Sede Vacante 1378



Deposition of Buchius Petri Jacobi,
one of the four Constables

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 31-34:

Iste vocatur Buchius Petri Jacobi de transtiberim et fuit conestabularius.

Ista que sequuntur.

1. Primo, dixit quod illa die, qua cardinales ingressi sunt conclave, quod fuerunt deputati ad securitatem cardinalium per romanos quatuor conestabularii, quorum unus fuit D. Johannis Chenchi, nunc Senator Romanus, et iste D. Buchius, et D. Laurentius Sanguyno de regione pontis, et sicut Domini Fulgi de regione montium, sed isti duo etiam mortui sunt.

2. Item, dixit quod fuit capitaneus tunc bandarensis, qui tunc erat, qui vocatur Nardus spaciarius pontis, et qui apud ecclesiam Sancti Spiritus Dominis isti juraverunt custodire securos et servare juxta posse cardinales. Et illa die intraverunt de facto cardinales conclave, et erant in platea S. Petri et prope palatium quam plures homines, et tunc multi armati, ad custodiam cardinaliam, et recommendabant se cardinalibus quod darent sibi papam Romanum vel Italicum.

3. Et iste testis cum aliis intravit conclave de sero cum aliis hominibus romanorum, et dixit iste cardinalibus: quod omnis supplicabant sibi, quod darent isti populo papam romanum vel italicum, et satisfacerunt eis, alias timebant populares taliter dispositos, quod isti custodes non possent proficere cardinalibus, nec cardinales sibi et omnis nichil facerent, nisi facerent ad voluntatem populi. Et tota illa nocte, clamaverunt iste gentes pro papa romano vel italico, nam ipsi bibebant de illo bono vino, et non poetrant tacere, et ex alia parte fundebant vinum, Ita, sequenti die de mane, similiter inceperunt clamare: "Romano lo volemo a alomanco italiano, licet pauci dicerent de italiano, nam predictus Fichus domini Fuchi qui erat de raubis D. Jacobi de Ursinis, et multi alii de ejus sequela, volebant quod ille dictus cardinalis fuisset papa, et suadebant quod pro rumore clamarent. Sed illi, qui sequebantur voluntatem populi Romani clamabant pro romano vel italico, quia sufficiebat quod esset italicus.

4. Et antequam vox aliqua esset facta fuisset electio, tempore missarum, quidam ribaldi pulsaverunt campanum S. Petri ad rumorem, sed istud displicuit Bandarensibus. Et tunc fuit magnus clamor apud omnis, et videbatur quod celum veniret [33} ad terram, et fuit magnus timor. Et tunc dictum fuit quod D. S. Petri [Francesco Tebaldeschi] esset papa, et contentabatur populus. Postea dictum fuit de abbate Montis Cassini [Pietro de Tartaris], postea quod fuisset D. Barensis {Bartolomeo Prignano], et de isto non contentabatur populus, et inceperunt dicere: "Romano lo volemo." Sed, sicut iste audivit et credit, de mane facta fuit electio de isto domino papa, et propter istam narrationem, populus fuit magis postea comotus, et fregerunt conclave, et iste oviavit D. Glandatensi [Bertrandus Atgerius], cui aficiebatur, et recommendaverat isti testi ante ingressum conclavis bona sua et nepotem suum. Sed iste non potuit facere pro custodiam et officium quod fuerat sibi assignatum, et aliqui similiter cardinales postea recesserunt, at aliqui fuerunt in castro S. Angeli, et aliqui remanserunt hic in Urbe, alii fuerunt extra.

5. Item, quod alia die veneris, post factam electionem, iste testis ivit ad D. cardinalem de Luna ex parte papae, quod veniret ad palatium. Et ille cardinalis excusavit se de non veniendo tunc, et dixit papa isti testi, quod dicerent dicto cardinali quod veniret statim, et crederet sibi, et quum ista audivit, tunc paravit se ad veniendum dictus cardinalis.

6. Et postea cardinales intronizaverunt istum papam, et coronaverunt eum cum tanto festo . . . . . . . . . ., sicut nunquam viderunt, et petierunt ad [ab] eo gratias, eet faciebant sibi reverentiam ut papae. Sed quia iste papa non tenuit bonos modos, et dicebat sibi injurias sine causa, et non tractabat eos bene, similiter nobiles, illi cardinale[s] nec etiam [?] recesserunt ab eo, et propter hoc iste populus adversarios habet nobiles et magnatos de istis partibus, sed quidquid sit, credit quod sit papa verus et canonice electus iste Dominus noster.

7. Item, dixit quod romani tenuerunt consilium, ut supplicarent cardinales, ut darent sibi papam romanum vel italicum, nam sufficere debebat ultramontanis, quod habuerunt papam apud se octoginta annis, et fecerunt venire montanarios ad cu[34]stodiam cardinalium, et habuerunt homines armatos apud conclave, ad requistam cardinalium.

8. Item, dixit quod ad salvationem cardinalium fingerunt prudenter quod cardinalis S. Petri fuisset electus, et multum profuit, alias credit quod fuisset omnis in periculo mortis sine dubio.

9. Item, dixit quod iste testis dixit cardinalibus, dum essent in conclave, quod expedirent se cito, et facerent papam ad voluntatem populi, quia sufficere debebat sibi quod tanto tempore habuerunt apud se papam, alias esset magnum scandalum cardinalibus, et illis qui custodiebant eos, et ille Ficus fuit unus qui fecit illa die multum de rumore et interfectus fuit postea a Britonibus.

October 29, 2010 10:40 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |