Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 24-28; Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) colums 1034-1035:
Dominus Jacobus camerarius Domini cardinalis Sancti Petri quondam, natione ultramontanus diocesis Narbonensis, juratus deposuit que secuntur XII die Julii.
1. Et dixit quod fuit familiaris et camerarius dicti D. cardinalis de S. Petro per multos annos, et confidebat de isto in factis suis et fuit cum eo presens tempore sui obitus [September 6, 1378], et ante continue, et scit quod decessit dictus D. cardinalis die lune sexta die septembris anno quo facta fuit electio hic in Urbe. Et per tres vel quatuor dies ante ejus obitum viderat signa quod non poterat evadere. Et dicebat iste aliquibus consanguineis dicti cardinalis quod instarent alpud illum, et disponeret de anima sua, et illi recusabant sibi dicere quia romani pro malo habent quum talia dicuntur infirmis. Itaque iste testis semel cum esset solus cum eo dixit, "Domine, quin consideratis disponere de anima vestra et ordinare aliquid pro servitoribus vestris qui multum servierunt vobis? Vultis nos dimittere in manibus fratris vestri qui non curabit de nobis?" Et hoc fuit in die Sabbati, et respondit sibi quod faceret deferri testamentum quod condiderat in Avinione. Et iste eadem die portavit testamentum, et incepit aliquid disponere, et cum attaediaretur, dixit quod commendabat fratri suo et aliis certis de quibus confidebat. Et alia die dominica illi de mane fuerunt remissi circa ordinationem testamenti et licet iste solicitabat eos, ipsi tamen parum fecerunt. Et sequenti die lune circa horam nonam vexabatur dictus cardinalis ab infirmitate caduco quam patiebatur, et incepit spumare et vertere [25] oculos sursum, et faciebat horribilem aspectum et credebatur quod jam erat mortuus, nam remansit frigidus tanquam marmor et non spirabat. Et cum iste videret eum sic, fecit portari prunas, et cum pannis calidis calefaciebat eum in corpore, et fecit portari de vernacha [Vernaccio wine], et ponebat sibi inter dentes, et supercilia; et tum hic incepit respirare, et clamabat, et post ea apperuit oculos. Et iste dixit sibi si vellet confiteri, et respondit uod sic, et stetit parum cum confessore, et requisivit eum de Eucharistia, et cum dixisset, quod non erat expediens, quia sumerat cibum, iste dixit quod ymo expediebat, quia viaticum non occupat locum, et tunc recepit. Parum vix potuit deglutire, et statim fuit sibi portatum testamentum, et cum inciperet disponere de hiis que volebat ordinare in testamento suo, antequam perfecisset, incepit clamare, "Succurite hichi, succurite michi." Et faciebat aspectum terribilem, et spumabat, et sic misit spiritum.
2. Interrogatus, si vidit quo tempore mortis, vel ante, confessus fuisset aliquid de papa Urbano, quod esset verus papa, respondit: quod non vidit, nec scit, licet audivit ab aliquibus quod in mense augusti, confessus fuit coram testibus et notario quod esset verus papa D. Urbanus. Sed iste non vidit, licet esse continuus comensalis, et assisteret sibi assidue, et confidebat de illo inter cunctos familiares.
3. Interrogatus, si vidit instrumentum publicum, in quo confitebatur predictus D. Cardinalis quod esset verus papa D. Urbanus. Respondit quod bene vidit illud instrumentum, sed non erat ibi subscriptio de manu notarii, et quum dictus notarius infirmabatur, iste ivit ad eum de mandato domini nostri pape, et dixit sibi quod se subscriberet. Similiter D. Corfiensis [Joannes de Amelia, Bishop of Corfu] requisivit illum notarium, sed ille notarius nunquam voluit, et excusabat se. [26] Nescit causam, sed scit iste quod non fecit subscriptionem, et sunt in illo instrumento nominati quatuor testes: D. Corfiensis cardinalis [Joannes de Amelia was made a cardinal by Urban VI on September 18, 1378], et D. Nicolaus de Cremona, auditor contradictarum, et D. Tibaldus supradicti cardinalis de S. Petro, et nobilis Fredus de Cavali.
4. Item dixit, quod ante ingressum conclavis, post duas horas noctis, veniebant alii cardinales italici in domo D. de S. Petro, qui infirmabatur, et aliqui majores officiales de Urbe veniebant . . . sine lumine, et tenebant consilia per duas vel tres horas, et ante obitum pape Gregorii. Et credit quod erat super factum electionis. Et audivid iste semel clamantem dictum cardinalem dominum suum, dum essent in consilio, et credit quod ita clamabat quia aliquid tractabatur, quod interficerentur cardinales ultramontani, et D. de S. Petro nolebat illis acquiescere. Et credit ispe quod quidquid habuerunt romani in consiliis suis totum fuit tractatum illic apud D. de S. Petro.
5. Item, audivit a dicto D. cardinali de S. Petro, cum diceretur quod alii cardinales ultramontani asserebant, quod non esset papa iste D. Urbanus. Dixit ipse, "Nescio quod volunt dicere isti domini mei ultramontani, et quomodo possunt ista dicere, cum ipsi primo elegerunt eum."
6. Item, vidit quum cardinales intraverunt conclave, clamabant romani quod romanum volebant, vel ad minus italicum. Et vidit quod quidam nobilis romanus, post ingressum conclavis, cepit de caudis D. cardinalem Pictaviensem [Guy de Malsec] prope portam et traxit illum aliquantulum et dixit sibi, "Videte, romanum volumus, vel ad minus italicum, nam vos alii multum tenuistis papatum." Et respiciens eum dictus cardinalis fuit mutatus in facie propter verba illius romani, et sciebat a certo quod predictus cardinalis de S. Petro acceptavisset papatum si fuisset electus.
7. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et vidit quod aliqui romani paraverunt se ad fenestram janue [27] conclavis .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . "Videte, domini, quod habeatis bonum consilium, et expediatis nos cito, vel tantum erit scandalum quod dubitemus si possemus ponere remedium."
8. Et iste audivit: . . . . . . quod dixerat comes Fundorum cardinalibus ante ingressum conclavis, "Videte, si ponitis vos in conclavi sub potestate romanoorum. Oportet quod eligatis ad voluntatem ipsorum." Sed si volebant facere libere electionem suam, quod transferrent se ad Campaniam, et ipse teneret eos ibi securos. Et cum hoc sentirent romani, mandaverunt illi comiti, quod recederet de Urbe, sub poena capitis. Item audivit etiam, quod dixerat D. comes, in presentia aliquorum romanorum quod, si cardinales non eligerent libere, sed ad voluntatem romanorum contra propositum suum ipsorum cardinalium, quod ipse semper faceret guerram romanis. Item audivit pauci dies sunt quod dicebant quidam: "Certe si nos interfecissemus ultramontanos, non evenissed aliquid ex istis." Item dicit quod statim post mortem D. Gregorii ubique per carrerias dicebatur per romanos quod volebant habere romanum vel italicum, alias omnis ultramontani essent cisi pro frustra, et continue dicebatur sic usque ad ingressum conclavis. Sie die electionis fortius hoc dicebant et clamabant.
9. Item scit . . . . quod romani fecerunt venire montenarios et forestereos de comitatu hic in Urbem, et veniebant arti, et constituerunt eis capitaneum quemdam qui vocabatur Franciscus de Acquilaria.
10. Item, audivit semel quod aliqui Romani dicebant, quum papa equitabat, isto presente, dixerant, "Videte, iste ensis fecit vos papam." Et ista verba dicebant alto versus papam.
11. Interrogatus, si dixit hoc affectione aliqua, vel odio, dixit quod dicebat ista quia sciebat sic esse verum, sicut deposuit, licet dixit quod ille antipapa qui est Avinione privat istum suis beneficiis, et bona mobilia que iste habebat in illis partibus, et fuerant sibi sublatae et raptae, quae valebant mille et trecentos florenos, absque eo quod erat in reditibus beneficiorum suorum. Sed quia hic agebatur de fide et veritate, iste non tactus aliqua affectione deposuit et juravit esse vera quae dixit.
12. Non ausus fuit subscribere, propter metum papae, quia dixit publice in collatione quod illi qui contra eum deponerent ipse sibi postea retribueret contra.
Dixit sub juramento.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu