Cardinal Jacobus Ammannati-Piccolomini, Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archiepiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), p. 812-813, Epistola DXXXIV:
FRANCISCO DECANO TOLETANO.
Viden', Francisce, ut exitus non boni sint ambitiosis legationibus? Ut etiam Deus nostrae vanitatis nos saepe admoneat? Negamus non fieri miracula, ut prius. Attendamus operum ultima non rariora esse his, quam illis diebus videbimus. Quid in Niceni et VIcecancellarii legatione iudicio Dei expressius? Ille ut in Galliam proficisceretur ad legationem quaestus et nominis plenam, cum antea magnus semper fuisset, nullus ex eo tempore fuit. Vendidit libertatem sententiae, servire alienae cupiditati coactus est, Pontifici non assensit modo in quibus voluit, sed adiutor etiam fuit, ut iuramenta violarentur, et vota die electionis suae Deo oblata. Ut crearentur quoque indigni Cardinales magna bonorum mœstitia, et gravi omnium de nobis querela. Profectus est tandem. Potestatem omnem Romanae Sedis detulit secum. Conceptuum plenus in provinciam venit, multa de Rege, non pauciora de se promittens. Quid inter haec Deus ultionum Dominus? Quam insignite ostendit, vanas esse hominum cogitationes? Mox ut regnum ingressus est, ipsi Regi coepit esse suspectus. Progredi ad eum est vetitus. Menses duos ludibrio habitus, tertio tandem admittitur. Uno atque eodem ingrato colloquio finitur legatio. Rediit mœstus. Ad explicandas facultates, nec locus fuit, nec tempus. Dolore inde consectus Ravennae decessit. Domus eius tam chara, ac tanta cura extructa in invisissimi hojminis potestatem devenit. Hortator ei absens fueram prosequendae legationis, laudator quoque acceptae. Sed Roman reversus initia eius cognoscens ne proficisceretur suasi, nil sani ex malis rationibus sperans. Deposuit eam in Senatu, in Senatu illam resumpsit. Exitus fuit, quem narro.
Vicecancellarius autem Pontificem nactus artibus et corruptelis suis creatum, concupitam diu in patriam profectionem facile impetravit, ut honoratus iret, ut populis se visendum praeberet, ut ex tribus regnis omnifariam messem commenteret. nullo ipsorum regnorum usu, nulla necessitate Apostolicae Sedis legatum pati potestate designari se procuravit, Valentiam navigavit. Aditum legationi pecunia redimens, in ulteriorem Hispaniam transiit: utrobique multa vanitatis et luxus et ambitionis et avaritiae documenta relinquens, nullo eorum perfecto, quod sibi ad nomen legationis praetenderat odio Principum et populorum renavigat Romam. Ante ostium Auserici fluminis Octobris die X. ingenti orta tempestate, conflictatis diu quatrirememibus duabus, in quibus ipse et familia cum omni praeda Hispanica vehebatur: altera lachrymabili damno ante oculos suos depressa est: altera quae sua erat, disfracta iam puppe, cum haud procul exitio esset, remissis paululum ventis aegre in portum Lyburnum [Livorno] lacera ac vexata protruditur. Praeter ceteram turbam quinque et septuaginta ex familia periere. In his Episcopi tres, Pharensis, Assisiensis [Carolus de Nepis], et [Antonius] Ortanus, iureconsulti amplius duodecim,: equestris ordinis sex. Iactura autem rerum amplius triginta milium aureorum est aestimata. Inania nunc appetamus. Concedamus omnis gratiae, negemusque de erratis nostris curam Deo non esse.
Francisce mi, alienis exemplis erudiamur ad vitam, quorumque perhorremus exitus, facta non imitemur. Cernis quo tandem peccata nos adigant. Vale.
Senis. XX. Octobris. .M.CCCCLXXIII.
On the same day as Epistle 534 was written, Cardinal Ammannati wrote a letter (Epistolae 533) to Cardinal Todeschini-Piccolomini, in which he remarks that Cardinal Borgia had just spent the night with him during his return trip from his Legateship in Spain. Ammanati's story, therefore, is an immediate report from the victim himself. Borgia arrived in Rome on October 24, 1473 [Eubel, Hierarchia catholica editio altera II (Monasterii 1923), p. 38, no. 318, no. 330]. Ammannati himself was back in Rome by November 30, 1473 [Epistolae 535]
©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu