Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 162-168:
1. Reverendissimus in Christo Pater D(ominus) Geraldus, miseratione divina tituli S. Clementis sacrosancte R. E. presbyter cardinalis Majoris monasterii vulgariter nuncupatus, juratus manu ad pectus more prelati, interrogatus per dictos DD. Ambaxiatores [Regis Aragonum] dixit se scire super predictis, quod vivente adhuc S. M. D. Gregorio papa XI, antequam esset infirmus sua qua decessit, unus cardinalis romanus conspiravit in mortem suam, cupiens ut in Urbe romana, de qua ipse erat oriundus et in qua plures et potentiores habebat amicos, celebraretur romani pontificis electio, ad finem quod ipse posset esse papa, et hoc scivit dictus D. Gregorius ante mortem suam, etiam hic testes semel conferendo secum de ista materia dixit sibi: Certe Pater Sanctissime, non sustinuisset illud cardinalis Majoris monasterii, imo fecisset inde vindictam et veniret negotium ad quod venire posset. Et dictus D. Gregorius respondit: Taceatis, quia pro numc prevaleret hujusmodi negotium dissimulare. Et hac de causa dictus D. Gregorius quando fuit infirmus et vidit quod appropinquabat ad mortem, dubitans ne DD. cardinalibus post ejus mortem super electione fienda de romano pontifice impressio fieret, vocavit aliquos DD. cardinales, de quorum numero ipse testis fuit unus, et dixit eis, quod ipse senciebat mortem suam vicinam, et quod dubitabat de impressione fienda cardinalibus, ob quod rogabat eos quod vellet eligere aliquem probum virum de collegio et non different electionem nec exspectarent ingressum conclavis, [163] nam ipse pro illa vice suspendebat rigores et ceremonias cap. Ubi Majus et aliorum decretorum seu capitulorum super his confectorum et de his mandavit fieri bullas, quarum unam, ut sibi videtur, habuit D. Lemovicensis [Cardinal Jean de Cros].
2. Dixit etiam, quod mortuo dicto D. Gregorio, durante novena quam cardinales faciebant in ecclesia S. Marie Nove, in qua corpus dicti D. Gregorii sepultum fuit, fama erat publica in Urbe et per plures, de quibus non recordatur ad presens, dictis DD. cardinalibus dicebatur, quod romani plura tenebant consilia de modis tenendis per eos circa electionem fiendam tunc in Urbe de romano pontifice, in quibus consiliis concludebatur quod rogarent DD. cardinales ut eligerent papam romanum vel italicum; et quod, si ad hoc non possent bono modo inducere DD. cardinales, quod omnino ad hoc compellerent eos. Et ita erat communis sermo et forma publica de his in urbe.
3. Dixit etiam quod, die qua DD. cardinales intrarunt conclave, hic testis, qui hospitabatur retro ecclesiam S. Petri, associatus multis romanis cum quibus existendo in Roma familiaritatem contraxerat, ivit ad conclave, et eundo vidit plateam S. Petri plenam populo in maxima parte armata clamante et vociferante: Romanum volumus vel italicum. Et cum ingressus fuit conclave, vidit quod hora tarda, postquam illi qui ipsum et alios DD. cardinales associaverunt paucis exceptis recesserant et exiverant conclave, venerunt aliqui officiales Urbis et omnino, licet eis diceretur quod non debebat fieri, intrare voluerunt conclave, et in illud intraverunt et suplicarunt DD. cardinalibus instanter ut pro complacendo romano populo eligerent papam romanum [164] vel italicum, et cum per cardinales eis darentur bona verba generalia, ipsi officiales replicarunt: Videte Domini, pluries vobis super istam materiam supplicavimus ex parte populi romani, et semper nos duxistis per verba generalia. Nunc autem volumus habere specialia, et certificamus vos, quod si non eligatis papam romanum vel italicum, nos non possumus vos tenere securos, ymo dubitamus de maximo scandalo. Nam videmus corda populi nimium sublevata. Et tunc DD. cardinales, qui de his fuerunt non sine causa perterriti, responderunt quod ille erat malus modus et quod ipsi officiales, qui summe desiderabant habere curiam in Italia, causa essent perdendi eam et quod ipsi DD. cardinales providerent romane ecclesie ut melius possent. Tunc officiales ipsi de conclave exiverunt, et fuerunt firmate porte conclavis cum barris ligneis, quia romani non permiserunt eas murari cum lapidibus et cemento, ut est de more, et per totam illam noctem magnus fuit rumor in populo, in tantum quod fix Domini dormierunt, ut hic deponens postea ab eis dici audivit.
[Marginal note: Quia in clamoribus et percussionibus portarum etiam aliquando percutiendo de subtus solarium conclavis, et comminationibus ibi tum in solatio et circumquaque conclave quos per totam noctem continuaverunt et in petitione romani vel italici persistentes,]
Ipse tamen aliqualiter dormivit. In crastinum autem circa auroram omnes DD. surrexerunt et dictis horis suis congregaverunt se in capella conclavis in qua tunc due misse fuerunt dicte et cum earum ultima diceretur, populus, qui per aliquam pausam a clamoribus quieverat, maximos clamores resumpsit vociferando valide: Romanum volumus vel italicum. Et plurex ex eis subjungebant minas diversi mode. Tunc etiam pulsate ferunt campane S. Petri ad martellum et clamores ac vociferationes continue augmentabantur, propter quod omnes DD. cardinales, non sine causa, quamplurimum timuerunt. Vidit etiam hic testis quod in illo instanti [Marginal note: antequam ad electionem incepissent [165] adhuc Domini procedere]. Dominus episcopus Massiliensis [Guilelmus de la Voulte], qui loco camerarii custodiebat conclave, vocavit ad posterlam conclavis aliquos de DD. cardinalibus et dixit eis quod populus erat in tantum comotus, quod nisi cito expedirent se de eligendo papam romanum vel italicum, omnis erant in maximo periculo mortis. Et hac de causa DD. cardinales cupientes periculum evadere in quo erant (timore mortis alias non facturi, ut audivit ab eis qui erant Anagnie per juramentum et de se scit ex certa scientia) sine aliqua discussione persone elegerunt dictum D. Barensem in papam. Aliqui tamen eorum fuerunt qui nec ipsum nec alium eligere voluerunt, propter impressionem nimian quam videbant.
Et facta illa electione per modum predictum, de mandato DD. cardinalium fuerunt vocati certi prelati italici et romani, inter quos fuit D. B(artholomeus), ut ascenderent palatium. Et postea comedere voluerunt, populo tunc a clamoribus aliquantulum quiescente. Sumpto autem, post aliquam pausam, clamor populi invaluit et tunc fractum fuit conclave, et populus intravit cum maximo furore armatus, petens papam romanum. Et DD. cardinales tunc quam 0plurimum timuerunt et aliqui eorum per quoddam foramen quod fecerant fugerunt subtus conclave. Aliqui autem finxerunt quod D. S. Petri esset electus in papam, et tunc populus irruit in D. S. Petri, et eum precise iuvitum in una cathedra posuerunt, ipsumque adoraverunt ut papam. Et dum populus ipsum D. S. petri adorabat, DD. cardinales exiverunt conclave, et aliqui eorum ad domos suas, aliqui alutem ad loca alia fugerunt. Ipse vero deponens, multis associatus romanis, ivit ad domum suam. Volebant etiam illa nocte pro ejus securitate secum remanere in dicto hospicio, sed ipse testis noluit, ymo fecit eos, licet invitos, reddire ad domos suas.
In crastinum autem de mane venerunt ad hunc testem qui ham missam suam audiverat, bandarenses Urbis et quidam alii officiales romani, et rogaverunt eum ac requisiverunt ex parte dicti D. B(artholomeus), tunc in palatio apo[166]stolico existens, et romani populi ut iret ad dictum palatium pro perficiendo illa que agenda erant circa electionem D. B. Et subjunxerunt quod alias videbant paratum scandalum prout fuerat die tunc proxime lapsa. Propterquod idem deponens timens furorem populi accessit ad palatium et reperit ibi D. Florent(inum) [Cardinal Pietro Corsini] et dictum D. B(artholomeum) qui existens in habitu consueto plures sibi facientes reverentiam osculabatur. Et dictus deponens, facta prius ipsi B. salutatione tali quali uti consueverat ante dictam electionem, sibi dixit quod male faciebat recipiendo aliquos ad pacis osculum quousque foret debite installatus de quo idem B. modicum curavit.
4.Et vidit hic testis quod ex eo quia quidam nuncius qui, ut apparebat, per ipsum B. missus fuerat ad illos sex DD. cardinales qui erant in castro S. Angeli [Marginal note: ut audivit, e3tiam ad instantes et iteratas requisitiones officialium Urbis et dicti B. timore ducti, qui alias non venissent, Et ita credit etiam deponens] ut venirent ad eum, retulit ibi publice dicto D. B. quod ipsi DD. cardinales ad eum venire nolebant.Idem D. B. dixit bandarensibus tunc in sui presentia constitutis, ut irent ad dictos sex DD. cardinales eosque ad eum venire facerent, alias nichil erat quod factum erat.Quod bandarenses se obtulerunt libere adimplere. Et post aliquam pausam D. Mediolanensis [Simon de Borsano (Simone Brossano)] et subsequenter D. de Luna, et quia instabat nimis hora prandii et dicti DD. sex DD. cardinales qui erant in palatio, videlicet D. Florent.{Corsini], S. Petri [Todeschini] qui in palatio illa nocte remanserat, Mediolanensis [Borsano]; ipse deponens [Gérard du Puy] et de Luna pransi fuerunt in palatio et dictus D. B. pransus fuit cum eis, quem sedere fecerunt illo ordine quo sedere consueverat ante electionem predictam. Post prandium autem aliquo elapso tempore, accesserunt ad palatium dicti sex DD. cardinales qui erant in castro S. Angeli et una cum dictis DD. cardinalibus jam in palatio existentibus, dictum D. B. intronizaverunt et adoraverunt ut papam, ipsumque in festo pasche coronaverunt. [167] Et dum fuerant Rome omnes actus pertinentes ad papam cum eo fecerunt. Durabat tamen metus in animis eorum ita quod super istam materiam loqui unus alteri non audebat. Alia autem que circa predicta intervenerunt, in casu facto per DD. cardinales expresse sunt, ad quem casum se retulit totaliter ipse D. cardinalis deponens.
5. Interrogatus quis scire debet super conspirationem factam contra dictum D. Gregorium de qua supra, deposuit et dixit quod D. cardinalis Arelatensis [Pierre de Cros, OSB], olim sedis apostolice camerarius, debet scire plura super ista.
6. Interrogatus si, ante ingressum conclavis, fuit habitum inter ipsos DD. cardinales collegialiter vel particulariter de eligendo dictum D. B., et dixit quod non, quod ipse testis fuerit, nisi quod recordatur quod semel durante novena dicti D. Gregorii, D. Lemovicensis [Cardinal Jean de Cros] dixit huic testi haec vel similia verba: Videtur vobis bonum quod eligeremus D. B. in papam, casu quo [Marginal note: cogeremur ad italicum] de aliquo eligendo de collegio non valeamus concordare, antequam fieret nobis impressio. Et hic testis respondit: Nescio, quia non novi eum nec scio si est ad hoc sufficiens, sed quando erimus in conclavi loquemur magis late.
7. Interrogatus si ipse testis unquam supplicavit dicto D. B. post electionem pro beneficiis vel aliis; et dixit quod sic secundum quod alii, non tamen intendens super hoc sibi tribuere jus aliquod in papatu. {Note: at the word 'quod' the words 'quod non' are effaced]
8. Interrogatus si unquam scripsit sibi de Anagnia ut summo pontifici, et dixit quod non.
9. Interrogatus si, dum erat Rome, ipse scripsit Regibus, principibus, prelatis, consanguineis, familiaribus, vel aliis, notificando elevamen dicti D. B.; et dixit quod non.
10. Interrogatus si unquam ipse Dominus deponens tenuit dic[168]tum D. B. pro vero papa; et dixit quod semper dubitavit, et erat pro oppinione communiter quod non, dum fuit Romae, sed cum fuit in Anagnia et locutus fuit de ista materia cum aliis DD. cardinalibus, et scivit intentionem Dominorum per eorum juramenta, indubie tunc eum habuit pro non papa sed pro intruso, et vidit subtilitates juris facientes pro hujusmodi negotio, tunc non habuit dictum D. B. pro papa.
Cardinal Gérard du Puy, OSBClun., stated in his deposition:
© 2010 John Paul Adams
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu