Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 37-38 :
Fredus de Cavali, hostiarius pape, italicus natione, juratus deposuit quae secuntur:
1. Primo, dixit quod iste testis vivebat et erat domesticus D. cardinalis de S. Petro [Francesco Tebaldeschi], et post obitum D. Gregorii papae [March 27, 1378] veniebat D. Gebennensis cardinalis [Robert of Geneva]. Veniebat ad hospitium D. Cardinalis de S. Petro, et scivit a certo quod dicebat sibi quod acceptaret papatum, nam ipse et D. de Luna et D. de Britania [Hugo de Montelegum (Hugues de Montelais)] isti tres darent voces suas sibi. Tamen, si non haberet sufficientem numerum, quod placeret sibi dare vocem suam dicto Gebennensi. Et prima vice, venerunt ille Gebennensis et de Luna, et alia vice venerunt predicti duo, et cardinalis de Britania. Et Dominus de S. Petro habuit consilium cum Florentino [Pietro Corsini], et videbatur sibi quod esset cavillatio ad habendum ultramontanum, et noluit acquiescere eis, ymo dixit quod nunquam daret vocem nisi quum esset in conclavi.
2. Item, dixit quod D. cardinalis predictus de S. Petro, volebat quod iste testis intraret secum in conclavi, quia noverat modos quos debebant tenere cardinales, sed quia alii amici dicti cardinalis dixerunt quod magis expediebat quod iste Fredus remaneret extra propter plura, sic factum fuit. Et iste et D. Joaannes de Baro fuerunt ultimi in recessu conclavis, sic tamen quod hora qua incipiebant tenebre noctis, accessit ad domum suam iste testes, et alia die de mane ascendit ad palatium, et vidit plures gentes, et erat magnus clamor, inter quos quidam vocatur Angelus Saxus clamabat pro romano, quia iste desiderabat valde quod cardinalis de Ursinis esset papa. Similiter et alius frater cardinalis S. Petri volebat pro fratre suo. Et tunc, qquun iste testis venit, jam mittebatur pro aliquibus prelatis romanis italicis, scilicet pro abbate Montis Cassini [Pietro de Tartaris] , et pro Archiepiscopo de Baro [Bartolomeo Prignano] qui nunc est papa, et pro D. Tudertino [Stephanus Pelosii de Urbe], et pro D. Thomas de Perusio [Marginal note: et pro D. Agapito (Colonna)], sed quum iste accessit, jam erat factus papa, ut credit.
3. Postea, quia non contentabantur, romani fregerunt conclave, sed sequenti die venerunt cardinales, et intronizaverunt eum, et impenderunt sibi reverentiam ut pape, et subsecute fuerunt plures solemnitates circa coronationem pape, et petierunt ab eo beneficia, quare credit quod sit verus papa.
Fredus de Cavali, doorkeeper of the Pope, an Italian, was sworn and deposed the following:
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu