SEDE VACANTE 1521-1522

December 1, 1521 — January 9, 1522


Diary of Blasius de Martinellis de Cesena, Magister Ceremoniarum,
Coronation of Adrian VI

(August 29, 1522)



Joannes Baptista Gattico, Acta Selecta Caeremonialia Sanctae Romanae Ecclesiae ex variis mss. codicibus et diariis saeculi xv. xvi. xvii. Tomus I (Romae 1753), pp. 385-386:

 

Anno 1522, Mense Augusto die 29. [postquam ad Urbem venisset Hadrianus VI.], fuerunt interim ordinata necessaria pro coronatione Pontificis, quae facienda erat die dominica sequenti. Advisavi Magistrum domus ad praeparandum necessaria cum Ferrariis, et Lignariis in Capella S. Petri et in Capella S. Andraee, et in suggestu super scalas. Die igitur Dominica, ultima Augusti [August 31], sursum in Capella paramenti, in prima scala superiori venit Papa ad se induendum. Deinde processum fuit ad Ecclesiam cum caeremoniis descriptis. Mazzerii noluerunt portare faldistolrium, nec Florerii tapetum cum cussino, et ideo magnum scandalum. In Capella S. Gregorii fuerunt factae caeremoniae; et sacris paramentis indutus Papa processit solemniter ad altare, ubi aliae caeremoniae, prout in Ordinario. Et cantata Missa per Papam solemniter, ultimo dedit benedictionem sine mitra, et reassumptis et anulis et mitra, processionaliter ad suggestum super scalas itum est, et ibi coronatus thiara habente triplicem coronam cum versiculis et verbis, prout in Libro. Et publicata indulgentia plenaria populo, primo latine et deinde vulgariter reversus est ad cameram et invitavit Cardinales ad prandium.

 


 

 

 

November 11, 2013 6:35 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |