Marshall of the Holy Roman Church


Letter of Appointment of Augusto Chigi as S. R. E. Marescallus
by Pope Clement XI

(March 23, 1712)


Josephus Catalanus, Sacrarum Caeremoniarum sive rituum ecclesiasticorum Sanctae Romanae Ecclesiae libri tres, ab Augustino Patricio ordinati, et a Marcello Corcyrensi Archiepiscopo primum editi, nunc vero tandem in duos tomos distributi, ac innumeris pene mendis purgati, et commentariis aucti   Tomus I   (Romae 1750), 18-19:

 

Dilecto Filio nobili viro Augusto Chisio Principi Terrae Farnesii Aquaependen. Dioecesis.

Dilecte fili nobilis vir salutem et Apostolicam Benedictionem.

Sincerae fidei, ac singularis devotionis affectus, quem erga Nos et Sedem Apostolicam gerere comprobaris; necnon eximia Majorum tuorum in eamdem Sedem merita Nos adducunt, ut ea, per quae honorum tibi fiat accessio, libenter tibi concedamus, quaeque Nobis maxime cordi sunt et esse debent, tuae curae ac fidei alacri animo committamus.

Cum itaque Officium Marescialliatus S. R. E. olim curiae de Sabellis nuncupatae, cui custodia Conclavis, Sede praefata pro tempore Vacante, ac speciatim retinendi penes se omnes claves exteriores illius januae commissa reperitur, per obitum q. Julii Principis Sabelli nuper apud eamdem Sedem defuncti, qui illud, dum viveret, ex concessione Apostolica ad sui vitam obtinebat, vacaverit et vacet ad praesens: Nos te praemissorum meritorum tuorum intuitu specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes. Motu proprio et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine tibi Officium Maresciallatus hujusmodi, ut praefertur, vel alias quomodolibet vacans, cum omnibus et singulis illius honoribus, oneribus, et emolumentis, necnon privilegiis, facultatibus, et indultis Officio hujusmodi quomodolibet concessis, servata tamen in omnibus et per omnia perpetua suppressione illius Curiae raefatae, ejusque Officialium a fel. rfec. Innocentio Papa X. Praedecessore nostro per suum chirographum die VII. Aprilis MDCLII editum, facta, tenore praesentium ad tui vitam concedimus et assignamus: Mandantes propterea dilectis filiis nostro, et Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario et Praesidentibus Clericis Camerae Nostrae Apostolicae, caeterisque ad quos dpectat, ut te ad dictum Maresciallatus S. R. E. Officium ejusque liberum exercitium, juxta tenorem praesentium recipiant et admittant, tibique respective faveant, pareant, et assistant, ac de salariis et emolumentis solitis et consuetis debito tempore cum effectu responderi curent et faciant, Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac Almae Urbis Nostrae, necnon Camerae Apostolicae praefatae, aliisve etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis Statutis et Consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et litteris Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem, ut tu de eodem Maresciallatus Officio recte et fideliter erga Nos et Sedem Apostolicam exercendo, ac de non recipiendo aliquod genus muneris praeter esculenta et poculenta quae triduo consumi possint, juxta formam juris communis, in manibus ejusdem Camerarii debitum praestes in forma solita juramentum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XXIII Martii MDCCXII, Pontificatus nostri anno XII.

 

 

 

 

November 12, 2013 3:31 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |