Sede Vacante 1464


Pius II and Conclave

[Bull  of  January 5, 1459]

 

Cesare Baronius, Od. Reynaldi, et Jac. Laderchi, Annales Ecclesiastici (edited by Augustinus Theiner, Orat.) Tomus vigesimus nonus (1454-1480) (Barri Ducis 1876), sub anno 1459, no. 1, pp. 178-179:

 

Pius episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.

Cum, concedente Deo, post festum instantis Epiphaniae profecturi simus ad dietam per nos Mantuae dudum indictam, et curiam Romanam, quoad aliud ordinandum duxerimus, in hac alma Urbe dimissuri, prout in aliis nostris super inde confectis litteris latius continetur, cogitantes mortali conditioni nos subditos esse, et interim forte placiturum esse Altissimo, vitae interitusque nostri auctori, nos ex hac luce subtrahere, ad omnia providenda, per quae ad electionem novi Pontificis successoris nostri unanimiter et cum facilitate possit procedi, necnon ad omnia juris dubia submovenda, quaecumque in electione hujusmodi possent forte oriri, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium consilio et assensu, ac de Apostolicae potestatis plenitudine tenore praesentium statuimus, decernimus et ordinamus, quod si nos ultra civitatem Florentiae contingat decedere, condito prius, donec aliud fuerit ordinatum, in cathedrali Ecclesia ejus civitatis, in qua obitum ejusmodi evenire contigerit, corpore nostro, aut ad propinquiorem cathedralem delato, si locus ipse decessus non fuerit civitas,  cardinales qui in curia praedicta remanserint alios cardinales, qui nobiscum ad memoratam dietam exierint, triginta, si vero citra eamdem civitatem aut in eadem mors ipsa acciderit, quindecim tantum dies a die obitus antedicti in hujusmodi fienda electione expectare teneantur et debeant; necnon postquam omnes simul ad hanc ipsam urbem convenerint, finitis prius de more exequiis, eumdem dierum numerum restringere, si eis videbitur, libere et licite valeant, ac mox conclave ad celebrandam electionem ingredi similiter teneantur et debeant; decernentes irritum et inane quidquid in contrarium forsitan factum fuerit et attentatum, constitutionibus Apostolicis de breviori tempore ad invicem conveniendum, et ad electionem hujusmodi procedendum loquentibus, per quas, hac vice dumtaxat, praesenti ordinationi nullum praejudicium volumus generari, caeterisque contrariis nequaquam obstantibus.

Nulli ergo, etc.

Dat. Romae anno MCDLIX, non. Januarii, Pontificatus nostri anno II.

 

 


Cesare Baronius, Od. Reynaldi, et Jac. Laderchi, Annales Ecclesiastici (edited by Augustinus Theiner, Orat.) Tomus vigesimus nonus (1454-1480) (Barri Ducis 1876), sub anno 1459, no. 1, pp. 180:

[As Pius was about to depart from Rome for Modena]

Tum dimisso populo sex cardinales delecti sunt, qui papae servirent iter agenti, Vilhelmus Rothomagensis e regia stirpe natus, Alanus Avinionensis nobilis Brito, Philippus Bononiensis Nicolai Pontificis quondam frater, Petrus S. Marci, Prosper Columnensis, Rodericus vicecancellarius, qui Romanorum Pontificum nepotes fuertunt, Eugenii, Martini, Callisti.  Cardinales reliqui, ex quibus nonnulli valetudinarii fuerunt, jussi sunt Romae manere, aut mitius Veris tempus expectare, ac tum propere sequi, et cum aliorum aegritudinibus Pontifex ignosceret, suae nequaquam pepercit, qui pedanio dolore et pluribus affectus morbis subire mortis periculum maluit, quam constitutam profectionis diem negligere....

 

The Cardinals who were in Pope Pius II's suite from the beginning of his trip to Mantua in 1459 were:


 

 

November 11, 2013 5:20 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |