Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Spondanus' Annalium Ecclesiasticorum...Continuatio

(May, 1410)


Henricus Spondanus [Henri Sponde], Annalium Ecclesiasticorum Eminentiss. Cardinalis Caesaris Baronii Continuatio Tomus Secundus (Ticini: Bartoli 1680), p. 74:

 

...Tradunt namque virum [Balthasarem Cossam] fuisse armis quam religioni aptiorem, in temporalibus magnum, in spiritualibus modicum; seu, ut Leonardus [Bruni] et Antoninus [Florentinus] habent, nullum. Quare et observat Gobelinus Persona in suo Cosmodromio, qui cum eo conversatus est, multos ex ejus electione scandalum possos esse. Et Auctor Burdegalensis, de quo alias, fuisse quidem eum a Cardinalibus Neapolitanis et Gallicis facile electum; at vero cardinalem Burdegalensem numquam voluisse consentire; dicentem se potius eum in Regem, vel Imperatorem electurum: sed et cardinales Romanos, qui tres erant numero, restitisse ei initio, verum postea acquievisse; at Burdegalensem firmum in sua sententia permansisse. Semper autem ad Pontificatum aspirasse, narrat Platina in ejus Vita; adeo ut cum susceptis Bononiae Doctoratus insignibus Romam iter instituens interrogatus esset ab amicis, quo proficisceretur, responderint [sic], ad Pontificatum....

 


See: Hermann Blumenthal, "Johann XXIII., seine Wahl und seine Persönlichkeit. Eine Quellenuntersuchung," Zeitschrift für Kirchengeschichte 21 (Gotha 1901), 488-516, at 493.

 

 

 

November 11, 2013 2:01 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |