Sede Vacante 1471


Francesco FIlelfo and Cardinal Bessarion


(Milan, August 1, 1471)

 

[Franciscus Filelfus, Francisci Filelfi Epistolarum familiarum Libri XXXVII, Liber 33, p. 232:

 

Franciscus Philelfus, Bessarioni, Cardinali Nicaeno et Constantinopolis [sic!] patriarchae, sal. pl. dicit.

Respondeat Deus optatis de te meis, pater reverendissime, vel pro amplissimis tuis meritis, vel pro utilitate et gloria reipublicae christianae.  Si ulla unquam tempestate fuit, in praesentia maxime opus est, eo pontifice, qui et scientia et animi magnitudine et innocentia summa sit.  Habemus Christi hostes in foribus, immanis et praeponentis, qui nihil aliud cogitant, parant, moliuntur, quam exitium ultimum nostrae religionis. Christiani autem principes haec videntes, scientesque ultro praecipites in perniciem ruunt, tantus est animorum furor, tanta insania, tanta diritas.  Respondeat igitur Deus omnipotens optatis de te meis, pater clementissime, qui unus es dignus qui naufragam Petri naviculam ex turbulentissimis eruas fluctibus, et in tranquillum salutis portus quam tutissime reducas.

Vale, pater reverendissime.

Ex Mediolano, kal. Augustis .M.cccc.lxxi.


 

Franciscus Filelfus Nicodemo Tranchedino Ducali Senatori, sal.  

Inesse diutinam vim quandam, in poetarum animis, si antea fortasse dubitaras, potes tu certe nunc, vel ex ea epistola, non obscure animadvertere, quam xvii. Kal. Iulias ad te dedi. Satis enim clare est in illa, ab me praedictum, de brevitate vitae, Pauli Secundi, pontificis maximi. Vellem tamen, falsum fuisset vaticinium meum.  Erat enim mea sententia, dignus vita.  Nam etsi circa rem pecuniariam se praestabat aliquanto curiosiorem, quam deceret pontificem, erat tamen quam curiosior partior nocebatque nemini, quin religione gravitate, constantia, nemine erat inferior.  Itaque non mediocre, vel detrimentum, vel incommodum, eius repentinum obitum intulisse arbitror fidei christianae.  Nam ipse, quantum in me est, permoleste audivi talem, tantumque pontificem in hac christianae religionis procella atque tempestate, e vita migrasse.  Ceterum solus Deus novit meliora.  Opto eum nobis pontificem datum iri, qui, cum omnibus bene faciat, tum viris doctrina eloquentiaque praestantibus. Novi quem mallem.  Sed quoniam haec non geruntur, pro hominum voluntate nihil effutio.  Quicunque tamen is fuerit, tibi opera danda est, ut me, si fieri potest, ex hisce angustiis eripias.  Caetera tu, pro tual prudentia, et considerabis et geres.  Me interea temporis quam diligentissime commendato, reverendissimis patribus et Nicaeno et Rothomagensi, Mantuanoque Cardinalibus. 

Vale.

Ex Mediolano, kal. Augustis,  .M.ccc.lxxi.

 

 

November 11, 2013 6:02 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |