Papal Elections



Constitution of Alexander III
in the III Council of the Lateran

(March 19, 1179)

:

J. D. Mansi, Sacrorum Conciliorum et amplissima collectio Tomus 22 (Venetiis: apud Antonium Zatta 1778), columns 217-218 [Watterich, Pontificum Romanorum Vitae II, p. 644]:

I. De electione summi pontificis.

Licet de evitanda discordia in electione summi pontificis manifesta satis a nostris praedecessoribus constituta manaverint: tamen quia saepe post illa per improbae ambitionis audaciam, gravem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc evitandum, de consilio fratrum nostrorum, et sacri approbatione concilii, aliquid decrevimus adjungendum. Statuimus igitur, ut is forte inimico homine superseminante zizania, inter cardinales de substituendo pontifice non potuerit concordia plena esse, et duabus partibus concordantibus tertia pars noluerit concordare, aut sibi alium praesumpserit ordinare: ille Romanus pontifex habeatur, qui a duabus partibus fuerit electus, et receptus. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia rem non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit: tam ipse, quam qui eum receperint, excommunicationi subjaceant, et totius sacri ordinis privatione mulctentur, ita ut viatici eis etiam nisi tantum in ultimis, communio denegatur: et nisi resipuerint, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. Praeterea si a paucioribus aliquis, quam a duabus partibus fuerit electus ad apostolatus officium, nisi major concordia intercesserit, nullatenus assumatur, et praedictae poenae subjaceat, si humiliter noluerit abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiasticis praejudicium generetur, in quibus majoris et sanioris partis debet sententia praevalere: quia quod in eis dubium venerit, superioris poterit judicio diffiniri. In Romano vero ecclesia aliquid speciale constituitur, quia non potest recursus ad superiorem haberi.

 

 


 

 

 

September 1, 2014 11:07 AM

©2010 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |