Sede Vacante 1378



Deposition and Responses of
Cardinal Bertrand Lagier (Bertrandus Atgerius)
to the ambassadors of the King of Aragon



Piazza S. Pietro, Heemskerck
Piazza San Pietro, by Maarten van Heemskerck
Entrance to Vatican Palace at right of fountain

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", 84-96:

Ego, Frater Bertrandus miseratione divina Episcopus Hostiensis et Velletrensis Sacrosanctae R. E. Cardinalis, requisitus a quibusdam venerabilibus viris et specialiter ab ambaxiatoribus principis D. Regis Aragonum quod dicam eis modum et formam quibus electus seu nominatus dicitur Bartholomeus de Prinhano, olim Archiepiscopus Barensis Romae in papa, protestor ante omnia quod [85] cum alias fuit hoc quod petitur publicatum per DD. cardinales ac per me ipsum et casus positus super istis, quod non intendo deviare a casu predicto posito, ei contradicendo, quod si facerem ex inadvertentia vel defectu memorie, habeo pro non dicto. Sed intendo loqui ad declarationem in casu predictu contentorum et ad supplectionem omissorum, addendo que occurrunt memorie mee de presenti, et aliqua de re que tangunt personam meam et alia que vidi et audivi dici, seu expertus sum ante ingressum conclavis, ac in ipso conclavi, et post egressum ab eo. Et quia vix est aliqua scriptura, que per malivolos possit calumpniose intellegi vel exponi etiam Evangelium Christi et dicta sanctorum, idcirco protestor quod hic dicta intelligantur simpliciter et super intellectu et sensu omnimode meliori, intellectu calumpnioso procul pulso.

1. In primis dico quod post obitum D. Gregorii papae, anno Domini Mo CCCo LXXVIIIo, in illis diebus inter diem mortis ejusdem et ingressum conclavis acciderunt quantum recollo, que sequuntur:

Primo, quod Officiales Urbis tunc tenuerunt varia consilia qualiter se deberent habere in facto electionis papae et, ut dicebatur communiter per plures Romanos cives, concluserunt quod requirerent nos quod omnino eligeremus papam Romanam vel ytalicum natione, quia aliter non poterant esse tuti quod Curia Ecclesiae remaneret ibi vel in ytalia, et si gratis nolemus facere, quod finaliter cogeremur. Nomina dicentium nescio, sed publice dicebatur hic inde. Item, dicebatur quod predictus B. fuit in aliquo eorum consilio vel conciliis.

2. Item, cum gentes D. Gregorii papae et ecclesiae custodirent portas urbis et pontes, eo mortuo Officiales voluerunt eos habere et diligentissime custodierunt ob hoc, ut dicebatur nobis, ut ante electionem fiendam Romae per impressionem vel qualitercumque non possemus ire alibi pro electione libera celebranda. [86]

3. Item, in predictis X diebus inter mortem D. Gregorii et ingressum conclavis, post Missam dictam in ecclesia S. Mariae Novae, ubi erat funus, nobis congregatis in quadam domo illius monasterii, Romani quasi cotidie aliquando in magno numero pluries requisierunt nos quod eligeremus romanum vel ytalicum, et quod ante ingressum omnino volebant scire mentem nostram pro contentando populum, quod nisi faceremus corda civium erant sic sublevata quod ipsi dubitabant de maximis periculis et scandalis etiam in personis nostris; et alias minas. Pro certo ego eram territus valde, et idem videbatur michi de aliis.

4. Item, ipsi Romani miserunt ad me in domo S. Ceciliae tres Romanos ad similes requisitiones faciendas cum minis; quibus dixi quod sicut fuerit eis pluries dictum: quod ipsi intendentes perpetuare Curiam in Urbe expellebant eam, quia ille qui eligeretur sic non esset papa propter impressionem; quia oportet quod verus papa eligatur pure, sincere, gratuite omnino, sine populari et militari tumultu; ipsi autem volunt habere cum minis, quidquid eis dicatur, et sic habitus non erit papa. Ipsi tamen tunc pejora comminando dicebant. Et audivi quod similes requisitiones faciebant aliis. Hoc tamen sciunt ipsi. {This incident at S. Cecilia in Trastevere was witnessed by Didacus Martini de Urduna, Canon of Toledo, who gave a deposition.]

5. Item, predicti Officiales populi romani expulerunt nobiles de Urbe, sub magna pena, quod exirent precipientes, et introduxerunt maximam multitudinem rusticorum comitatentium; cumque pro parte nostra requireretur quod saltem duo nobiles demitterentur, scilicet Comites de Fundanis et Nolanus, et quod non introducerent tales rusticos et introductos demitterent; item quod cessarent ab illis conciliis quibus populus inflammabatur ad pericula et rumores, negaverunt expresse et dum allegabatur eis quod illi rustici modice rationis possent cito rumorem facere et scandala, in quo casu predicti nobiles domarent eos qui modo nullo ad hoc acquiescere voluerunt.

6. Item, quod ego videns pericula ista et istam malitiam habui [87] unum notarium apostolicum magistrum Stephanum Baruendi et quinque testes qui adhuc vivunt et—quatuor sunt hinc praesentes—notarius autem obiit. Quibus dixi pericula in quibus eramus et impressionem que nobis fiebat; ideo protestabar quod si eligerem aliquam italicum non cardinalem, hoc facerem timore mortis, alias non facturus, cum videretur michi melius eligere de collegio, et de hoc factum est publicum instrumentum continens in effectu quod si eligerem italicum non cardinalem, nollebam vocem meam sibi proficere, nec per aliquem actum qui post fieret per me intendebam in papatu jus aliquid tali sic electo tribuere et si hanc protestationem revocarem hoc facerem timore mortis, alias non facturus.

7. Item, quantum ad introitum conclavis [Wednesday, April 7, 1378], vix potuimus ingredi palatium tanta multitudo populi erat in platea S. Petri, et pro magna parte armati, saltim ego vix potui, et aliqui Romani clamabant, "Per lo corpo de Dieu noy lavremo questa fiada lo papa enssucrato enssucrato;" alii autem, "Per la clavellata de Dieu noy lavremo." Cum autem intrassemus hora quasi vespertina, illo sero tarde venerunt Capita Regionum cum multis Romanis, et intraverunt conclave cum magna displicentia nostra, requirentes quod eligeremus romanum vel ytalicum et quod statim certificaremus eos, cum minis et terroribus, dicendo quod corda populi erant sic sublevata quod, ni hoc faceremus, essent pericula graviora personarum irreparabilia in nobis et in ipsis, vel similia verba in effectu. Propterea Romani multi per totam noctem saltem usque ad auroram clamarunt, "Romano lo volemo, o ytaliano," frangentes plures portas in palatio; et dixerunt michi reliqui de servitoribus meis quod multi clamabant, "Moriantur. Moriantur."

Item, in crastinum de mane [Thursday, April 8, 1378], cum audiremus Missas, fiebant [88] percussiones terribiles in parietibus conclavis ab extra, et, Missis finitis, campane S. Petri prope palatium [ see sketch, above. The campanile was in the northeast corner of the Atrium of the Basilica ] et etiam Capitollii inceperunt pulsari ad martellum more hostili. Et tunc populus fuit maximus adunatus clamans, "Romano lo volemo, etc." Et fuimus summe territi. Cumque D. Florentiniensis [Pietro Corsini] vellet facere collationem, ut est moris, territus propter predicta dixit, "Sermo recessit a me," vel "fugit a me". Et tunc custodes portae conclavis mandaverunt nobis quod essemus in maximo periculo, quod ipsi videbant melius quam nos qui erant ab extra, et quod statim daremus eis papam romanum vel ytalicum, aliter non poteramus evadere quin essemus occisi per frustra, tanta commotio erat in populo.

9. Item. Tunc ex abrupto absque discussione aliqua persone, absque scrutatoribus et sine scriptura, plures cardinales colloquendo, nominarunt Bartholomeum Barensem archiepiscopum. Unus autem Cardinalis surrexit dicens quod ipse non venerat animo eligendi eum, nec placebat sibi—iste fuit, quantum recolo, D. de Britania [Hughes de Montelais]. D. etiam S. Angeli [Guillaume Noellet] contradicebat, nescio quibus verbis. D. Florentinus [Pietro Corsini] nominavit D. S. Petri [Francesco Tebaldeschi]. Postea, dicentibus nobis, "Vultis mori?" nominavit istum Barensem. Dominus de Ursinis nullum nominavit, quia, ut dicebat, non erat in libertate sua, sed quum esset, tunc eligeret sicut sibi videretur. Unus alter cardinalis, videns istum modum detestabilem coactionis predicte, virtutis cujus ista faciebant, timore mortis dixit, "Vay ne galea, vay ne," quod ego interpretor, quia sicut galea in mare tempore tempestatis vadit secundum impetum venti et non ad voluntatem directoris; sic erat de ista electione. Ego vero tum reprehensus a D. de Ursinis de nominatione istius vel cujuscumque in isto statu impressionis. Respondi quod libenter vellem mori pro fide, si Deus faceret michi tantam gratiam, sed pro nominando papam romanum vel non romanum, ytalicum vel ultramontanum, non exponerem me morti, et addidi, "Ego enim timeo, et summe [89] timeo quod hodie interficiar sicut vermis per illos montanarios bestiales, quos iste populus introduxit. Et sic nominavi istum Barensem timore mortis, alias, Deo teste, nullo modo facturus, juxta protestationem ante ingressum conclavis per me factam.

10. Item, cum essemus in capella palatii apostolici post prandium, fuit rupta porta conclavis et conclave perforatum in multis partibus, et populus ingressus in maxima multitudine. Ego territus timore et valde fatigatus, posui me retro altare ne suffocarer a pressura, et aliqui clerici obviabant pressura pro me. Et tunc, cum aliquis dixisset quod D. S. Petri [Francesco Tebaldeschi] erat papa, et romani occuparentur circa reverentias ei exhibendas. Finaliter, ego exivi cum D. de Luna, sine cappa et mantello, et dum fui in exitu palatii plures romani clamaverunt super me, "Quis est papa? Quis est papa?" Et unus tenuit gasarmam super caput meum, volens percutere vel occidere, quantum michi aparebat. Et ego dixi, "Habetis quidquid vultis." Et tunc dimisit me, dicens, "Per la budella Dieu est nobis necesse quod habeamus papam romanum," vel simile in effectu. Et credo quod fuissem vituperatus per viam et forte lesus tunc, sed ibi fuerunt circiter viginti Fratres Minores canonici mei S. Cecilie cum aliquibus parochianis devotis paucis, qui duxerunt me ad domum, asserentes quod habebant papam ut volebant. Et sic pergi viam meam cum timore horribili. Tunc omnia que habebam infra conclave fuerunt deraubata et dicebatur quod etiam bona aliorum; de meis bene scio, de bonis aliorum audivi dici.

11. Item, in crastinum de mane [Friday, April 9, 1378], pro parte Bandarensium fui requisitus etiam cum minis, quia grave erat michi, quod irem ad intronizandum eum, et idem fuit de aliis, ut michi dicebatur. Cumque D. Florentinensis dixisset ibi quoniam erat electus, quamvis fuisset per plures dictum quod non acceptaret, quia viderat impressionem et violentiam nobis factam. Ipse tamen B(artholomeus) omnino excusatione et humilitate alta voce clamavit, "Ego [90] consentio." Non ita fecit D. Clemens canonice electus dicens se insufficientem et indignum, flens et ad terram se prosternens, donec rogatus per nos et requisitus, finaliter consentiit et iste est verus papa et canonice electus.

12. Item, quum queritur a me utrum crediderim electionem B. esse canonicam, dico quod non, quia pluries vidi in consistorio irritari electiones pro longe minori impressione quam fuit ista. Rursus, quum queritur si credidi ipsum esse papam verum, dico quod non credo per vocem meam, nec per voces aliorum declaratas michi, post visa et audita impressione et violentiam nobis factam, et ipsorum cardinalium conscientiam michi patefactam.

13. Item, quum queritur a me si requisivi dictum B. quod faceret me Ostiensem [April, 1378], dico in conscientia mea quod non requisivi nec per aliquem requiri feci, quod ego recordor. Si tamen aliquis requisivit pro me nescio. Quinymo recordor quod semel petebam ab ipso B. quod daret michi audientiam, qui dixit michi, "Scio quod vultis." Cum dixi, "Et quid volo?" et ipse respondit: "Quod expediam me de ecclesia Ostiense." Tunc dixi sibi, "Certe non quero hoc, nec de hoc cogitabam, sed veni quia detinetis hic in verbis Fratrum Reymundum de Casilhaco et fratres alios nobiles hospitales S. Johannis, in maximum periculum magistri et Ordinis, et quod propter hoc solum veni. Timeo enim quod sequatur magnum scandalum quia non recedunt sicut et sequuta est captio magistri et multa alia mala." Et cum queritur a me quare recepi ab eo episcopatum Ostiensem, dico quod vivente D. Gregorio vacabat episcopatus Ostiensis [Petrus de Stagno had died in November, 1377] et debebatur michi ex consuetudine collegii, quia eram episcopus antiquior consecratus. Cumque D. Gregorius pararet se ad facienda arranga et solempnitatem in talibus fieri consueta, morte preventus est. Tandem iste B., qui desiderabat omnia quae spectant ad summum pontificem exercere, et per ea probare et manifestare suam assumptionem [91] ad papatum. pronunciavit me episcopum Ostiensem cum arranga et solempnitate in talibus fieri consuetis. Et si ego promotionem hujusmodi non acceptassem, fecissem rem alias inauditam, et ostendissem me eum non habere pro papam. Ideo non fui ausus refutare, sed oportebat me recipere et dissimulare et habere eum pro papa, quia verum est quod, si de papatu suo fecissem dubium Romae existens, vel non acceptassem bene etiam cum bono vultu et illari, fecisset me occidi vel carcerari, cum romani et alii haberent eum pro papa et DD. Cardinales pro tunc tacerent et dissimularent. Insuper, illo tempore ad magis confirmandam suam assumptionem et intrusionem ipse mandavit michi quod consecrarem nonnullos per ipsum ad episcopatum promotos nec fui ausus reffutare, ratione qua supra. Et quia eram episcopus rite consecratus, bene tenebat consecratio ipsa quamvis non haberem ecclesiam Ostiensem illo tempore. Postquam autem fui extra potestatem suam Anagniae, assecuratus etiam per homines armorum qui custodiebant nos, ex tunc actum episcopalem nullum feci. Et facta declaratione per Sanctum Collegium de mense Augusti quod ipse B. non erat papa, eoque requisito per Collegium quod demitteret papatum, ex tunc solum notavi me presbyterum cardinalem tituli S. Ceciliae sicut eram et sicut Romae vulgus me clamabat. Et cum prius precederem D. meum de Agrifolio extunc mutata sede descendi post eum. Praeterea in protestatione mea habetur quod per vocem meam vel per quoscumque actus sequentes meos non intendebam sic electo jus aliquid tribuere in papatu.

14. Item, cum a me queritur utrum scripserim alicui Regi, principi vel comiti seu prelato, quod ipse erat papa et bene electus, dico quod non. Ymo contrarium scripsi DD. Albanensis [Cardinal Angelic de Grimoard] et Morinensis [Cardinal Aegidius Aycelin, nephew of Clement VI], describens impressionem et violentiam cum qua intravit et etiam minas et terrores usque ad mortem nobis illatas et quod scribentibus contrarium mandabam D. Morinensi quod non crederet quia aliqui scribebant ad placendum et tempus transeun[92]dum, quia dies mali sunt. In alia littera scripsi sibi de Anagnia in effectu quod litteris missis super papatu dicti B. non crederet quae fuerant scriptae Romae, quia ipse B. faciebat fieri eas ad nutum suum et ibi sigillari, et nullus audebat sibi contradicere; litteris tamen datis Anagniae crederet et de istis litteris scriptis contra suam electionem sciunt aliquid Dominus Cardinalis Ebredunensis [Petrus Amelii], Episcopus Aptensis [Raimundus Savini], Frater Bertrandus Baralhi primarius, Dominus G. de Maseto, canonicus et sacrista D. Glandatensis. Nunquam enim post hujusmodi electionem fuimus securi Romae, ymo, Deo teste, quadam dominica mane de mense Junii [3, 10, 17, 24] fui avisatus de mane quod, quia cardinales ultramontani iverunt Anagniae et ponebant in dubio factum papatus, quod fugerem et salvarem personam, non curando de perditione bonorum. Cui respondi quod expectabam Cardinalem de Aragonia [Pedro de Luna]. Et adjecit quod Dominus hodie de mane recessit, hospite insolutato. Tunc ego feci prandium cum ambaxiatoribus Regis Castillae quos invitaveram, et post de sero fugi de nocte versus Avinionem. Tunc B. misit post me Episcopum Licterenensem [Bishop Julian, OFM] versus Velletrum, et non inveniens me venit Anagniam. Et ibi dixi sibi quod B. non intraverat bene papatum et faceret prudenter si veniret ad nos et poneret se in manibus nostris. Sed ipse B. cavit sibi de hoc, sed ivit Tiberim ubi dominantur romani, omnino enim voluit esse antipapam per fas et nefas.

15. Item, cum queritur si petii ab eo beneficio utpote prioratus, archidiaconatus, prebendas, etc., vel absolutionem peccatorum, dico quod {n}unquam hoc ab eo habui vel petivi. Rotulum tamen fecerunt familiares mei sicut et alii plures clerici, quem ego nunquam vidi, quod recordor, pro beneficiis habendis, aliter periculose fuissem ibi si posset apprehendi quod male sentirem de papatu suo, dictum rotulum prohibendo vel impediendo.

16. Cum queritur a me si scirem prelatos inflammantes populum ad istam impressionem faciendam, respondeo: Non fiebat [93] me presente, sed communiter dicebat de Episcopo Recanatense [Bartolomeo de Zabriciis de Bononia], de Abbatis Montis cassini [Pietro de Tartaris]; quidam tamen Episcopus Paulus nomine, natione romanus, dixit semel michi quod juste romani volebant papatum quia nos ultramontani habueramos per LX annos. Cui dixi: "Si debet ita partiri vos habuistis ante istos LX annos per mille et ultra, quare adhuc restant nobis multi anni." Et adjeci finaliter, "Dimittatis dispositioni divine et non tali partitioni nec divisioni quae non placet Deo, nec per Sanctos Patres fuit hactenus cogitata." Eo tempore Episcopus Urbevetanus [Petrus Boerii (Bohier)], doctor in decretis eximius, sociis meis audientibus impetrando dixit michi, "Dicatis, Domine, si unus abbas esset electus ut iste papa, diceretis vos electionem valere." Cui dixi, "Taceatis, taceatis, vultis nos et vos facere occidi et omnes ultramontanos. Non est modo tempus loquendi de hoc, nec locus est tutus sic loquendi." Item cum semel me presente aliqui romani petierunt aliquid ab ipso B., ipse applaudens eis dixit, "Bene debeo facere bona, quia vos fecistis me papam. Vos." Ego autem dixi in corde meo, "Bene esset melius quod cardinales fecissent vos."

17. Et quum queritur a me utrum antequam intraremus conclave, fuit tractatus habitus collegialiter vel saltim particuliariter inter aliquos nostrum quod ipse B. eligeretur in papam, respondeo quod nunquam nec collegialiter nec particulariter in aliquo tractatu fui, in quo per cardinalem aliqua fieret mentio de eo pro papatu, quod possim recordari. Bene tamen audivi ab aliquibus romanis, quorum nomina ignoro, quod romani essent contenti si ipse B. fieret papa vel Abbas Montis Cassini vel quidam Frater Minor de Transtiberim cujus nomen ignoro, et istud dixi Episcopo Licerinensi (?) familiari meo. Sed nunquam inter cardinales, quod recordor, fuit facta de B. mentio, me presente ante ingressum conclavis pro papatu. Sed repente fuit nominatus, ut supra habetur, colloquendo, sine scriptura quecumque quam ego vidi. [94}


Ad interrogatoria michi Episcopo Ostiensi tradita per ambaxiatores D. Regis respondeo ut sequitur:

 

[Thomas of Acerno alleges that at Santa Maria Nova and elsewhere there was discussion of the election of Urban, and that this cardinal had sent to tell Urban to come and find him, and that, so Thomas believes, it was to tell him what was being discussed about him.]

18. Respondeo quod nec S. Mariae Novae nec alibi fui in concilio quocumque DD. cardinalium in quo ageretur quod B. fieret papa, et quod ego miserim istum Thomam ad eum secretissime, ut dicet, mentitur; et quod nunquam de facta electione papae futuri vel de secretis conciliorum meorum nullam feci mentionem B. vel Thomae, nec secretissime nec publice nec occulte.

 

[Thomas alleges that the Cardinal complained to him about Urban, because Urban did not want to give the Cardinal a certain benefice, though he said that he was the cause of his election.]

19. Respondeo quod omnino mentitur, quia nunquam fui sibi nec alteri conquestus propter beneficium pro nepote meo, nec unquam tractavi quod esset papa, juxta protestationem per me ante factam, quam habent Domini ambaxiatores. Nec possum recordari quod Anagniae viderim eum. Ymo habeo hic sexdecim familiares qui fuerunt mecum in Anagnia continue et nunc sunt mecum hic qui asserunt se eum ibi non vidisse nec in domo mea nec in civitate, nec unquam ibi vel alibi , quod ego possum recordari, vel aliquis familiaris meus associavit me in Missa vel in mensa, et tamen dicit mendaciter se michi esse valde domesticum. In galea [95] tamen super mare in qua veni fuit et ipse aliquanto tempore sicut plures alii existens. Praeterea cum Anagniae essemus determinati ad declarandum B. non esse papam. Quid habebam curare de beneficiis suis?

 

[Is it true, as Urban says, that this cardinal and others had greeted his election with happiness and that they had said to him that he would be sinning if he did not consent, and that they sent to summon the cardinals who were in the Castel S. Angelo?]

20. Respondeo: Certum est quod illa die Veneris [Friday, April 9, 1378] ivi ad palatium, requisitus per officiales curiae romanae cum minis, sed quod congratularer de infelice electione sua, hoc est falsum. Non est verum quod dixerim sibi quod consentiret electioni suae tanquam concordi, falsum est enim quod fuit concors nec dixi quod mitteretur pro cardinalibus Castri S. Angeli, nec dixi quod fuisset canonice electus, quia mentirer, ymo cum minis scindendi nos per frustra, nec recordor quod B. fecerit questionem si erat electus canonice. Nec audivi quod aliquis diceret sibi quod peccaret nisi consentiret illi electioni. Deum invoco testem quod ista, quantum est de me, mendaciter sunt confecta et quod false michi ponuntur.

 

[Is it true that he and eleven other cardinals demanded absolution and dispensation from irregularities from Bartolomeo?]

21. Respondeo sicut in aliis per me traditis, quod nunquam petivi a B. absolutionem nec dispensationem predictas, nec indulgentiam quamcumque pro quocumque, quod possim recordari, nec pro me nec pro aliis. Si autem ipse concessit vel motu proprio vel motu alieno, penitus ignoro, me autem presente et intelligente, nequaquam.

 

[Is it true, as Urban says, that the cause of animosity on the part of the Cardinals was the extirpation of simony and the fact that Urban named several Italian cardinals?]

22. Respondeo quod nunquam audivi quod B. reprehenderet ali[96]quem cardinalem de Symonia publice vel secrete. Tamen audivi ab eo pluries quod ipse faceret nos ditissimos sic quod quilibet esset sicut unus rex. Sed causa declarationis quod non esset papa fuit ingressus illegitimus et impressio notoria et violentia que non potest nisi mendaciter palliari. De faciendo cardinales, tamen scio quod D. S. Petri dixit quod fierent tempore consueto fieri. Domini alii dixerunt quod non, quod tunc et B. condescendit nec facere curavit. Qui, vel quales, vel unde assumerentur non fuit dictum verbum, sed est fictio mendosa.

 

[Is it true that the Cardinal said to Bishop (Nicholas) of Viterbo that "Bartolomeus dabat episcopatus, abbatias, et adorabatur ab omnibus et nemo contradicebat sibi et inferebam quod ipse erat papa sicut S. Petrus"?]

23.Respondeo: Credo sibi dixisse quomodo B. habebat maximos et multos fautores aplaudentes sibi et adorantes, et eum papam reputantes, sed nunquam asserui eum esse verum papam quare caudam articuli nego tanquam per me nunquam assertam; quidquid recitaverim de aliis adherentibus ipsi B., pro me tamen nichil asserui, nec eidem medico audebam bene circa dicere mentem meam, ne forte, cum essem Romae, verba referret romanis et essem in maximo periculo, sed tacebam de me ipso, de aliis loquens sicut ipse videbat.

 

Istas responsiones fecit Reverendissimus in Christo Pater et Dominus D. Bertrandus divina providentia episcopus Hostiensis sicut Romanae Ecclesiae Cardinalis, ad quaedam interrogatoria sibi facta per DD. ambaxiatores Aragonum, presente me Bonanato Egidii ipsorum Dominorum Ambaxiatorum secretario, qui in premissorum testimonio hic me subscripsi propria manu et signum meum hic apposui consuetum.

 

 

 

December 24, 2014 1:54 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |