:
Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 39-44:
Informatio data per me Guillelmum episcopum Valentinensem et Diensem, ambaxiatoribus Illustrissimi Regis Castelle, de his qui vidi et audivi in Urbe, post obitum felicis recordationis D. Gregorii XI, quondam ultimi romani pontificis, et etiam in ejus infirmitate durante.
1. Et primo, audivi sequens in ejus infirmitate, quod ipse moreretur in partibus illis, romani facerent eorum posse, quod haberent ultramontanum et alias sine dubio esset rumor. Et hec audivi dici, ab ipsis romanis, et aliis pluribus citra et ultra montanis.
2. Post vero ejus obitum, romani vulgariter et palam ubique dicebant, et specialiter quando videbant cardinales transeuntes per carrerias, ante introitum conclavis jubentes: "Per sanguinem Dei (vel aliter modo) volumus quod detis nobis romanum vel italicum, alias faciemus vobis malum." Et de hoc audivi etiam, quod fuerunt saepius requisiti per Banderenses et capita regionum, et alios romanos, ante ingressum conclavis, et etiam in illo sero, quando intraverunt conclave. [40]
3. Item, in ingressu conclavis vidi, quod fuit magna multitudo populi adunata in palatio apostolico, et post ingressum DD. cardinalium remanserunt in quadam aula quae erat ante conclave, ita quod fix nos alii, qui habebamus claudere conclave, exire potuimus, quo usque fuimus assegurati per Cancellarium et alios Banderenses, qui nobiscum erant. Demum, ego qui fueram positus per D. Camerarium pro custodia conclavis, satis resistens et invitus, dubitans ne quod verebar accideret, ut et fecit, non potuit claudere dictum conclave, nisi cum unica clave, et demum romani claves michi removerunt, et postea restituerunt, ita quod bene per tres horas noctis stetit conclave apertun, ita quod per posterlam potuisset quilibet ingredi. Nec permiserunt hostium murare cum semento, ut moris est, sed incontinens petierunt omnes claves hospitii, asserentes: quod ego habebam intus gentem armigeram, propter quod totum hospitium perquisierunt, nec non et scubias, et gentes armorum posuerunt circumquaque palatium, ita quod nullus posset ingredi.
4. Infra vero palatium magnus remansit populus coram conclave, et armatus quilibet ipsorum, saltim aliquo genere armorum, clamantium saepius: "Romanum vel ytalicum volumus." Et illo sero magnum in palatio fecerunt in victualibus et aliis. Demum, post tres horas noctis venerunt gentes armorum cum tamboreto et alii minus (?). Et demum, de voluntate eorum et consensu ivi ad claudendum conclave cum alia clave et cum duabus magnis trabis ligneis.
5. Item, vidi et audivi in crastinum pulsari campanas S. Petri, sicut pulsatur ad rumorem populi et michi etiam erat dictum, quod illa etiam de campitolio pulsabatur, sed illam audire non potui propter sonum aliarum campanarum. Et tunc vidi quemdam hominem supra pinaculum campanilis S. Petri, manu revolventem capucium, ad cujus signum et sonum campanarum predictarum major populus irruebant ad dictum palatium cum tumultu . . . . . [41] clamantium ut supra: "Romanum volumus vel italicum," et tunc non fuit sine magno timore.
6. Demum venerunt ad me Banderenses, et michi dixerunt quod irem ad DD. cardinales, ut eos rogarem et requirerem, ex parte populi romani, ut eis darent romanum vel italicum, quod et feci, ipsis mecum existentibus ad posterlam conclavis, dicendo DD. prioribus cardinalibus, videlicet DD. Florentino, de Agrifolio et de Ursinis, quod romani supplicabant, quod eis darent romanum vel italicum, aliter . . . . . . . . . . poterat, sed de magno scandalo, et mortis periculo dubitabant. Qui domini . . . . . . . quem faciebant, dixerunt se velle predicta referre DD. cardinalibus, . . . . . . . . magnam pausam redeuntes ad posterlam, dixerunt: "DD. cardinales fore . . . . . . . certum et hinc ad diem crastinum eis darent in summum pontificem . . . . . ." . . . . dicti Romani dictis cardinalibus gratias retulerunt, et capitaneus . . . . . . . ut predicto populo nuntiarem, quod facere recusavi, dubitans ne populus in me irrueret, si DD. cardinales promissa non implerent, cum ad hoc faciendum viderentur coacti. Capitaneus . . . . . . . . . ascendens nunciavit populo: quod DD. cardinales, eorum votis annuerent et promiss . . . . . . . . elegissent in summum pontificem romanum vel italicum. Quo audito, populus voce magna cepit clamare, quod non volebat italicum, sed romanum. Ad quorum clamorem perterritus cameram subintravi. Venientes vero, post magnam pausam, capitaneus et Banderenses rogaverunt me ut adirem DD. cardinales, et eis notificarem, ex parte populi, quod eis darent romanum et non italicum, quia tumultus cotidie augebatur, et summe de scandalo Dominorum timebant. Quibus respondi: me nolle facere quae dicebant, quia DD. cardinales per ipsos nimium artabantur, petierunt enim romanum vel italicum, modo volebant [42] romanum petere, et demum forsitan ad aliam speciem generis, vel persone descenderent, et sic, quidquid artati DD. cardinales facerent non valeret. Sed, quia eorum importuna rogatio michi territo ad preceptum cedebat, fuit necesse quod presentiam DD. priorum cardinalium supranominatorum adirem ad posterlam, una cum eisdem romanis. Quibus dixi, quod romani cedere non poterant populum, ui ultro citroque, non italicum instanter petebant, rogans ipsos Dominos instanter, ut se ipsos et me a mortis periculo eruerut, et se protinus expedirent. Credo tamen, quod ante hujusmodi requisitionem, jam Bartholomeus nominatus fuerat et electus, si electio dici meretur. Dominus vero de Ursinis, increpando dictos romanos dixit: "Vadatis, romani porci, importune petitis, faciatis recedere populum, alioquin si egrediar cum uno baculo, ejiciam vos extra." Et post pausam, dixit michi, ut mitterem pro aliquibus prelatis contentis in quadam cedula, per ipsum michi tradita, in quorum numero Bartholomeus nominatus erat.
7. Verum, quia tarda hora erat, antequam dicti prelati venissent, DD. cardinales interim pransi sunt, et post prandium dicti romani, congregato maximo populo armato coram conclave, more solito majus insultum fecerunt, et dum veni ad aperiendum posterlam DD. cardinalibus pulsantibus, pre tumultum D. cardinalis S. Petri esset, incepi exortari quod recederent, et increpare de jam actum per eos, me ibidem ad posterlam existente, et tunc unus ex armatis, vibrato ense, me de puncta percussit in pectore, dicendo" "O traditor, tu nos prodisti!" Quo viso, merito timens mortem, interim caute, ut melius potui, dimissa posterla aperta cum clavibus in sera . . . . . . ., ad cameram meam accessi, quam feci claudi egregie, et etiam custodiri, timens et sperans per ipsos eo die aggredi et etiam cruciari.
8. Et post, fregerunt conclave, per portam et murum subintrantes, et tunc Dominum S. Petri [Francesco Tebaldeschi] cardinales intronizaverunt in [43] cathedra, et ut verum papam adoraverunt. DD. vero cardinales, ut melius potuerunt, conclavi exierunt, et, ut audivi per aliquos, aliqui in roquetis simpliciter ad domos proprias remearunt. Cum vero D. S. Petri ad cameram papalem fuisset deportatus, asserens se, romanis ibidem presentibus, non esse papam, volensque ad domum propriam remeare, dubitansque ego ne, si in palatio remanerem, romani me interficerent, quum proditorem prius vocaverant, et suspectam eorum voluntatem habebam, volui ad castrun S. Angeli confugere. Et captus in via. Romani circiter ductum et victum, non tamen ligatum, sed ad manus trahentes violenter, ad ecclesiam seu calpellam S. Laurentii aduxerunt inhientes inter se consilium ut, aut me in Tiberis fluvio submergerent, aut capite plecterent, aut populo me victum traderent morti dandum. Quia tamen me suposui judicio Banderensium, si in aliquid offendissem, deliberaverunt me tradendum firme custodie custodiendum caternis hominum armorum. Veniente autem uno ex Banderensibus, qui de genere erat Columpnorum, me ab insurgentibus in me liberavit, una cum Archiepiscopo Cracoviensi [Florianus Mokrski], et petens me reduci ad domum D. cardinalis S. Petri, cum eo tunc papa, propter metum romanorum, vocabam. Vidensque domum ejus a Romanis spoliatam et deraubatam, accessi ad domum de Ursinis, ubi ipsum cum D. S. Eustachii [Pierre Flandrin] reperi. Et una cum eis media nocte ab Urbe affugi ad castrum dicti D. Ursinis, qui vocatur Vicovar. Quare, quid factum fuerit in crastinum per DD. cardinales existentes in Urbe, verisimiliter ignoro.
9. Hoc tamen scio, quod secundum jus obmiseram ponendum, quod post mortem D. Gregorii, ante ingressum conclavis, montanarii intraverunt Urbem, vocati et mandati per romanos, et nobiles et principes romani, sub poena formidabili, fuerunt ab urbe expulsi. Quid autem dictus Bartholomeus respondit D. Pampilonensi episcopo [Martinus de Zalva] et priori S. Martini ordinis Cartusianorum, [44] hoc ignoro, quia illa acta sunt post adventum meum ad partes istas.
10. Et Ego, Guillelmus episcopus Valentiniensis et Diensis, supra dictam assero veracem et me subscripsi.
Guillaume de la Voulte: J. H. Albanés and Ulysse Chevalier (editors) Gallia Christiana Novissima: Marseille (Valence 1899) 347-368. He died as Archbishop of Albi on October 15, 1392.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu