Sede Vacante 1130



Bernard of Clairvaux, Epistle 126
to the Bishops of Aquitaine

 

Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), 196-198:

Dominis et Patribus honorandis, Lemovicensi, Pictavensi, Petragoricensi et Santonensi, Dei gratia episcopis sanctis, frater Bernardus abbas dictus de Clara-Valle, constantiam in adversis....

....Nec sane falsa vel incerta opinione ducor notare hominem super vanitate istiusmodi, sed de ore suo ipsius [Innocentii] eum judico. In litteris siquidem quas nuper ad cancellarium scripsit familiares, nonne legationis sese et onere et nomine honorari tanto indignius supplicat, quanto humilius?....

Audet (quod flens dico) inimicus crucis Christi suis sedibus pellere sanctos, qui nolunt bestiam adorare, quae aperuit os suum in blaslphemias, blsphemare nomen Dei et tabernaculum eius. Altare contra altare erigere tentat, confundere fasque nefasque non confunditur: abbates abbatibus, episcopos episcopis superintrudere nititur, amovere catholicos, schismaticos promovere. Miseri et miserandi, qui ita promoveri et ab isto consentiunt. Siquidem circuit mare et aridam, ut faciat unum episcopum et cum fecerit, facit eum filium gehennae duplo quam se. Quaenam vero, putas, est tanti causa furoris? Non alia sane, nisi quod displicet mortalibus angelica illa partitio, qua gloria Deo, pax hominibus nuntiatur et dum gloriam usurpant, turbant pacem. Solus gloriam meretur, qui facit mirabilia solus, sicut dicit Apostolus: Soli Deo honor et gloria. Porro autem cum nostro genere bene agitur, si datur frui lpace Dei, pace cum Deo et quidem feliciter et misericorditer. Quonam ergo modo stabit pax hominum coram Deo vel cum Deo, si Deo non potest apud homines esse tuta sua gloria? O stulti filii Adam, qui, contemnentes pacem et gloriam appetentes, et pacem perdunt et gloriam! Ob hoc denique et nunc Deus ultionum commovit terram et conturbavit eam; ostendit populo suo dura, potavit nos vino compunctionis.

Velimus, nolimus, impleri quandoque necesse est veritatem spiritus sancti fierique illam, quae prophetico spiritu praenuntiata legitur in scripturis discessio; sed vae homini per quem venit. Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille. Quis vero ille, nisi homo peccati, qui super electum a catholicis catholicum et canonice locum sanctum invasit, quem tamen non quia sanctus, sed quia summus est, affectavit? Invasit, inquam, invasit armis, igne, pecunia, non vitae merito vel virtutum; pervenit in quo state et stat in quo pervenit. Nam illa, quam iactat iuratorum suorum non electio, sed factio, umbra tantum fuit et occasio et velamentum malitiae. Dici potest electio, sed impudenter, sed mendaciter. Stat quippe sententia ecclesiastica et authentica, post primam electionem non esse secundam. Celebrata proinde prima, quae secundo praesumpta est, non est secunda, sed nulla. Nam etsi quid minus forte solemniter minusve ordinabiliter processit in ea quae praecessit, ut hostes unitatis contendunt, numquid tamen praesumi altera debuit, nisi sane priore prius discussa ratione, cassata iudicio? Eapropter qui se superingerere festinant quique temerario temere manus imponere nihilominus acceleraverunt, Apostolo prohibente: "Nemini cito manum imponas" ipsi proculdubio maius peccatum habent, ipsi auctores schismatis, ipsi grandis malitiae huius principes extitere.

Caeterum nunc iudicium expetunt, quod ante expetiisse debuerant et, quam suo loco oblatam renuerant, tandem iustitiam offerunt, ut videlicet, si recusetur, iusti vos videamini, si recipiatur, litigantibus inter se partibus dilatio redimat tempus et interim fiat aliquid. An de vestra iustitia desperatis et damnum iam crescere non timetis, quemcunque causa exitum sortiatur? Quicquid (inquiunt) hactenus factum sit, modo quaerimus audientiam, iudicium sumus subire parati. Tergiversatio est. Quid in omni impio conatu vestro vobis relinquitur aliud, quod afferre queatis ad seducendum simplices, ad armandum malevolos, ad vestram ipsorum palliandam malitiam? Si hoc non diceretis, quid diceretis? Caeterum iam Deus iudicavit, quod sero repetit homo. Iudicavit autem operis evidentia, non decreti sententia. Nunquid Dei iudicium audeat humana temeritas retractare? Quid, si causetur et clamet per prophetam Deus: Tulerunt homines a me iudicium? Non est consilium contra consilium Domini: "Velociter currit sermo eius, in conveniendo populus in unum et reges ut domino" Papae Innocentio "serviant" et obediant. Quis revocabit? Dei esse iudicium senserunt et consenserunt Galterius Ravennas, Hildegarius Terraconensis, Norbertus Magdeburgensis, Conradus Salseburgensis archiepiscopi. Dei esse iudicium cognoverunt et acquieverunt episcopi Equipertus Monasteriensis, Hildebrannus Pistoriensis, Bernardus Papiensis, Landulphus Astensis, Hugo Gratianopolitanus, Bernardus parmensis. Horum gloria specialis et praecipua sanctitas et auctoritas etiam hostibus reverenda facile nobis, qui minorem et meriti et officii tenemus locum, aut errare secum aut sapere persuasit. Taceo multitudinem caeterorum, Tusciae, Campaniae, Longobardiae, Germaniae et Aquitaniae, Galliarum denique et Hispaniarum omnium, necnon et universae orientalis ecclesiae tam archiepiscoporum, quam episcoporum, quorum nomina sunt in libro vitae, sed epistolae brevitas non admittit.

Hi omnes unanimes, non conducti pecunia, non seducti fallacia, non illecti privato carnis vel cognationis amore, non timore compulsi potentiae seculareis, sed Dei proculdubio voluntatem sicut non ignorantes, ita nec dissimulantes, Petrum Leonis ingenue refutaverunt ac secure Gregorium in Papam Innocentium susceperunt. Nostratum sane nemo ex nomine in his expressus est literis, quia et omnes compendium non fert et aliquorum invidiosa designatio, adulationis notam non effugit. Non autem debeo praetermittere sanctos, qui mundo mortui, Deo melius vivunt; quorum vita boscondita est cum Christo in gloria, ubi certe studiose inquirunt et non dubie inveniunt beneplacitum Dei, qui soliciti sunt, quomodo placeant ei. Italque Camaudulienses, Vallambrisani, Carthusienses, Cluniacenses et qui de maiori monasterio sunt, mei quoque Cistercienses, Cadumenses, Tironenses et Saviniacenses; universitas denique et unanimitas fratrum tam clericorum quam monachorum regularis vitae probataeque conversationis, sequentes episcopos tanquam greges pastores suos, Innocentio firmiter adhaerent, sincere favent, humiliter parent, verum Apostolorum successorem fideliter recognoscunt.

Quid reges et principes terrae? Nonne in eodem spiritu una cum subiectis sibi plebibus Innocentium pariter amplectuntur, confidentes et ipsi Papam et episcopum animarum suarum? Quis postremo in quocunque ordine vitae illustris et boni nominis homo idipsum non sapit? Et tamen adhuc isti nescio qua contentiosa importunitate et importuna contentione reclamant, vocant in causam orben et cum sua paucitate universitatem flagitant iudicari! ....


[Baronius p. 429]

Ut enim simplicem referam breviter actionem, primus, aut inter primos idem episcopus Engolismensis scribit Papae Innocentio, legationem postulat, non obtinet. Indignatur, resilit ab illo, transit ad alium, ipsius se esse legatum gloriatur. Quod si ab illo ante non poposcisset, aut postmodum non accepisset ab isto, credi poterat, alium quemcumque habuisse in prevaricatione intuitum, etsi non rectum aliquem: nunc autem excusationem non habet de ambitione sua. Denique ponat etiam nunc legati vel vacuum nomen, nam opus amisit: et ego quidem hac suspicione carebo, si potero: si non suspicabor invitus, et me intemperantiae reprehendam. Verum difficile persuadebitur ei: ego scio. Nimirum hono diu magnus habitus inter suos, videri seipso inferior erubescit. Agnoscitur is quem Scriptura loquitur: pudor adducens lpeccatum. Annon grande lpeccatum et delictum maximum superba ista verecundia, qua terram et cinerem pudet non dico subjici, sed non dominari? Propter hoc ergo reliquit homo illum suum patrem sanctum Innocentium (sic enim eum nominabat) et matrem suam sanctam Ecclesiam Catholicam, et adhaeret schismatiarchae suo, et sunt duo in vanitate una. Percusserunt foedus ad invicem, et super populum Dei malignaverunt consilium. Squama squamae conjungitur, et spiraculum non est in eis. iste illum papam, ille humc vicissim legatum scripitat, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Invicem se consolantur, tuentur, commendant, quisque tamen pro se, non pro invicem: nimirum homines sunt seipsos amantes. Pari quidem studio convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus...."

 


Bernard's sole principle appears to be: Stat quippe sententia ecclesiastica et authentica, post primam electionem non esse secundam. If there is no "second election", then where does he stand on the election of Honorius II?  It was a second election, in opposition to the unquestioned legitimacy of the election of Pope Celestine (1124), and Honorius brought down upon himself the names of anathematizatus and antichristus. He also appears to be unaware of the election of Benedict X (April 5, 1058), which was the earlier election. Benedict ruled in Rome for seven months before he was challenged by the 'reformers'; he became an anti-pope when Nicholas II was elected on December 6, 1058. The second elected became the 'true pope'.

Bernard judges and recommends the rightness of Innocent's claim in terms of the holiness of the bishops who support him. It never occurs to him that these (mostly German) bishops have other considerations in mind, in particular the influence of the King of the Romans and the delicacy of the newly settled Investiture Controversy—the fruits of which Innocent II quickly surrendered to King Lothair. In listing all the German and French bishops, Bernard is in danger of saying that the candidate who gets the most support is the candidate who is right. (That, however, was the situation of Anacletus II, who had the majority of cardinals, clergy and laity of the city of Rome on his side. The bishop of Rome is not elected by French or German bishops or monks.). He is also in danger of endorsing the principle, "Cuius regio, eius religio."

 

 

November 12, 2013 3:13 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |