Sede Vacante 1119



Historia Compostellana
on the Election of Calixtus II

(February, 1119)

:

J. P. Migne (editor), Patrologiae Latinae Cursus Completus Tomus 170 (Paris 1894), columns 879-1236, at 1043-1044; Watterich II, 124-126:

Defuncto enim Papa Gelasio et eius corpore in Cluniacum delato, comprovinciales episcopi ad exhibendum obsequium eius exequiis illo convenerunt. Cumque Romanae ecclesiae cardinales qui aderant una cum episcopis Romanae curiae Ostiensi et Portuensi et cum compluribus Romani populi, quem sibi in Romanum Pontificem eligerent, plenius pertractarent, advenit praedictus Viennensis ecclesiae archiepiscopus et hunc aut Pontium Cluniacensem abbatem, filium Merguliensis comitissae in Romanum Pontificem eligi Papa Gelasius adhuc vivens, iam tamen in confinio mortis positus, clero ac populo Romano praedixerat. Iste quidem archiepiscopus regio ortus genere, prudentia humilitate castitate ceterumque morum honestate erat perspicuus; adversum quoque Teutonicorum imperatorem, consanguineum suum, tempore Papae Paschalis atque Gelasii ad tuenda sanctae ecclesiae iura immobilis permanserat. Papae etiam Paschali dudum, quoniam praedicto Teutonicorum tyranno assentabatur eumque, utpote sacrilegii reum, non excommunicaverat, cum Galliarum episcopis in faciem restitit: et nisi, prout iustitia dictabat, anathematis gladio imperatorem tandem percussisset, in eundem Papam Paschalem ipse archiepiscopus et Romanae ecclesiae legatus adhibitis sibi Galliarum episcopis, exserto iustitiae gladio, gravius insurgeret. Proinde cardinalibus episcopis atque aliis visum est, hunc Viennensem archiepiscopum idoneum, Romanae ecclesiae praeesse et eam a tot tantisque procellis confluentibus Deo auctore tueri atque, custoditis iustitiae terminis, illum nec adversis frangi nec prosperis extolli.

Vwerum enimvero quoniam innumero equitatu principum Burgundiae, scilicet contribulium suorum circumvallatus, erat, necesse fuit, ut equitatu suo ignorante in Romanum Pontificem eligeretur. Cardinales itaque Romanae ecclesiae episcopi ceterique Romani, qui aderant, eum a comitatu suo semoventes paucisque alloquentes, licet renitentem, licet indignum se vociferantem, unanimiter in Papam eligunt.

Quod cum contribulibus atque militibus suis, qui cum illo Cluniacum venerant, compertum fuisset, armata manu impetu facto irruunt, fractis ianuis ad locum, ubi haec semotim agebantur, veniunt et eum violentia abstrahunt, pluviale, stolam et ceteras Romani Pontificis vestes, quibus indutus erat, frustatim dissecant, dicentes: Pro dolor! ut quid romani pastorem et dominum nostrum nobis auferre et non solum Viennensem ecclesiam, verun etiam totam Burgundiam atque Franciam tanto patrono privare moliuntur? Eligant sibi alium, quem velint, in Romanum Pontificem, nos nostrum pontificem eis non damus; alioquen, si sciant, caveant sibi! Equidem ut verum fatear, in ea die pene Cluniaci claustra Romano sanguine maduere. Tandem transacta turba, sedatisque archiepiscopo suo vendicato Allobrogibus, cardinales et ceteri qui paulo ante, aciem galdii fugientes, latitaverant, ad ecclesiam beati Petri conveniunt et quid super his acturi sunt, consulunt. Post haec accepto consilio omnes illius nefandae violentiae actores, nisi satisfaciant, a liminibus sanctae ecclesiae removent. Quod cum audissent Allobroges, iam defervescente ira, iam violentiae reos se agnoscentes, tanquam inviti et coacti ad satisfactionem eadem die redeeunt. Reddunt quod abstulerant, laudant quod prius omnimodo abdicaverant. Romani cum gaudio recipiunt Pontificem suum et eum in Papam consecrant, vocantes nomen eius Calixtum. Postea Portuensis episcopus cum quibusdam Romam mittitur, ut papae Gelasii obitum nuntiet, et catholicis Romanae Ecclesiae fratribus Calixti papae electionem atque consecrationem notificet. Quod ut innotuit clero et populo Romano, admodum eis perplacuit, aludantes atque confirmantes quod fratres sui tam utiliter Romanae Ecclesiae providerant, et tam idoneum pastorem sibi praeelegerant. Postquam haec atque hujusmodi praedictus prior Carrionensis enucleavit (ipse namque dissolutioni papae Gelasii et electioni papae Calixti interfuerat) praedictus episcopus S. Jacobi, quanuam, ut praediximus, ad sublimationem Ecclesiae suae satis anhelaret, multo magis, audita electione atque consecratione Calixti papae, ad id aspiravit. Quippe inter praedictum Viennae archiepiscopum et hunc Ecclesiae S. Jacobi episcopum magnae dilectionis connexio a praeteritis fuerat, tum quia olim ambo simul Romam adierant, et invicem B. Petri apostoli dogma adimpleverant: "Unusquisque, sicut accepit, gratiam in alterutrum illam administrantes (I Petr. 4. 10)", tum quia frater suus comes Raymundus quem nimium dilexerat, in ecclesia B. Jacobi sepultus est; tum quia nepotem suum illium comitis Raymundi regem A. in ecclesia B. Jacobi praedictus episcopus baptizaverat, et in regem unxerat. His atque aliis de causis papa Calixtus Ecclesiam B. Jacobi apostoli ejusdemque loci episcopum paterno dilectionis affectu amplectebatur, et si locus aut tempus concederet, eam sublimare intendebat.

 


The Historia Compostellana makes the same error as Falco of Beneventum in supposing that the Cardinal Bishop of Porto [Petrus Portuensis] was present at the Election at Cluny. He was in fact in Rome, acting as Vicar of the City of Rome.

The story related about the Burgundian troops—who arrived with Archbishop Guido of Vienne, their outrage at hearing of the election of their leader as Pope, their breaking down the main gate to the Monastery, and their rioting almost to the point of staining the cloister of Cluny with blood—is fiction.  It agrees with none of the other sources, except perhaps in placing the election of Archbishop Guido before his own arrival at Cluny. The source of the story must be a person with considerable hostility to Pope Calixtus II. That person was doubtless Abbot Pontius (Ponce de Melgueil), whose family had a running feud with the Archbishop over church jurisdictions when he was still at Vienne. Ponce's disgraceful behavior, his expulsion from the seat of Abbot (1122), his expulsion from Cluny, his causing of disorder at Monte Cassino, etc. are all chronicled by the Historia Compostellana and other sources.

On the connections between Cluny and Compostella (Abbot Pontius of Melgueil and Archbishop Didacus Gelmirez), see: C. Julian Bishko, "The Spanish Journey of Abbot Ponce of Cluny," Ricerche di storia religiosa I: Studi in onore di Giorgio La Piaña (Roma 1957) 311-319. Pius Bonifacius Gams, Die Kirchengeschichte von Spanien Dritter Band, Erste Abtheilung (Regensburg 1876), 81-110, esp. 86-89. Anselm G. Biggs, Diego Gelmirez: First Archbishop of Compostela (Washington DC: Catholic University of America Press 1949).

 

 

November 14, 2013 10:45 AM

© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |