Sede Vacante 1458


De Aenea Sylvio ex Titii Chronica excerpta

[Sigismundi Titii Historiarum Senensium, ab Senarum origine ad a. 1528
(Chigi Library codd. G I, 31-35; G II, 36-40)]

Josephus Cugnoni (editor), Aeneae Silvii Piccolomini Senensis... Opera inedita (Roma: Tipi del Salviucci 1883) , pp. 29-30:

(p. 29:)                       M CCCC. LVIII.

Ut autem Pij secundi pontificis promotionem plenius describamus; hec subiciemus: Erant hac tempestate Romane ecclesie Cardinales unus atque viginit post Calixti mortem quorum hec fuere nomina:

Cardinales igitur ad electionem pontificis congregati pro sufficienti numero in Rothomagensem promovendum convenerant. Cum igitur nota sua Enee Senensi Cardinali quidam ex patribus exposuissent illiusque sententiam pertentarent, Rothomagensis (sic) inquit: Eneas, mememtote Romanam curiam multo tempore (ultra montes perductam) fuisse, non parvo cum incomodo ibidem commoratam. Enee igitur verba tam efficaci prolatione deprompta, relata, ita patres commovere ut mox sententia mutata, vota sua undecim ut aiunt in ipsum converterent. Voto igitur unico deficiente Eneas ad Prosperum Columnensem conversus, Serva, inquit, O Prosper, fidem tuam quam dedisti. Pollicitus enim fuerat Prosper iste et oratoribus Senensibus qui Eneam aliquando commendaverant et ipsi Enee se in Cardinalem Senensem consensurus. Fide itaque servata et Enee Prospero accedenti: Eneas ipse pontifex creatus est, Pius Secundus nuncupatus. Reliqua vero sive a Pio sive a patribus aut aliis gesta suo ordine copulentur et legantur. Cardinales subinde a Pio Pontifice creatos [March 5, 1460] inferius suo loco et tempore referamus cum ex patrum numero quidam defecissent obeuntes qui fuere huiusmodi

primos quatuor anno sexagesimo [1460] reliquos vero anno sesagesimo primo [1461] deinceps supra quadringentesimum millesimum ut in historie processu patebit.

Augusti igitur illa dies undevigesima augusta [August 19, 1458] felix faustaque Senensibus effulsit, in qua Pii Secundi pontificis divino nutu Senensibus lassis et variis exagitatis erumnis concessum fuit a tot laboribus respirare. Igitur Jacobi Picennini comitis Cancellarius qui ab illo destinatus Senae agebat ut a republica pecunias non paucas extorqueret, quas metu belli impendere opus erat. Pii creatione percepta locis publicis se se protinus subducens et quatriduo latens; quarta atque vigesima eiusdem mensis die venia a magistratu non postulata ex urbe migravit. nec desunt qui dicant ea die quo fausta nuntiata sunt, propere excessisse. Prosapia interea Picolhominea exultans letitiae indulgebat. Multi quoque ex eadem familia Romam illico profecti sunt amicis ceterisve propinquis insequentibus. Franciscus Jacobi Talomeus ecclesia Senensis canonicus Pio Pontifici iure propinquitatis iunctus atque dilectus vir litteris clarus dum haec aguntur vita functus est. corpore vero eius sepulture nondum tradito nuntiatum est illum a pontifice Senensem episcopum fuisse creatum; cuius funus honorifice curatum fuit.

Senenses itaque populi consilio congregato die augusti septima atque vigesima [August 27, 1458] oratores octa ad visendum pontificem gratulando de assumptione nec non praestandam obedientiam designavere quorum haec fuere nomina: Perozius Iacobi Perozij equitis Picolhomineus, Ricciardus Johannis Saraceinus, ambo ex nobilium ordine; Lodovicus Francisci Petronius eques, Johannes Guccij Bichius ex ordine nonario; Nicolaus Nanius doctor; Thomas quoque Doccius celeberrimus iuris consultus ex ordine populari; Georgius Lutoccius doctor et eques; Franciscus Johannatij Ludius ex ordine reformatorum.

Calendis interea septembris [September 1, 1458] mortuo iam Francisco Talomeo canonico et a pontifice Senensi episcopo uti diximus electo Antonius Andreae Picolhominej Mutinelle domini abbas sancti Vigilij in Senensi urbe creatus est Senensis episcopus ad biduum hilaritas celebrata: his praeterea calendis Frnaciscus Suardus Pergamensis, Blanca Mediolani Ducissi postulante, apud Senenses munus praetoris inivit.

Septembris vero die tertia [September 3, 1458] quae dominica fuit Pius Secundus diademate pontificali coronatus est; in cuius utique celebritate argentei nummi atque aurei ad mille numerum aureorum iactatae [sic] fuere....

 


W. Schürmeyer, Das Kardinalskollegium unter Pius II (Berlin 1924).

Concerning the appointment of Burkhard Weisbriach of Salzburg, Pius himself says (Commentarii IV): quartum locum tenuit Barcardus Praepositus Salisburgensis, quem publicare non placuit, donec alii crearentur ex Transalpinis.

 

 

November 11, 2013 4:36 PM

©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |