Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Sozomen, Priest of Pistoria, Specimen Historiae

(1409-1410)


Ludovicus Antonius Muratorius (editor), Rerum Italicarum Scriptores Tomus Decimussextus (Mediolani 1730, columns 1195-1198:

[1191] ... Anno MCCCCVIII a Nativitate, Rex Ladislaus de mense Martii cum duodecim millibus equitibus, et totidem peditibus venit in agrum Romanum, ut caperet Romam. Et Paulus Ursinus cum exercitu suo defendebat Urbem. et damdem quia Columnenses et Sabelli tenebat cum Rege, Romani non habentes alia subsidia, et Paulus etiam Ursinus facta concordia cum eo receperunt dictum Regem. Et de mense Aprilis factus fuit dominus Romae. Et die XXV. dicti mensis Aprilis a toto populo recepit Capitolium et omnes arces Romanas. Interim Genuenses armarunt XIII. galeas, quae tempestate maris in Veneris Portu diu steterunt, et audientes quod Rex ceperat civitatem Romanam, redierunt Genuam: nam fama fuit quod dictas galeas Benedictus Antipapa mittebat Romam de voluntate Pauli Ursini, ut ca-[1192]peret eam. Gregorius Papa XII. postquam audivit, Regem Ladislaum cepisse Romam, valde fuit alacer, nam clam de voluntate ejus Rex capiebat Terras Ecclesiae. Et Cardinalis Sancti Angeli [Petrus de Anibaldis Stefaneschi] Legatus Papae Romae, quum consignaverat omnes arces Regi, venit Lucam, et Pontifex eum benignissime recepit. Et deinde coepit Pontifex praecipere Cardinalibus et omnibus aliis quod erat verus Pontifex, et quod ulterius nullum verbum fieret de unione Ecclesiae. Et quod volebat aliquos pronuntiare Cardinales. Unde Cardinales irati in eum, multa convitia ei dixerunt, et quod non poterat eos pronuntiare, nec facere contra votum et juramentum suum. Et sic altercantes voluit eos retinere. Quod audiens Dominus Lucae, eos Cardinales secum duxit, et rogatus postea a Papa quod non sineret eos abire, per aliquot dies obtemperavit sibi, et finaliter deliberavit quod omnes possent abire et redire ut eis placeret, quia libertas omnibus per eum fuit sic concessa. Gregorius Papa XII. Lucae de mense Maji pronuintiavit quatuor cardinales, scilicet Fratrem Johannem Dominici de Florentia, et Magistrum Lucam Omnium Sanctorum de Florentia, et nepotem suum et alium. Cardinales antiqui post pronuntiationem dictorum Cardinalium de dicto mense Maji, deserto Pontifice, Pisas abiere. Idque quum auditum esset, alterius quoque Pontificis cardinales deserto illo atque derelecto in Portu Veneris, Luburnum aufugere. Ibi congressi simul, ac paulo post Pisas omnes recepti. Oratores Florentini post discessum Cardinalium, qui erant Lucae, reversi fuerunt Florentiam, et reportarunt de Papa Gregorio, eum non esse dispositum ad unionem pertractandum. Et similiter reportarunt Oratores Veneti, et hujus rei maxime causa fuit Rex Ladislaus per Oratores suos. Ladislaus Rex istis diebus per literas suas significavit Florentinis, quod volebat venire Lucam cum exercitu suo, et quod sibi praepararentur commeatus, et volebat facere foedus ad defensionem statuum. Unde statim Florentini miserunt ad regem Romam Oratores suos praestantissimos. Et suum peteret, si habebant mandatum ad faciendum ligam et foedus, et responderent quod non, satis turbatus fuit. Et alio die dixit Oratoribus, quod Gregorius Papa requisiverat eum, ut personaliter cum suo exercitu iret ad extrahendum eum secure per loca Florentinorum. Et quum esset homo Ecclesiae, non poterat sibi denegare. Et quod volebat a Florentinis fidem publicam pro DCC. lanceis equitum. Et quum esset sibi denegata, tamdem Rex dixit, quod nisi poeram darent Florentini, quod Gregorius Papa secure posset ire Senas, ipse personaliter cum duabus millibus lanceis equitum et MD peditibus mitteret pro eo, et post paucos dies abiit Roma, et profectus fuit Neapolim.

Et sic re infecta Oratores reversi fuerunt Florentiam. Unde postea Florentini datis obsidibus suis cum equitibus suis, die XIV. Julii [July 14, 1408] abiit Luca cum novis suis Cardinalibus et paucis curialibus, et tantum cum eo remansit unus Cardinalis antiquus, et primo die venit Ficecchium, et alio die Castrum Florentinum, et tertio die Podiobonizum, et quarto die Senas. Et sic fuerunt liberati obsides Florentini. Benedictus Antipapa postquam vidit suos Cardinales ab eo abisse, discedens a Portu Veneris per mare cum suis galeis, et in mare excommunicavit Regem Franciae, cum omnibus sibi adhaerentibus, tamquam rebelles, quia discesserant a sua oboedentia. Et ivit in [1193] Aragoniam ad locum quemdam Religiosorum, quem ipse aedificari fecerat, munitissimum. Baldassar Cossa Cardinalis Legatus Bononiae, videns revolutiones Ecclesiae, et potentiam Regis Ladislai, fecit foedus et ligam cum Florentinis libenter colligantibus se cum eo. Concilium a Florentinis conceditur, ut possit fieri Pisis ad petitionem Cardinalium utriusque Pontificis, et Baldassaris Cossae Cardinalis Legati Bononiae. Et postea Cardinales scripserunt ad omnes Principales christianorum quod deberent venire Pisas ad Concilium pro unione Ecclesiae. Et sic postea venerunt ex omni parte Christianorum ad tempus statutum.

Gregorius Papa XII. quum esset Senis, et audiret opera Cardinalium contra eum, privavit eos et scripsit ad omnes nationes quod eis nulla fides adhiberetur. Et e converso scripserunt Cardinales, quibus tamen major fides fuit data ab omnibus Christianis. Et ultra haec dictus Gregorius pronuntiavit ibidem novem Cardinales, antiquos et satis homines doctos et bonos; et tamen nulla fides ulterius fuit ei attributa, ut credidit. Gregorius praedictus discedens Senis et sociatus ab equitibus Florentinis ivit ad Burgum Sancti Sepulchri, et deinde Ariminum, et cum eo iverunt quatuor Cardinales ab eo Lucae pronuntiati; et alii novi Cardinales Senis ab eo pronuntiati; et ibi receptus fuit a Carolo de Malatestis honorifice. Sed unus Cardinalis de Columna, qui erat cum eo de antiquis, eum relinquens, ivit Pisas ad Concilium. Benedictus Antipapa, qui erat Perpignani, relictus ab omnibus suis Cardinalibus, quatuor pronuntiavit Cardinales. Genuae manifestata fuit quaedam conjura, in qua erat Gabriel Maria olim Dominus Pisarum et filius naturalis Galeatii Ducis Mediolani; nam ipse cum D. peditibus jam intraverat Genuam. Et exspectabat alius Genuenses exules, fingens alio ire, ut expelleret Praesidentem Regis Franciae, qui erat Buccicaldus. Et re infecta fuit captus et carceratus; et primo dedit Sarezanam Castrum, et alia castra dicto Buccicaldo. Et postea eum capite fecit trucidari Genuae.

Anno MCCCCIX. a Nativitate, Florentini die VII. Februarii [February 7, 1409] inducti a Cardinalibus qui erant Pisis et ab Oratoribus Regis Franciae et a multis aliis, existente Vexillifero justitiae Bartholomeo Taldi Valoris, subtraxerunt obedientiam Papae Gregorio XII. praedicto, congregatis in Episcopatu Florentino omnibus Praelatis et doctoribus civitatis et locorum eis subjecta: praecipiendo omnibus, quod ei non obediat aliquis, positis gravissimis poenis. Et miserunt Dominum Stephanum Bonaccursi Decretorum Doctorem ad dictum Papam significando ei, quod deberet venire Pisas ad Concilium et ad creationem movi Papae. Et respondit qluod nolebat ire; sed potius Cardinales venirent ad Concilium quod ipse erat indicturus statim. Et dum dicta obedientia sublata fuit, ego Sozomenus hujus Chronicae auctor vidi omnia et praesens fui. Ladislaus Rex dum supradicta gerebantur, omni solicitudine dedit operam, ut Concilium non fieret Pisis, ut Gregorius remaneret Papa. Et dictus Gregorius Papa concessit dicto Regi Romam, et Marchiam, Bononiam, Faventiam, Forlivium, Perusium et omnes Terras Ecclesiae, cui Papae numeravit XXV millia Florenorum. Et etiam quaesivit dictus Rex, ut efficeretur Dominus Senarum, cum copia plurium Civium Senensium, et Francisci Rionis Sandri de Salimbenis. Florentini interim factis Decemviris belli, considerantes potentiam dicti Regis Ladislai, conduxerunt M. lanceas equitum, et fecerunt Malatestam Domini Paandolfi de Pensauro ducem exercitus sui pro defensione Senensium et Legati Papae Bononiae, et aliorum Ligae.

Ladislaus Rex die XII Martii [March 12, 1409] venit Romam cum maximo exercitu, et ibi moratus fuit usque ad diem tertium Aprilis [April 3, 1409]. Et deinde movit exercitum in agrum Senensium, et a Castellis Cocchi habuit commeatus. Et postea castrametatus fuit prope Buonconventum; et misit suos Oratores Senas, credendo decipere eos. Sed Senenses nullam fidem sibi adhibuerunt. Florentini et Senenses valde concordes pro libertate ipsorum, licet munivissent eorum Castella et conduxissent ad stipendia ipsorum multos equites et pedites, tamen miserunt Oratores suos ad Regem Ladislaum, admirantes et dolentes de adventu ejus contra eos, quum nullam haberent causam movendi arma contra eos. Et respondit Florentinis, quod per suos Oratores responderet eis. et Senensibus dixit, quod equites sui non poterant contineri, quin multa depraedarentur, quemadmodum faciebant in Terris propriis suis. et quod per Oratores suos eis responderet, quod peteret ab eis. Et confestim misit Oratores suos Florentiam, conquerentes de quatuor rebus: Prima, quod Florentini conduxerant exules Perusinos qui destruxerant totam Marchiam; unde debebat recipere LX millia Florenorum concessa sibi a Papa, et propter bellum istorum non valuit exigere. Secunda, quod fecerant ligam cum Legato Bononiae inimico suo. Tertia, quod concesserant Cardinalibus quod facerent Concilium Pisis, ut facerent Papam alium contra eum, et velle destruere Papam Gregorium virum sanctum et bonum et amicum suum. Quarta, quod voluerunt capere Castrum Montis Carli contra Dominum Lucae amicum et colligatum suum.

Responderunt Florentini ad primam, quod illo tempore quando exules Perusini fuerant in Marchia, non erant ad stipendia ipsorum. Ad secundam, quod fecerant ligam cum Legato Bononiae ad defensionem statuum ipsorum, et non ad destructionem alicujus. Ad tertiam, quod concesserant Pisas pro Concilio et unione Ecclesiae, pro qua omnes Christiani debebant laborare, ut unio fieret. Ad quartam, quod numquam aliquid tentaverant contra Dominum Lucae. et demum, cum requireret de liga cum Florentinis habenda, responderunt Florentini quod non erat dempus eam petere, quando hostiliter venerat cum exercitu in agrum Senensium colligatorum cum eis, quibus erat opus dare auxilium, si non abiret. Et postea quando abisset, poterat tractari de liga facienda. Et abeuntes Oratores et referentes praefato Regi, functi fuerunt offico.

Unde Rex non fuit bene contentus de tali relatione. Et similiter dictus Rex Ladislaus fuit male contentus de Senensibus, qui responderunt Oratoribus suis, nolle facere ligam cum eo, sed tantum stare in liga cum Florentinis. Et quod ipsi facerent eadem velle facere se. Et insuper multyum conquerebantur de eo, maxime quod sine causa cum exercitu venerat in agrum ipsorum ad destruendum bona ipsorum, et quod ipsi se defenderent quoquomodo. Et similiter Florentini conduxerunt alias MD. lanceas equitum et multos pedites, et miserunt ad eorum ducem, it faceret quidquid posset contra dictum Regem. Et sic deliberatum fuit Florentiae. Rex Ladislaus cum exercitu suo deinde castrametatus fuit prope Senas per unum milliare, [1195] credens illam capere, faciendo multa spolia. Et non valens capere, profectus fuit in agrum Florentinum primo die Maji [May 1, 1409], credens capere Montem Sancti Savini. Et nil ibi faciens, et abiens castrametatus fuit prope Aretium per unum milliare, et nil etiam ibi fecit, nisi prosternere fructus terrae. Et deinde ivit ad Castiglionem Aretinum, et postea Cortonam. Et pluries tractavit concordiam cum Luisio de Casale domino Cortonae. Sed ibi erat Dominus Jacobus de Gianfigliazis cum D. peditibus pro defensione dicti Domini, et sic non permittebat facere concordiam. Cortonenses cives, videntes quod Rex Ladislaus destrui faciebat omnes suos fructus terrae, clam facta concordia cum eo, die XXX. Junii [June 30, 1409] aperientes Portam Cortonae intromiserunt Comitem Trojae [Perretto d'Ibreia] cum equitibus Regis, et ceperunt civitatem, et Dominum, et arcem, et Dominum Jacobum de Gianfigliazis. Et sic factus fuit Rex dominus Cortonae et Luisium dominum Cortonae misit Neapolim, et ibi diu carcere stetit. et Dominus Jacobus postea redemit se a Comite Trojae, cujus erat captivus.

Quum Marchio Ferrariae, et Dominus Otto Bontertius dominus Parmae et Regii inter se diu certassent, damdem ex pacto convenientes in unum locum pro concordia facienda, Marchio cum Sfortia de Cutignola interfecit dictum Ottonem Bontertium. Et postea Marchio factus fuit, dominus Regii et Parmae in fine mensis Maji. Cardinales XXII. utriusque Collegii duorum Pontificum, qui erant Pisis in Concilio cum tribus Patriarchis et CLXXX inter Archiepiscopos et Episcopos, et cum CCC Abbatibus, et cum CCLXXXII. Magistris in Theologia, et cum omnibus Oratoribus Principum Christianorum, servatis prius servandis, die VI. Junii [June 6, 1409], condemnaverunt et privaverunt Gregorium Papam XII. et Benedictum Antipapam, et declaraverunt eos haereticos et debere comburi. Et postea die XXVI dicti mensis [June 26, 1409] elegerunt Magistrum Petrum de Candia Cardinalem Mediolanensem et Fratrem Ordinis Sancti Francisci, virum antiquum et doctissimum in sacra pagina. Et hic nominatus fuit Alexander Papa V. Fuit hic prius Archiepiscopus Mediolani, et ex secreto concilio Galeatii Ducis Mediolani. Interim Veneti miserunt Oratores suos ad Regem Ladislaum, ut inducerent eum ad pacem cum Florentinis. Et deinde iverunt Florentiam, et redeuntes ad Regem, qui erat Perisii, nihil concluserunt. Et dictus Rex dimissa majori parte sui exercitus Perisii, et Cortonae, et in Marchia, reversus fuit Neapolim. Ludovicus Andegavensis filius laterius Ludivoci, qui cum Carolo de Regno Pauliae contenderat, et in Apulia mortuus est, quum per suos Oratores fecisset ligam cum Florentinis contra Regem Ladislaum, de mense Julii venit Pisas cum D. lanceis equitum, ut promiserat, et a Papa Alexandro et a Cardinalibus honorabiliter fuit receptus, et a dicto Papa fuit factus Rex Hierusalem et Siciliae. Et de mense Augusti fuit factus Vexillifer Sanctae Romanae Ecclesiae contra Regem Ladislaum. Alexander Papa V. cum suis Cardinalibus, et Florentini, et Baldassar Cossa Legatus Bononiae, de mense Augusti, deliberarunt, quod Rex Ludovicus Andegavensis cum equitibus suis et cum duce exercitus Florentinorum, et cum dicto Legato Bononiae et suo exercitu irent contra Regem Ladislaum ad destruendum eum, et recipiendum Terras Ec[1196]clesiae. Et sic die XV. Septemberis moverunt castra versus Romam. Veneti rogati ab Oratoribus Papae Alexandri et Regis Franciae et omnium aliorum Regum Galliae et Regis Bohemiae ut obedirent Papae Alexandro, licet ex opposito Oratores Papae Gregorii et Regis Ladislai persuaderent eis, ut obedirent dicto Gregorio eorum concivi, tandem congretatis Doctoribus Decretorum et Legum et Sacrae Paginae ex consilio et deliberatione eorum, die XXII. Augusti, subtracta obedientia a Papa Gregorio, obedierunt Papae ALexandro V. et ad eum miserunt Oratores suos, tamquam ad Pontificem verum. Rex Ladislaus, cum esset dominus Jadrae in Illyrico, et a civibus ejus honorifice fuisset receptus, quando ivit in Hungariam, ut acquireret Regnum, ut diximus supra, tamen immemor beneficii, vendidit dictam civitatem pro C millibus Florenis Venetis. Unde multi cives sic venditi dereliquerunt civitatem et iverunt habitatum ad alias urbes.

Johannes Buccicaldus Gubernator Genuae pro Rege Francorum, non valens stare in pace, colligavit se cum Dominis Mediolani contra Facinum Canem. Et ideo discedens Genua cum multis equitibus profectus fuit in Liguriam. Unde Gibellini exules Genuenses habita conjura cum aliis Gibellinis, qui erant in civitate, et cum auxilio Facini Canis et Marchionis Montis-Ferrati, intraverunt Genuam et interfectis et fugatis gubernatoribus Regis Franciae clamaverunt Vivat Libertas. Et facta concordia inter Gibellinos et Guelfos, fecerunt decem cives Gubernatores Genuae, et cum eis posuerunt Marchionem Montis-Ferrati, et unum civem Gibellinum fecerunt Potestatem. Et paulo post Gibellini ejecerunt aliquos Guelfos, ex quo multae mutationes fuerunt in civitate. Alexander Papa cum sua curia de mense . . . . . . . propter pestem discedens Pisis ivit Pratum [October 30, 1409], et confestim Pistorium die . . . . . dicti mensis. Et postea de mense Januarii ivit Bononiam. Exercitus Regis Ludovici et Legati Bononiae et Florentinorum pro Papa Alexandro ceperunt Cetonam et Urbem Veterem et Viterbium, ubi ceperunt nepotem Papae Gregorii qui ibi erat Vicarius, et Montem Fiasconem. Et Paulus Ursinus cum DCLX lanceis equitum conducitur ad stipendia Ecclesiae pro uno anno. Sed Flornetini pro majori parte solverunt sibi.

Comes Trojae audiens exercitum Papae Alexandri ire versus Romam, confestim discedere statuit ex Etruria cum MM equitibus, et profectus fuit Romam, et cum auxilio Johannis Columnae et Domini Nicolai Columnae et Baptistae Savelli, et aliorum civium amicorum Regis Ladislai, ejecerunt multos cives Romanos suspectos sibi, et miserunt Neapolim et ad alia loca. Et muniverunt Pontem Sancti Angeli, quoniam Custos Arcis tenebat Arcem pro Papa ALexandro. Dictus exercitus Regis Ludovici et Legati Bononiae et Florentinorum profectus fuit Romam, et cepit Burgum Sancti Petri, et ex tunc non valuerunt ulterius facere in primcipio mensis Octobris. Et deinde Legatus venit Pistorium ad Papam Alexandrum, ut daret ordinem pro anno futuro in vere. Et similiter Rex Ludovicus per mare venit Pisas, et postea Pratum ad dandum ordinem cum Flornetinis pro anno futuro, et facta compositione ivit in Provinciam, promittens in vere venire cum multa pecunia et multis equitibus. Capitaneus vero belli Florentinorum cum exercitu suo, et Paulus de Ursinis cum equitibus suis,   [1197]   et Comes de Tagliacozo cum equitibus Regis Luisii et suis, remanserunt in agro Romano, et quotidie capiebant oppida pro Papa Alexandro. Et pluries conati sunt intrare Romam. Et tandem facta conjura cum Lelio principali tunc Romanorum, Paulus de Ursinis cum equitibus suis erat in Burgo Sancti Petri, et dux Florentinorum erat extra Romam prope moenia ex alia parte. Unde sentiens Comes Trojae dictam conjuram coepit cum maxima custodia et militibus suis et Romanis custodire civitatem. Et sic dux Florentinorum removit se ab urbe per XII. milliaria. Quod sentiens Comes Trojae die XXX. dicti mensis Octobris, aggressus fuit in pugna Paulum Ursinum trans Tiberim, putans eum superare. Sed e contrario evenit, quum Paulus Ursinus vir strenuus acriter insurgens contra eum et suum exercitum, eos superavit et coegit omnes exire Romam et etiam Romanos principales faventes Regi Ladislao. Et sic Paulus de Ursinis victor remansit in urbe pro Papa Alexandro V. Et Romani fecerunt Gubernatores Urbis, fugato exercitu inimicorum.

Anno MCCCCX, a Nativitate, Malatesta, Dominus Pensauri dux exercitus Florentinorum, primo die Januarii, postquam Paulus Ursinus ceperat Romam, confestim cum exercitu suo urbem intravit cum armis Florentini Populi, et una cum Paulo omnia munimenta et pontes recuperavit. Et Tiburis et Ostia obediverunt Papae Alexandro, et multi Principes Romani, exceptis illis de Columna. Florentini audientes quod Papa Alexander volebat ire Bononiam, miserunt Oratores suos ad eum, ut persuaderent sibi, quod iret potius Romam ad roborandum Populum Romanum, Et tamdem Baldassar Cossa Legatus Bononiae induxit eum ad eundum Bononiam. Et die ... dicti mensis Januarii Pistorio discedens cum sua Curia, ivit Pratum, et inde Bononiam, ubi magnifice et honorabiliter receptus fuit.

Istis temporibus in Liguria erant maximae discordiae, et duo filii Galeatii Ducis Mediolani nihil gubernabant, et quotidie ibant vagatum et aucupatum. Et Mediolanum regebatur per Gibellinos et per Facinum Canem. Georgius de Ordelassis filius naturalis cum CC. equitibus et CC. peditibus cepit Forlivium in Populo. Et deinde una nocte intravit Forlivium. Sed multi pedites missi prius a Florentinis expulerunt eum, et postea Baldassar Cossa Legatus Papae illuc misit equites suos, et sic civitas recuperata fuit, et dictus Legatus non ivit Romam, ut promiserat se ire, hac de causa. Interim omnia castra Vallis Lamonis defecerunt a Legato Papae et dederunt se Johanni Galeat[1198]io filio Astorris de Manfredis, ex eo quod sic dicta castra Legatus Papae promiserat patri suo. Romani Oratores de mense Februarii dum irent ad Papam Alexandrum Bononiam, transeuntes Florentiam duxerunt secum Oratores Florentinos, ut una cum eis persuaderent Papae, quod iret Romam. Et tandem pro tunc non obrinuerunt adventum suum, ex eo maxime quod Baldassar Cossa Legatus ejus ei persuasit pro tunc non ire.

Gabriel Brunellescus Florentinus venit Florentiam, et obtulit nomine Regis Ladislai pacem dictum Regem velle facere cum Florentinis. Sed quum non haberet mandatum, responsum fuit sibi quod adduceret mandatum; et rediit ad Regem, et retulit literas pacis. Et tandem Florentini miserunt Oratores suos ad Papam, si volebat pacem, qui respondit quod non. Et quum Florentini etiam mitterent secrete Dominum Johannem Ser Ristori cum dicto Gabriele ad Regem ad perscrutandum intentionem suam, non reperit eum dispositum ut dictus Gabriel dicebat, et ideo res infecta jacuit. Florentini petebant a Rege Ladislao, primo, quod faceret pacem cum Papa Alexandro, et ei obedientiam daret, ac etiam eidem restitueret omnes Terras Ecclesiae. Et respondit dictus Rex, quod primum volebat scire quomodo haberet vivere secum; et illud quod volebat ab eo, et postea firmaret pacem cum eo. Secundo, quod Florentini volebant observare omnia promissa Regi Ludovico Dici Angio, in dando sibi DC lanceas equitum, quas sibi promiserant. Ad hanc Rex ait, quod Florentini non erant obnoxii dicto Regi; et quod non erat vera pax quando contra eum mitterent equites suos. Tertio, quod a civitate Romana citra non posset se impedire, et dimitteret omnia quae haberet. Et dictus Rex dixit se facturum, dummodo inimici sui non acceptarentur, et eis non darentur auxilia. Quarto, quod dimitteret civitatem Perusinam. Et etiam dictus Rex dixit se facturum, dummodo dicta civitas non molestaretur ab aliquo, et staret in sua libertate. Quinto, quod volebant ab eo Cortonam et Vaianum. Ad haec Rex dixit se velle concedere, dummodo ab eis reciperet pecuniam. Sexto, quod restitueret omnes mercantias negotiatoribus Florentinis ab eo ablatas. Quas respondit restituere, dummodo non darent auxilium Regi Ludovico. Et sic visum fuit quod Rex nolebat pacem.

De mense Februarii, Malatesta de Malatestis dominus Pensauri et dux exercitus Florentimorum, revertens cum exercitu Roma Florentiam, consignavit baculum belli Florentinis, et ab eis honorifice honoratus, cum gratia totius populi reversus fuit ad patriam suam.

FINIS


 

November 11, 2013 1:55 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |