Sede Vacante 1378



Testimony of
Alfonso Azero (or Azeto), Archdeacon of Metina (Salmanca)

(excerpt)

:

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1458:

[ The Cardinals are escaping from Conclave at midday, April 8, 1378: ]

Item, dixit quod cum esset iupse supra gradus Sancti Petri, vidit exire Cardinalem de Britania [Hughes de Montelais] de curranli dicta Ecclesiae Sancti Petri. Et veniebant in circuitu ejus multi Romani, et cum accederet dictus Cardinalis ad gradus pro descendendo, vidit quod illi qui veniebant in circuitu ipsius injecerunt manus in manus illius, et vidit quod extendebant sibi eas, et audivit tunc quod extraxerunt sibi anulos, tamen ipse non vidit eos extrahere, sed vidit manus sibi extendi malo modo, et vidit quod tenebant enses et cultellos super eum, et ipse erat in roqueto sine capa et capucio, et vidit eum statim ire pedes ad suum hospitium, quod erat ibi prope gradus. Et vidit exire suos de ejus hospitio, et dicebant sibi, "Domine, fugite, quia omnia vestra derraubantur." Et cum accederet iste testis ad portam dicti Cardinalis, vidit aliquos Romanos qui extrahebebant aliqua supellectilia de dicto hospitio, veluti bancalia et pannos de pariete. Et post cum rediret iste testis ad hospitium suum et transiret prope Ecclesiam Sancti Spiritus, vidit quod unus Romanus aportabat unum breviarium cum suis clausuris argenteis, et vendebat illud isti test; et ipso interrogavit eum unde habuerat illud, et ille dixit sibi quod de domo Cardinalis qui hospitabatur in platea Sancti Petri.

 


His deposition: Baluzius I, 1290.

 

Compare the testimony of Aegidius Sancii Munionis, Praepositus of Valencia (Baluzius I, 1457; cf. 1290):

Ad aliud quod dicitur de remanentibus in hospitiis, quia subdit tute et pacifice,

respondit quod Cardinalis de Britannia fuit depraedatus et perdidit majorem partem bonorum quae habebat, et etiam anuli fuerunt extracti violenter de manibus ejus, prout dictus deponens dixit se audivisse ab eodem Domino Cardinali. Unus etiam familiaris suus fuit interfectus ante portam hospitii sui per Romanos.

 

 

 

November 12, 2013 5:01 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |