Sede Vacante1691

(February 1, 1691—July 12, 1691)


Letter of Cardinal Medici to the Emperor Leopold I

(April 24, 1691)


Ludwig Wahrmund, Das Ausschliessungs-recht (jus exclusivae) der katholischen Staaten Österreich, Frankreich und Spanien bei den Papstwahlen (Wien: Holder 1888) pp. 299-300:

 

....In alium, quam Em(inentissim)um Barbadicum vix inducentur, quos vocant Zelantes, quibus una cum Austriacis Cardinalibus excepto Giudices plurimi Innocentianorum adhaerent. De quo e contra nec verbum audire volunt Galli cum Alterianis et Ottobonianis conjuncti. Non quod Barbadicus Gallis displiceat, sed ne, si confederatos, Alterium scilicet et Ottobonum, deseruerint, soli sine nomine remaneant, quod et nobis cavendum, si a praefatis Zelantibus recederemus, uti Em(inentissim)um Goësium jam retulisse fusiusque relaturum scio. De Em(inentissim)o Delfino in Summum Pontificem eligendo ab aliquot suis fautoribus actum fuerat, at quam primum huiusmodi consilium a Zelantibus penetratum fuerat, quo suam a Delfino alienationem ublicam facerent, 33 vota in Barbadicum contulerunt. Ex quo satis patet, eosdem nunquam in Delfinum consensuros. Hoc vero suffragiorum numero Alteriani et Ottoboniani atteriti, a Gallis impetrarunt, ut praecipuis factionum capitibus nec se unquam in Barbadicum consensuros declararent, quam declarationem Barbadigi aemuli pro exclusiva interpretantur, id vero negant Zelantes ac ut intelligo, expressum in Galliam miserunt, qui huius aulae genuinos sensus referat. ....

 


 

 

 

 

November 12, 2013 10:20 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |