Four Articles


(1682)


Léon Mention (editor), Documents relatifs aux rapports du Clergé avec la Royauté de 1682 à 1705 (Paris 1893), pp. 26-32:

 

Ecclesiae Gallicanae decreta et libertates a majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta, sacris Canonibus et Patrum traditione nixa multi diruere moliuntur: nec desunt qui earum obtentu Primatum B. Petri ejusque successorum Romanorum Pontificum a Christo institutum, iisque debitam ab omnibus Christianis boedientiam, Sedisque Apostolicae, in qua fides praedicatur et unitas servatur Ecclesiae, reverendam omnibus gentibus majestatem imminuere non vereantur. Haeretici quoque nihil praetermittunt, quo eam potestatem, qua pax Ecclesiae continetur, invidiosam et gravem Regibus et populis ostentent, iisque fraudibus simplices animas ab Ecclesiae matris Christique adeo communione dissocient.

Quae ut incommoda propulsemus, Nos Archiepiscopi et Episcopi, Parisiis mandato regio congregati, Ecclesiam Gallicanam repraesentantes, una cum caeteris Ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, diligenti tractatu habito haec sancienda et declaranda esse duximus.

I.

Primum B. Petro, ejusque successoribus Christi Vicariis, ipsique Ecclesiae, rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino, regnum meum non est de hoc mundo; et iterum, reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo: ac proinde stare Apostolicum illud, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Reges ergo et Principes in temporalibus nulli Ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse; eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam Imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam omnino retinendam.

II.

Sic autem inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, Christi Vicariis rerum spiritualium plenam potestatem ut simul valeant atque immota consistant sanctae Aecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione IV et V continentur; nec probari a Gallicana Ecclesia qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis, ac minus approbata robur infringant aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.

III.

Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per Canones spiritu Dei conditos, ac totius mundi reverentia consecratos; valere etiam regulas, mores et instituta a regno et Ecclesia Gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos; stque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et Ecclesiarum consensione firmitatae propriam stabilitatem obtineant.

IV.

In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, ejusque Decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit.

 

Quae accepta a Patribus, ad omnes Ecclesias Gallicanas, atque Episcopos, iis Spiritu Sancto auctore praesidentes mittenda decrevimus; ut idipsum dicamus omnes simusque in eodem sensu et in eadem sententia.

Franciscus, archiep. Parisiensis, praeses.
Carolus Mauritius, arch. dux Remensis.
Carolus, Ebrodunensis arch.
Jacobus, arch. dux Cameracensis.
Hyacinthus arch. Abliensis.
M. Phelypeaux, PP. arch Bituricensis..
Ludov. de Bourlemont, arch. Burdegalensis..
Jacob. Nicolaus Colbert, arch. Carthagin. coadjutor Rothomagensis.
Gilbertus, episc. Tornacensis.
Henricus de Laval, epsic. Rupellensis.
Nicolaus, episc. Regiensis.
Daniel de Cosnac, episc. et comes Valentinensis et Diensis.
Gabriel, episc. Aeduensis.
Guillelmus, episc. Vasatensis.
Gabriel Ph. de Froullay de Tessé, episc. Abrincensis.
Joannes, episc. Tolonensis.
Jacobus Benignus, episc. Meldensis..
S. du Guemadruc, episc. Macloviensis.
L.-M. Ar. de Simiane de Gordes, episc. et dux Lingonensis.
Fr. Leo, episc. Glandatensis.
Lucas, episc. Forojuliensis.
J. B. M. colbert, episc. et D. Montis-Albani.
Carolus de Pradel, episc. Montispessulani.
Francisc. Placidus, episc. Mimatensis.
Carolus, episc. Vaurensis..
Andreas, episc. Autissiodorensis.
Franciscus, episc. Trecensis.
Lud. Ant. episc. com. Cathalaunensis.
Franc. Ig. episc. com. trecorensis.
Petrus, episc. Bellicensis.
Gabriel, episc. Conseranensis.
Ludov. Alphonsus, Alectensis episc..
Humbertus, episc. Tutellensis.
J. B. d'Estampes, episc. Massiliensis.
Paulus Phil. du Luzignan.
De Franqueville.
ludovicus d' Espinay de Saint-Luc.
Cocquelin.
Lambert.
P. de Bermond.
A. H. de Fleury.
De Viens.
Franciscus Feu.
De Maupeou.
Le Franc de la Grange.
De Senaux.
Parra, decanus Bellicensis.
De Goche.
M. de Ratabon.
Clement de Poudenx.
Bigot.
De Gourgue.
De Villeneuve de Vence.
C. Leny de Coadeletz.
La Faye.
J. F. de l' Escure.
Petrus le Roy.
De Soupets.
A. Argoud, decanus Viennae..
De Bausset, praepositus Massiliensis.
G. Bochard de Champigny.
De Saint-Georges, C. Lugdunensis.
Courcier.
Cheron.
A. Faure.
Maucroix.
Gerbais.
De Guénegaud.
Fr. de Camps.
De la Borrey.
Armandus Bazin de Besons, cleri gallicani agens generalis.
Desmaretz, cleri gallicani agens generalis.


 

November 14, 2013 9:50 AM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |