Sede Vacante 1464


The Electoral Capitulations,
annuled and rewritten by Paul II

 

Cardinal Jacobus Ammannati-Piccolomini,   Pii Secundi Pontificis Max. Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt, a R. D. Ioanne Gobellino Vicario Bonnen. iamdiu compositi, et a R. P. D. Francisco Bandino Picolomineo Archipeiscopo Senensi ex vetusto originali recogniti, quibus hac editione accedunt Jacobi Picolominei Cardinalis Papiensis, qui Pio Pont. coaevus et familiaris fuit, Rerum Gestarum sui temporis, et ad Pii continuationem commentarii luculentissimi: eiusdemque Epistolae perelegantes, rerum reconditarum (Francofurti: in Officina Aubriana 1614), p. 371:

...Ad haec (quod in Cardinalatu etiam familiare erat) vigilare noctes totas usque in primam lucem instituit [Paulus Secundus]: Ita ut diebus tantum senatus exceptis, in quibus tanti officii causa remittebat somnum, pranderet ad vesperum, pauloque ante albescentem diem coenaret: audiri autem nemo ante nocte facile posset, et perpetim vigilare, quibus negocium esset, necessario cogerentur. Admirationem haec, et sermonem in plebe multum induxerant: sed quod de abolendis legibus tanto conatu mox egit bis juratis ac votis, animos Patrum maxime consternavit: ut iam non esse eam in homine facilitatem praenoscerent, quam in privato erant intuiti.  Fiebatque eo iniustior omnis eius contentio, quod inter subscribendum circumstantibus palam edixerat, etiam si constitutae non essent, nihilominus sua se sponte servaturum eas fuisse.  Quin et aliarum, quae prioribus Pontificibus positae dicebantur, inventor ipse exactorque ante alios fuerat. Earum vero capita si quis agnoscere velit, hanc ferme sententiam continuerunt. Iurabat vovebatque Deo, sanctisque Apostolis Petro et Paulo,

Has leges cum ante Cardinalis, ut dictum est, moxque Pontifex factus subscriptionibus duabus iureiurando votoque firmasset, delere nihilominus post paulo aggressus est, aliena magis instigatione, quam suo proposito.  Erant inter ministros eius domesticos Praesules duo Cardinatum magnopere ambientes, Stephanus [Nardini] ecclesiae Mediolanensis Antistes [1461-1484], et Theodorus [Lelli] Tharuisinae Episcopus [Treviso, 1464-1466]: qui videntes desideria sua his legibus impediri, quod numerus Cardinalium iusto maior non nisi longa expectatione rediturus ad legitimum videretur, simulato in Pontificem affectu agere cum eo de his abrogandis coeperunt, 'Indignum', aientes, 'vicariam [sic] Christi potestatem humanis conditionibus subdi: Ipsumque non tam sui arbitrii quam alienae moderationis ministrum viveri: quaerendam libertatem esse: idque agendum, ut auctoritatem Ecclesiae apud se non Cardinales esse omnes agnoscerent.'  Taruisinus summi ingenii vir, summaeque doctrinae, qui multos iam annos ad tribunal Rotae exercuisset iudicia, fidemque vieritatis haberet facile insinuationibus hisce rem Paulo persuadet: cum litteris non  multum imbuto, tum sui iuris admodum retinendi. 

Itaque ex amborum sententia novae quaedam leges quasi ex persona Patrum scribuntur, quarum erat obtentus, quod priores illae cognoscebantur inutiles:  Induxisse eos has novas, quibus tantum obnoxium esse. Pontificem vellent.  Libellum quoque, in quo erant digestae, sigillatim cuique ad secundam subscriptionem offerre coeperunt: imperiosius totam rem iam contendentes.  Inventi inter eos nonnulli sunt, qui gratiae magis quam animae obsecuti, manus statim requirentibus dederint.  Qui vero et iurisiurandi magnitudinem et voti sanius expendebant, sanctumque ecclesiae ministerium cupiebant, eam inconstantiam a Pontifice deprecabantur, nec dicto erant audientes. Pudendam rem, aientes, earum legum damnatores eos mutatores videri, quarum nuper summo consensu constitutarum vixdum essent atramenta siccata.  Quo loco commotiore iam animo ille factus, atque ad pervincendum firmato, agere in diem severius cum Patribus coepit, nunc pollicens multa, nunc vexans, nunc lacerans maledictis, nunc etiam liberius minitans.  nec ullum erat temptandae mentis tormentum quod ad oppugnandum horis omnibus non adhiberet.

Nicenam Cardinalem primae sententiae patrem, satigatum diu intra cubiculum, moxque insuperatum egredientem manu intus retraxit, foribusque occlusis eo angustiarum adduxit, ut anathema illum pronunciret, si non statim subscriberet.  quin et poscentibus quibusdam ut perlegendi semel libelli ante acciperet potestatem, gravate admodum indulgebat.  manu nonnunquam inter subscribendum scripturam contegens totam, ne scriptorum vanitas appareret, quae calidi artificis formata ingenio plena erant verborum effugiis.  His atque huiusmodi molestiarum assiduis machinis debilitati Patres tandem cesserunt, atque ad unum omnes non sine genitu subscripsere:  Iohanne Caruagial tantum excepto, qui Portuensi Ecclesiae antistes annosque iam septuaginta natus, quod iuvenem se non fecisse meminerat, ut nulla de causa mutaret sententiam, id tam aetatis non commissurum respondit.  Libellum quoque cui nil Pontifex ad conventorum fidem subscripsit, in suas arculas condens nec protulit postmodum, nec cuiquam esse eius exemplum est passus: ut palam omnibus fieret, irrisui habitum Collegium esse, et nec tam moderandarum quam tollendarum omnino legum occasionem quaesitam.  Si quod in eis rogandis Cardinalium peccatum fuit, veniam errori det conscius infirmitatis nostrae Deus: sanctam tamen administrationem quisque in proposito habuit. Sin in eisdem abrogandis divina est pietas offens: etiam memor miserationum suarum, quae sunt super omnia opera eius, non ad Pastoris factum, sed ad fidem Ecclesiae benigne aspiciat, gressusque suos in semitam statuat, quae sequentem gregem non fallat.  Ultionis tamen in auctores mali argumenta statim manifesta praevidimus, Mediolanensis spe Cardinalatus saepe frustratus abstinere etiam curia necessario coactus est: et Theodorus Taruisinus Cardinalis secreto factus in languorem miserrimum incidens, hora suprema vitae, ad levandam vim morbi, indicante Pontifice, quod factum erat agnovit: eoque excessit acerbius, quod dignitatem tanto peccato, tantaque anxietate quaesitam, auditam tantum, et nic visam se intellexit dimittere.

 


Paul II did not create any cardinals until September 18, 1467, whereas Theodorus Lelli, Bishop of Treviso, died in 1466, before April.  If the story told by Cardinal Ammannati-Piccolomini is true, Pope Paul could only have sent word that he intended to name Theodorus a Cardinal in the next Consistory for that purpose.  No credit to either of them.

There was nothing new or revolutionary in these Capitulations.  Similar documents had been produced during Conclaves before, even in Avignon.

 

 

November 11, 2013 5:21 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |