, inscrutabili divinae suae Providentiae arcano, in suprema militantis Ecclesiae specula collocavit Altissimus, prae caeteris, quae Pontificiae nostrae sollicitudini sese obtulere negotiis, illa imprimis gravissima, ac Nobis qui carissimum in Christo filium nostrum Ludovicum, Francorum Regem Christianissimum illius regnum in visceribus gerimus charitatis, permolesta et plane acerba acciderint, quae, sive adversus dicti Regni ecclesiarum jura, sive adversus Romani Pontificis et Ecclesiae universae auctoritatem, nonnulli Venerabiles Fratres, Archiepiscopi, Episcopi, et alii ejusdem Regni ecclesiastici viri, in Comitiis Cleri Gallicani, Parisiis anno 1682 congregati, tum praestito inibi per eos extensioni illius juris, quod vocant Regaliae, ad omnis dicti Regni Ecclesias, assensu; tum edita subinde de potestate Ecclesiastica quatuor propositiones continente Declaratione, peregerunt; quaeque ipsa Comitia subsecuta fuerunt mandata, arresta, confirmationes, declarationes, epistolae, edicta et decreta quaecumque a quibusvis personis, sive ecclesiasticis sive laicis, quavis auctoritate et potestate fungentibus, edita seu publicata, necnon quae alias demum, nonnullis abhinc annis, in Regno praefato, eidem Sede Apostolicae Romanaeque Ecclesiae, seu quibuscumque aliis ecclesiis, monasteriis et locis piis, illorumve respective personis, rebus, bonis et juribus, seu alias jurisdictioni, vel immunitati aut libertati ecclesiasticae, quomodolibet praejudiciabilia, quovis modo per acta ac gesta fuerunt, haec Nos, qui jurium ecclesiasticorum assertores in terris a Domino constituti sumus, dies noctesque in amaritudine animae nostrae cogitantes, manus nostras, cum lacrymis et suspiriis, levavimus ad Dominum, eumque toto cordis affectu rogavimus, ut Nobis potenti gratiae suae auxilio adesset, quo ardua hac in re commissi Nobis Apostolici muneris partes salubriter exequi valeremus; eaque consideratione adducti, ac ne, supremo Judici rationem villicationis nostrae reddituri, negligentiae in credita Nobis administratione argueremur (quantum Divina Bonitas dedit), nihil hucusque praetermisimus, quo praejudicialia praefata ab iismet, qui ea peregerant, ex animo retractarentur.
Verum, quo efficicius ac uberius Sedis praefatae, Ecclesiae universae, jurisdictionisque et immunitatis ac libertatis ecclesiasticae, ecclesiarumque, monasteriorum et locorum piorum hujusmodi, illarumque personarum praedictarum indemnitati, perpetuis futuris temporibus consultum sit, auditis quam plurimis ex venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, et nonnullorum in sacra Theologia Magistrorum, ac etiam in Decretis Doctorum, ad examen negotii hujusmodi a Nobis specialiter delectorum, qui illud mature discusserunt, remque totam Nobis exposuerunt, sententiis, quantum Nobis ex Alto conceditur, providere volentes, ac felicis recordationis Innocentii Papae XI praedecessoris nostri, qui occasione rescribendi ad litteras, quibus Archiepiscopi et alii ecclesiastici viri supradicti de rebus ab ipsis gestis certoiorem eum reddiderant, per quasdam in simili forma Brevis, die 11a. aprilis 1682 expeditas, litteras improbavit, rescindit et cassavit quae in dictis Comitiis acta fuerant in negotio Regaliae; cum omnibus inde secutis, et quae subinde attentari contigisset, eaque perpetuo irrita et inania declaravit, vestigiis inhaerentes, necnon, in dictis Comitiis anni 1682, tam circa extensionem juris Regaliae, quam circa Declaratioem de Potestate Ecclesiastica hujusmodi actorum, ac etiam omnium et singulorum mandatorum, arrestorum, confirmationum, decretorum, quavis auctoritate, sive ecclesiastica sive etiam laicali editorum seu publicatorum, necnon aliorum quomodolibet praejudicialium praefatorum in Regno supradicto, quandocumque, et a quibusvis, et ex quacumque causa, et quovis modo factorum et gestorum, ac inde secutorum quorumcumque, etiam specificam et individuam mentionem et expressionem de necessitate requirentium tenores et datas, etiam veriores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, et exactissime specificatis habentes,
motu proprio, et ex certa scientia, matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia et singula quae tam quoad extentioem juris Regaliae quam quoad Declarationem de potestate ecclesiastica, ac quatuor in ea contentas propositiones in supradictis Comitiis cleri Gallicani anno 1682 habitis, acta et gesta fuerint, cum omnibus et singulis mandatis, arrestis, confirmationibus, declarationibus, epistolis, edictis, decretis, a quibusvis personis sive ecclesiasticis sive laicis, quomodolibet qualificatis, quavis auctoritate et potestate, etiam individuam expressionem requirente, fungentibus, editis seu publicatis; necnon reliqua omnia quotcumque et qualiacumque, eidem Sedi Apostolicae Romanaeque Ecclesiae, vel jurisdictioni, immunitati, vel libertati ecclesiasticae, seu alias ecclesiis, monasteriis, illorumque respective personis, rebus, bonis, privilegiis, praerogativis et juribus quibuscumque, quomodolibet praejudicialia in dicto Regno peracta et gesta, cum omnibus et singulis quandocumque, et quomodocumque inde secutis, et quocumque tempore secuturis, ipso jure, nulla, irrita, invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino vacua ab ipso initio fuisse, et esse, ac perpetuo fore, neminemque ad illorum, seu cujuslibet eorum, etiamsi juramento vallata sint, observantiam teneri; neque ex illis cuiquam aliquod jus vel actionem aut titulum etiam coloratum, vel possidendi vel praescribendi causam, etiamsi longissimi et immemorabilis temporis possessio, etiam citra ullam interpellationem vel interruptionem subsecuta sit vel subsequatur, acquisitum fuisse nec esse; minusque ullo tempore acquiri et competere, neque illa ullum statum facere vel fecisse; sed perinde ac si numquam emanassent, vel facta fuissent, pro non extantibus et non factis perpetuo haberi debere tenore praesentium declaramus et nihilominus ad abundantiorem cautelam ac quatenus opus sit, acta, gesta praefata, aliaque praemissa omnia, motu, scientia, deliberatione et potestatis plenitudine paribus, improbamus, cassamus, irritamus et annullamus, viribusque et effectu penitus et omnino vacuamus, et contra ista deque eorum nullitate coram Deo protestamur.
Datum Romae, apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die IV augusti 1690, Pontificatus nostri anno primo.
Bullarium Diplomatum (Turin edition) 20, no. xxii, pp. 67-70.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu