Sede Vacante 1534

September 25—October 13, 1534

 

Constitution of Clement VII
(September 3, 1533)


Clemens Episcopus, servus servorum Dei ad futuram rei memoriam.

Licet variae constitutiones pro evitanda discordia in electione Romanae Pontificis etiam circa locum celebranadae ipsius electionis a nostris predecessoribus salubriter sunt editae: tamen sicut accepimus si nos ab Alma Urbe aliquamdiu absentaremur et ante reditum nostrum ad ipsum Urbem: nos pro divina voluntate decedere contingeret a nonnullis asseritur quod per constitutiones hactenus editas circa locam celebrandae electionem huiusmodi non sit pro conditione huius temporis ex omni parte satis provisum, et id dudum cum versus Bononiam ad conveniendum illuc unacum charissimo in Christo filio nostro Carolo Ro. Imperatore semper augusto tunc in Imperatorem electo pro consulendo rebus Italiae, et totius Reipublicae Christianae, nos contulissemus providere, attendentes habita tunc super his cum venerabilibus fratribus nostris Sanctgae Romanae Ecclesiae Cardinalibus matura deliberatione et diligenti examine de eorumdem fratrum consilio, et unanimi consensu per alias nostras litteras, voluimus atque decrevimus causarum et litterarum apostolicarum audientiam in dicta urbe post nostrum tunc ab ea discessum remanere, ad effectum ut si nobis ante reditum nostrum ad ipsam urbem ab hac luce migrare contigisset, ibi, et non alibi, ubi nos mori contigisset, electio Romani Pontificis celebrari debuisset, nisi urbs ipsa tunc interdicto ecclesiastico subiecta, vel aperte rebellis fuisset, aut inibi de oppressio ne dubitatum, supper quo maioris partis Cardinalium tunc ibidem existentium, decisioni stari debuisset, et tunc in Civitate Castellana vel Urbe Vetanorum aut Perusina servato scripture huiusmodi ordine fieri debuisset, dummodo ille etiam ecclesiastico interdicto subiecte, seu rebelles non fuissent, ac per sc. re. Alexandrum III licet de evitanda, et Gregorium X in Lugdunense, ubi periculum, et ne Rom. incipientes per Clementem V Romanos Pontifices predecessores nostros in Viennensibus Conciliis circa electionem eandem hactenus editas constitutiones, et alias extravagantes, in omnibus alias servari, et in suo roborte permanere debere, ac electionem alibi, contra litterarum nostrarum desuper confectatarum tenorem, per eosdem Cardinales factam, nullam et irritam fore, ipsosque Cardinales ad aliam electionem Romani Pontificis servata earundem litterarum forma procedere debere, et per nos contra praemissa nullatenus dispensari posse. Et deinde cum nos iterum pro simili necessitate ad dictam civitatem Bononiae conferre, et inibu praefato Carolo Imperatore ex Germania redeunte ad similem effectum convenire necesse fuisse, nos de simili eorundem fratrum consilio litteras praedictas per alias nostras litteras innovavimus, prout in eisdem litteris plenius continetur. cum autem nos de proximo pro nonnullis nostris et Sanctae Romanae Eccleisae ac orthodoxae et catholicae fidei, totiusque reipublicae Christianae arduis negotiis et ex urgentissimis causis ad civitatem Viennam vel alium locum magis opportunum minoris vel maioris ab urbe distantiae, prout nobis conveniure videbitur, non sine gravi nostrae ac totius curiae nostrae incommodo nos conferre, ac inibi cum charissimo in Christo filio nostro Francisco Francorum Rege Christianissimo convenire, et ad certum tempus a dicta Urbe nos abesse necesse esset: Nos propterea circa electionem Romani Pontificis in eventum decessus nostri domino ita volente ante reditum nostrum ad eandem urbem pari modo ut debemus providere volentes, habita etiam super hoc cum ipsis fratribus matura delieratione et de simili eorundem consilio et assensu priores litteras nostras praedictas auctoritate apostolica tenore praesentium innovamus, ac plenum firmitatis robur obtinere, illsque necnon omnia et singula in eis contenta, in eventum ipsius decessus nostri ante reditum nostrum ad eandem Urbem, circa electionem futuri Romani Pontificis in omnibus et per omnia inviolabiliter observari debere, ac per dictos Cardinales contra praemissa nullatenus dispensari posse, necnon totum id et quicquid ab eisdem Cardinalibus quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus. Nulli ergo, etc. nostrae innovationis et decreti infringere vel ei ausu temerario contrarie. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo trigesimo tertio, tertio nonas Septembris, Pontificatus nostri anno decimo [September 3, 1533.]

 


Petrus Matthaeus, Summa Constitutionum Summorum Pontificum (Lugduni: sumptibus Petri Landry 1588), no. x, pp. 273-274. The bull was printed and circulated as a pamphlet. A similar declaration had been issued four years earlier:  Summa Constitutionum Summorum Pontificum, pp. 259-260.

 

 

 

November 12, 2013 3:33 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |