Sede Vacante of 1521

December 1, 1521 — January 9, 1522




The Conclave of 1521-1522

Paolo Giovio, "Vita Hadriani VI,"
Caput VIII. (written after 1534)

 

Paulus Jovius, "Vita Hadriani VI,"  in  Gaspar Burmann, Analecta historica de Hadriano Sexto  (Utrecht 1727), Caput VIII.  pp. 106-111:

 


Interea Leo Pontifex levi ab initio, et fere contemnenda, sed mox vehementi atque mortifera febre, inopinatus Medicis, extinguitur. Tum vero Cardinales, justis onvendinalibus defuncto persolutus, ad comitia coeunt.  Advenerat Mediolano, mutatis ad celeritatem jumentis, Julius Medices, qui pulsis Gallis apud exercitum erat legatus. Is magnis opibus et clientelis innixus, recentique fama rerum prospere gestarum, et prudentiae civilisque modestiae nomine commendatus, ante omnes Pontificatum petebat, traxeratque in partes sexdecim Cardinales, in queis plerique erant juniores, qui vel ob id ardentius atque expeditius Julio favebant, quod pr se ipsis minime petendum arbitrarentur, et gratiam apud novum Pontificem praeclaro maxime studio, apertisque suffragiis omnino parandam existimarent. At Seniores, quorum plures erant candidati, quamquam duplici fere numero caeteros superarent, multis tamen de causis ut Pontificem declararent, adducti non poterant, privatis scilicet implicati votis, et variis factionibus impediti; ita ut nequaquam in unum sincera voluntate consulerent, et saepe ad alium atque alium magnis ambitionis fluctibus volverentur.  Sed unum et certum Senioribus, detestabili consilio conjuratis, decretum erat, nemini nisi ex ipso sui corporis ordine suffragari, quod aetatis honore, et opinione virtutis Junioribus praestare viderentur. 

Id porro magnas afferebat difficutates, quo minus Pontifex libera voce dicerentur; nam quisque ex Senioribus suo ambitu inductus, quum ad Pontificatum aspiraret, in eo vehementissime laborabat, ut occulta mutui suffragii pactione alios atque alios ex Junioribus sibi obstringeret, daretque operam fallfallendo, atque infirmando alienas spes, ut in multos dies Comitia proferrentur.  Nam si primi competitores repulsam ferrent, nemo erat adeo maculosus et degener, qui sibi ipsi non blandiretur ad petendum, et certam spem minime collocaret in ipsa aetatis vel doctrinae praerogativa, aut in usu rerum et generis claritate. Ea enim est ambitiosorum natura mortalium, ut quum ipsi nulla insigni dote praestantioris ingenii ad laudem emineant, aliena vitia in censu tanquam proprias virtutes adnumerent. Igitur plerique inimicos probris et falsis saepe calumniis onerabant, ut caeteros a ferendis suffragiis praetextu pietatis deterrerent: adeo ut non modo malignis susurris in sacrosancto conclavi, verum et per urbem singulorum mores famosis carminibus notarentur, tanta maledicendi libertate, ut populus pariter et magistratus, quos severiore poena persequi debuisset, uti jucundissimos Poetas singulari petulantia celebrarent.  Ea res foedissime tolerata existimationem ssacrosancti ordinis magna ex parte convellit, effecitque, ut sacerdotum nomen paulo ante in Provinciis augustum et venerabile, despectui et ludibrio penitus haberetur, quum ea carmina contumeliosissime conscripta. ad extremas usque totius Europae nationes permanarent, a quibus non multo post tam atrox et mortiferum id acceptum est vulnus, quo omnes, capta ac direpta urbe Roma, dignitate et fortunis exuti turpissime concidimus.

Prodierat candidatus ante alios Bernardinus Carvajal, Hispanus, Seantus Princeps.  Qui quum vel demisse prehensando apud surdas aures nihil proficeret, facile repulsam tulit; nam per se quisque Cardinalium ab illa valde funesta et prope execrabili Alexandri Sexti memoria, Hispanici nominis ingenia perhorrebat, et ipse quamquam probe eruditus et gravis, quod a Julio Pontifice excitato schismate descivisset, recentis adhuc ignominiae notam praeferebat.  Secutus est Alexander Farnesius, magna Romanae nobilitatis et optimarum literarum praesidia secum ferens. Is uti nemini invisus, nec omnibus gratus, non multum abfuit a summo, quod petebat, honoris fastigio, nec haesisset in cursu, si ad suffragiorum numerum, quem speraverat, tenorem in accessibus esset consecutus.  Siquidem Julii Medicis nutu, authoritateque Juniorum suffragia regebantur, cujus id unum erat summae prudentiae consilium, ut neminem, qui gratia pollere videretur, suorum suffragiis juvari permitteret, nequid temere vel imprudenter admitterentur, quo sibi eripi posset is honos, ad quem tantis studiis atque opibus, et fatali, sed nondum matura felicitate, contendebat.  Ab hac dissensione Senatus utrimque magis et magis studia accendebantur; nam  utraque pars cum in tanta spe sitique obtinendae vel trahendae supremae dignitatis aestuaret, si ab altera vinceretur, calamitosum, et turpe maxime fore existimabat.  Nec quisquam adduci poterat, quin alienae constantiae exemplo contumacissime persistendum censeret: ita ut liquido constaret, neminem posse Pontificem creari, qui Junioribus et Julio minime placuisset;  quoniam ex ordine Seniorum nemo reperiebatur, qui se eo honore non dignum putaret, et id studio et praecipiti liberalitate alteri vel amicissimo concedere vellet, quod privato ipsius merito, aut aetati in aliena praesertim altercatione facile tribui posse videretur.  In Comitialibus enim superiorum temporum procellis nonnunquam accidebat, ut Senatores commutata voluntate, non ad eos, quos antea certis animi decretis evehere destinassent, sed ad obscuros et minime ambitiosos homines repentino veluti turbine raperentur. Praeter haec duae etiam subortae factiones Caesari aut Gallo faventium.

Quibus de causis fiebat, ut tota suffragiorum ratione conturbata, in plures dies ipsa Comitia,  fremente populo, traherentur.  Ob id Farnesius, quum aliquamdiu diligenter ambiendo, et plures sibi amicos adciscendo, partes ad suffragia vocare, et gratiae fortunaeque suae periculum facere decrevisset, ut Caesarianorum certiore studio uteretur, Manueli Caesaris legato fidem obstinxerat, tanquam Caesari eo datae fidei pignore numquam defuturus,  si ejus auspiciis Pontifex esset effectus.  Quae res nequaquam feliciter occultata, ab eo Gallicae factionis aliquot Cardinales protinus avertit. Sed Medices, qui tametsi hominem probaret et coleret, eum tamen sibi minime praeferendum judicabat, illius spes facile constantia sua praecidit.  Et herecle supra omnes insigni studio erga Caesarem praecellebat, utpote qui dudum spectatis operibus, belloque adversum Gallos praeclare suscepto, opes suas et dignitatem cum Caesaris fortuna miscuisset.  Hac tanta et semper illustri existimatione, et certissimis amicorum studiis fretus, ita Juniorum suffragia moderabatur, et Seniorum vota flectebat, ut jam non mediocri invidia conflagaret, quod per eum, impotenti quadam ambitione Comitia retardantem, stare videretur, quominus aliquis probatus et insignis senex liber omnium voto Pontifex diceretur.  Itaque Seniores ad Medicem legatos mittunt Antonium Montanum [Antonio Ciocchi del Monte], juris scientia illustrem, et Thomas Cajetanum sacrarum litterarum studiis longe clarissimum. Ii meditatis orationibus orsi a religione, Pontificatum coelo dari non humaniis studiis dicebant, propterea debere ipsum pertinaciae finem imponere, et restitutis in libertatem Junioribus, aequo animo pati, ut tandem aliquis ab aetate moribus et doctrina probatus, etiamsi ex omni parte minime placeret, Pontifex crearetur; ut is Christianis sacris praeesset, qui non malis artibus, sed commendatione virtutis eveheretur; provectis enim ad sanctissimam sedem nequaquam amicis et fautoribus, sed Diis immortalibus habendas esse gratias, quandoquidem Pontificatus semper calamitosus et infelix existisset iis, qui vi contendendo contra leges ambitus, illum invitis melioribus essent consecuti:  adfuturum pro certo coeleste numen in suffragia euntibus, si Cardinales rerum omnium praeterquam verae pietatis obliviscerentur.  Ad ea Medices gravi et moderato sermone respondit, nulli magis quam ipsis eas adhortationes convenire, qui nefaria conjuratione inita, jurare minime dubitassent, nemini nisi ex ipsorum seniorum corpore suffragia daturos:  Non deesse apud iuniores omni virtutum praerogativa dignissimos, qui expetita senioribus ex aequo mererentur, quos eo summae iniquitatis decreato, et detestabili secessione ad contumeliam notatos alienasset:  Neque se, qui tametsi exquisitis literis abunde non sit instructus, ulli unquam vel moderatione, vel iustitia, vel pietate, vel senatoriis officiis, vel coarissimis erga rempublicam meritis esse concessurum.  Ad haec etiam liquido constare, quanta fide, quantaque propensione, et frequentia gratissimorum amicorum confirmatus, id petere, et sperare posset, quod tamen ad declarandam animi temperantiam alteri concedere paratus foret, propterea se nominaturum virum insignem, ut se illo invidiae et ambitionis onere liberaret, et praeclara voluntate reppublicae Christianae consuleret.  quod si is a senioribus minime probaretur, tum vero manifeste eorum consilia obtrectationis, et coecae malignitatis plenissima nudarentur: 

Ab eo colloquio quum esset discessum, Medices prolixe cum iunioribus disputando constituit, ut postero die Hadrianus cardinalis Derthusensis, conscriptis in eius nomen syngraphis, in comptio nominaretur; quoniam is esset omni pietatis et continentiae laude conspicuus, nec Caesarianas partes deferturus esse videretur, quibus ipse vehementer esset implicatus.  Erat enim ei magnopere timendum, ne si Gallos novi pontificis studio bellum in Insubribus renovaret, Placentia et Parma vix dum receptae, atque aegre per interregnum defensae urbes protinus amitterentur, et subinde ipse uti belli socius Florentia patria pelleretur. Iam enim Franciscus Maria Feltrius Gallicis instructus auxiliis, Urbinum faecundissima populorum voluntate, ejectis Florentinis magistratibus receperat.  Malatesta quoque Baleonus, qui tum cum laude apud Venetos militabat, cum Horatio fratre in Umbriam delatus, paternis amicis ad arma excitis, pulsisque Perusia Gentile patruo, et Vitellio Trifernate, Pauli patris necem ulturus esse videbatur, quem Leo Pontifex in mole Hadriani biennio ante capitali supplicio affecisset. Nec deerat in agro Romano Rentius Ceres, qui pro Gallis cohortes conscriberet, conjunctisque cum Baleono et Feltrio copiis, bellum atrox Senensibus et Florentinis se illaturum, tanquam Gallorum hostibus, minaretur.  Haec omnia per notas arbitrarias angustissime conscripta, syngraphis inter fercula sedulo occultatis, intra comitia et conclave Julio Medici quotidie nunciabantur.  Quibus rerum gravissimarum periculis adductus, nequaquam diutius in comitio perseverandum arbitrabatur, ne dum incertam spem adipiscendi Pontificatus obstinatius sequeretur, praesentem dignitatem, quae erat amplissima, et regnum item Hetruriae togataeque Galliae ditionem, in qua ipse legationem obtinebat, in manifestum discrimen devocaret.  Super haec tenuissimam quoque spem vel ob it conceperat, quod certam fidem, uti optimo jure antea speravisset, in quibusdam Cardinalibus minime reperiebat, quos praesertim ipso exise flagitante, Leo Pontifex in senatum legisset.  Ii erant ante alios Scaramutia Trivultius, Pompejus Columna, Dominicus Jacobatius, Baptista Pallavicinus Ligur, et Raimundus Vicus Hispanus.  Itaque Medices desperato, vel neglecto Pontificatu, Hadrianum nominat. Juniorem suffragia perpetuo syngrapharum tenore illi favent.  Subit cunctos admiratio ad inexpectatum candidati nomen.  Tum vero Thomas Cajetanus, ad proximos conversus, ergo, inquit, pedibus in sententiam accedamus, ut postquam Diis ac hominibus placet vir sanctissimus, omnibus numeris Christianae virtutis insignis, Pontifex creetur.  Nec mora, plerique tactis religione animis alacres accedunt, alii cunctabundi, qui nec ejus nomen audivissent, erecte tamen ac veluti praesenti numine impulsi, spes suas abrumpunt, et rationum suarum obliviscuntur, Hadrianumque Derthusensem Pontificem renuntiant.  Unus omnium Franciottus Cardinalis Ursinus, ut suffragio accessuve juvaret, adduci non potuit, quoniam nefas esse diceret, eum Christianis sacris praeficere, quem non vidisset umquam, nec ab opinione virtutis plane cognovisset. Caeterum exultante Julio Medice, quasi vicisset, quod ab inimicis minime superatus, animum ingenti cura liberasset.  Alii fere omnes deformi quadam molestia dejecti, et tristes aegris animis reputabant, quisnam rerum exitus esset futurus, postquam amisso e manibus Pontificatu, eum homini externo, nulli fere cognito, et procul agenti in extremis terrarum oris, praecipiti temeritate detulissent.  id vero populus adeo indignanter tulit, ut quum patefacto conclavi Cardinales domum redirent, passim laledictis incesserentur, quod infamibus comitiis non modo urbem Romanam, suo Antistite orbatam, prodidissent, sed, quod insaniae proximum videretur, Italiam etiam Pontificatus honore spoliassent.  Erat enim opinio statim edita in fulgus, Pontificem, neglecta Roma, vi aut sua sponte permansurum in Hispania, aut enavigato protinus Oceano Germanos esse petiturum, ut ad immortale decus gentis sacrorum Princeps in terra patria conspiceretur.  Adaperto conclavi, quum globus Cardinalium Hadriani pontem esset praetervectus, et opifices puerique minacibus oculis, vocesque et manibus obstreperent, nec a foedissimis probris abstinerent, Sigismundus Gonzaga Cardinalis, renidenti vultu his agit gratias, quod adversus extrema supplicia meritos contumeliis essent contenti, nec lapidibus publicam injuriam vindicarent.

 


Pauli Iovii Novocomensis Episcopi Nucerini, de vita Leonis Decimi pont. max. Libri IIII. His ordini temporum acceserunt Hadriani Sexti pont. max, et Pompeii Columnae cardinalis vitae (Florentiae: ex officina Laurentii Torrentini 1548), "Vita Pompei Columnae cardinalis":

...Ceterum Gallico bello haudquaquam felicibus initiis coepto, mature letissimus finis impositus, Mediolanumque authoritate et consilio Prosperi, ingentique virtute Piscarii, profligato expulsoque Lotrechio captum.  Ad cuius victoriae nuncium Leo pontifex incredibilem, sed omnino brevissimam laetitiam cepit.  Febribus inim ad Manlianam villam ex pestilenti aura conceptis, aut certe veneno, uti in eius vita perscripsimus, quinto die correptus interiit, saepe novissimis sermonibus repetens, supremae necessitatis casum, quo sibi immerenti intempestive admodum vita eriperetur, se vel ob id aequiore animo ferre, quod Parmam atque Placentiam pontificio imperio reddidisset.  Audita fratris morte Iulius Medices apud exercitum legatus, magnis confectis itimeribus, ad comitia Romam rediit.  Is hortatu suorum omnium, senatorumque aliquot insigni usus studio prodierat candidatus.  ex adverso autem plerique seniores pontificatum petebant, quum aetatis honorem et variarum virtutum, ac literarum ornamenta praeferrent.  His magnopere favebat Pompeius, oppugnabatque Iulii partes, quum illum paulo ante praehensantem singulos, et grati animi officia reposcentem praeclare adiuturus videretur. Novos siquidem cardinales fere omnes Iulii iudicio et commendatione Leo pontifex in senatum legerat.  Sed multis de causis quas hic referre minime necessarium putamus, Pompeius a Iulio discedens, et subinde apud seniores adversarum partium effectus princeps, id unum vehementissime contendebat, ne exaequatis et mox adauctis suffragiis Iulius Pontificatu potiretur.  Cui vero ipse maxime suffragaturus esset, aegre poterat reperiri. quum nemo esset e senioribus qui alteri quicquam de dignitate concedendum putaret, vel ex merito non speraret fore ut ipse in tantis comitiorum aestibus ad pontificatum eveheretur.  At iuniorum globus fide constantiaque firmissimus (suffragiis scilicet miro consensu ad unius arbitrium revocatis) nullis omnino artibus aut machinis disiici labefactarique poterat.  Ob id praeclare omnes intelligebant, neminem quem non probaret Iulius, bis tertiam suffragiorum partem, uti ex lege opus esset, esse consecuturum. Sed ubi nunciatum est Franciscum Mariam, Urbino ac Pisauro pototum; Baleonosque fratres Malatestam et Horatium, pulsis inde pontificiis praesidiis, Perusiae receptos, validus in unum coactis copiis Senam atque Florentiam petituros; animum despondit Iulius ne si spes suas adipiscendi pontificatus diutius alendas censeret, vertente se fortuna totius Ethruriae principatu et concupito simul honore excluderetur.  Itaque fatali quadam invidia et inusitata patrum obstinatione, Thoma Caietano commendante, et miris attollente laudibus, Hadrianus ex ultima Batavorum insula, quem nomo unquam eorum antea vidisset, pauci qui vir esset atu dissent, Pontifex est creatus, suffragante Iulio et Pompeio seniores maxime cohortante, qui eundem tradendis literis, formandisque moribus Caesaris magistrum atque nutritium, ex usu Columniae familiae et partium necessitudine cunctis anteferendum putabat; ac item Iulio maxime probaretur, postquam ipse ex repulsa quam tulerat, neminem Hadriano rebus suis commodiorem amicioremque futurum prospiceret, utpote qui Caesaris studia secutus facile sperare posset vertere novoque beneficio obstrictum, et dignitati suae et Folrentinis rebus Caesarianae causae inclusis nunquam defuturum.  Caeterum redeuntes e comitio cardinales, uti hostes Italici nominis probrosis appellationibus, maledictisque populus oneravit, adeo ut exibilando exprobrandoque dirum insanumque eorum consilium vix ab inferenda iniuria tempetarint; quod nefaria ambitione, immanique livore corrupti, oblitique publici decoris, pontificem ab ultimo petitum Oceano, multis qui aderant aetate et virtute conspicuis praetulissent....

 

 

 


Cardinal Pompeio's received the following votes in the eleven scrutinies: 1, 2, 3, 1, 2, 3, 2, 2, 4, 4, 6,


 

December 22, 2013 2:24 PM
© 2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu
Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!
| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |