Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 14-15:
Dominus Johannis de Paparonibus canonicus Sancti Petri sextus in ordine presbiterorum juravit et deposuit in sua conscientia ista quae secuntur.
1. Primo quod iste fuit familiaris Cardinalis Majoris Monasterii [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.], et eo tempore quo se cardinales disponebant ad intrandum conclave, iste presumebat ex aliquibus conjecturis quod iste D. Barensis crearetur in papam, quia vidit semel quod D. Vivariensis [Pierre de Sortenac] cum iret ad ecclesiam S. Spiritus ibat ille Barensis cum eo, et vidit quod cardinalis cum intravit predictam ecclesiam quod amivit capellum versus illum in reverendo sibi, de quo fuit iste nimis miratus. Sed post, ille cardinalis Majoris Monasterii misit istum Joannem ad cardinalem S. Eustachii [Pierre Flandrin] et significabat sibi quod non esset conveniens quod de mane clauderentur portae ecclesiae S. Petri, et iste non invenit illum cardinalem, sed cogitabat intra se quod dictus cardinalis S. Eustachii fieret papa. Et hoc fuit die qua intraverunt conclave. Et ingressu conclavis erant gentes [15] quam plures in platea S. Petri et prope palatium, et aliquae erant armatae in magna quantitate et dicebant quod romanum volebant vel ad minus italicum.
2. Et sequenti die de mane iste ivit ad ecclesiam S. Petri et vidit multas gentes armatas in platea S. Petri et prope palatium, et clamabant de romano, at aliqui dicebant vel ad minus italicum, et erat populus commotus in illo clamore.
3. Post ista vidit quod venerunt duo romani ad canonicos S. Petri, cum quibus iste venit, dicentes se venire de parte Bandarensium, et petierunt ab illis quod darent seu traderent sibi claves portarum campanilis, quia volebant pulsare campanam ad martellum, nam cardinales nolebant dare populo romano papam romanorum seu italicum. Et iste et alii canonici responderunt sibi quod non traderent sibi claves. Tunc illi seponentes se ab illis canonicis fregerunt portas campanilis et sonaverunt campanam ad martellum. Et hoc fuit quasi hora missarum prime. Sed postea venerunt Bandarenses aliqui. Increpaverunt illos quod sic pulsarent campanam. Et dixit quod populus petebat romanum, et, quia cardinales elegerunt italicum, timebant populum et ex illa causa nominarunt cardinalem S. Petri [Francesco Todeschini]. Et aliqui retraxerunt se ad Castrum, et alii extra Urbem, dubitantes populum. Et timebant populum quia elegerant predictum archiepiscopum Barensis.
4. Item, dixit quod romani fregerunt conclave post factam electionem cardinal . . .[? cardinalis S. Petri]. Et hoc fecerunt ex gaudio desiderantes videre papam.
5. Sed postea intronizaverunt eum, cardinales et obedierunt sibi ut pape, et iste ivit cum aliis canonicis S. Petri ad impendendum sibi. Et tunc dixit contra istum et contra alios canonicos verba aspera, quod nisi se castigaretn quod ipse corriperet eos de quo fuit iste valde meritatus: Item tenet iste sic verus papa. Sed illa omnia scit et vidit.
Canon Johannis de Paparonibus made the following points in his deposition:
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu