Sede Vacante 1458


Letter of Ferrante I of Naples to Pope Calixtus III
(Naples, July 1, 1458)


Georgius Josephus Eggs, Pontificium Doctum (Coloniae: David Ritter 1718). p. 626:

 

... His diebus in media doloris acerbitate, Beatissime pater, paternum obitum renunciavi: brevis epistola fuit, quippe inter lacrymas data. Nunc collecto animo luctuque tantisper mitigato, significandum duxi, Patrem pridie obitus obtestatum, nihil ut in terris vestra gratia et auctoritate praestantius ducerem, cum sancta Ecclesia non contenderem, ne provocatus quidem; impios ausus raro feliciter cadere. His ego praeceptis institutus (quod facturus alioqui eram) impensius ut faciam, accepta beneficia hortantur. Neque enim oblivisci possum, a primis annis me in tuam disciplinam traditum solvisse una ex Hispania, provectosque eadem nave ad Italiae litus, non absque Dei nutu tibi jam Pontificatum summum, mihi novum Regnum destinatis praeclaro omine felicitatis, mutuaeque concordiae. Itaque a puero tibi traditus, tuus ad mortem esse cupio: me in filium accipite, aut accepto potius paternam gratiam et humanitatem exhibite, daturo operam, ac praestituro, ne aut grati animi obsequium aut pietas debita in nostris actionibus requiratur.

Vakem Pater Beatissime, diu et feliciter.

Neapoli, Calendis Julii anno salutis 1458.

 


King Alfonso V of Aragon, King of Naples and of Sicily, died at Naples on Tuesday, June 12, 1458.

 

 

 

 

 

 

November 11, 2013 3:15 PM

©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |