Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Epistola Roberti Prioris Celsiniensis (Sauxillanges)
to the Abbot and monks of Cluny

(Pisa, June 26, 1409)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1112-1113:

Reverendi patres et domini metuendi, humili recommendatione praemissa.

Vobis scripsi omnia acta in hoc sacro generali concilio Pisano a principio usque ad XIII. mensis Junii. Misi etiam vobis copias in forma appunctuatorum conclusorum seu sententiatorum in dicto concilio, excepta copia gestorum dicta die XIII. Junii, quorum copiam [non] misi vobis.

Die vero Veneris XIV. Junii hora vesperorum in praesentia plurium dominorum cardinalium, et nobilium praelatorum, et aliorum ambaxiatorum hic existentium, fuit latum mandatum seu potestas per Petrum de Luna datum suis oratoribus, continens in effectu, quod dabat eis potestatem ad tractandum de securitatibus convenientibus et loco idoneo in quo conveniret per se vel procuratorem, ad tractandum de unione ecclesiae per viam cessionis inclusive, quasi simili modo, sicut fecit in Roma anno praeterito et in Luca; et hora assignata pro audiendo quae dicere vellent, fuit lecta coram eis sententia ejectionis duorum contendentium per sacrum concilium lata. Eadem lecta publice, interrogati per eum qui eam legerat, si erant oratores Petri de Luna, responderunt quod erant oratores sanctissimi domini sui Benedicti papae XIII. quae responsio fuit multum notata. Postmodum vero excusaverunt se ambaxiatores de longa sua mora, quam fecerant in comparendo in dicta hora eis assignata, in qua diu extiterunt expectati, allegantes, quod dum essent in via veniendi equites, capitaneus Pisarum eis signficari fecerat quod non exirent hospitium quousque eis aliqua nuntiari fecisset: subjungentes quod dictus capitaneus ad eos miserat suum vicarium qui Pisis intraverat, quod erant certa capitula concordata inter dominos Florentinos et ipsos dominos Pisis existentes, et inter caetera ostenderat eis tria capitula, quae continebant, quod si qui venirent huc causa impediendi, non haberent salvum conductum: item, quod impedientes punirentur per ipsos dominos hic praesentes et ipsos Florentinos, et tertium capitulum eis ostensum continebat fere idem in effectu: ita quod Tarraconensis laqueus noluit nominare cardinales, nec concilium: sed dominos ad hunc locum seu congregationem: quibus habita deliberatione responsum est in effectu, quod audiverant sententiam sacri concilii, qua ambo contendentes erant ejecti, ut haeretici, et sciebant poenas juris, etc. Secundo quod capitula non poterant nec debebant per ipsos praesentes infringi, sicut nec volebant. Si tamen pro reductione dictorum duorum contendentium, vel utilitate publica seu bono unionis volebant, aliquid boni dicere, poterant, quia illud non esset contrarium capitulis. Tunc, habita aliquali deliberatione inter eos et cum nunciis regis Aragonensis, dixerunt quod non viderant capitula, cujus oppositi in sua expisitione asseruerant, et quod ipsa volebant ea videre et deliberare. Et tunc fuit eis dictum quod in crastinum esset missa de Spiritu Sancto more solito, et quod domini essent impediti in mane. Et nihilominus manserunt in sua dilatione, et recesserunt ad hospitium. In crastinum intraverunt galeam, et recesserunt hospite insalutato, et manserunt nuncii regis Aragonum petentes informari de gestis in dicto concilio.

Dicta autem die eorum recessus, scilicet XV. Junii circa occassum solis intraverunt domini cardinales in palatio domini archiepiscopi Pisanensis. Postmodum supervenit cardinalis Tudertinus [Antonio Calvi], qui cum eis intraveit pro electione Romani pontificis celebranda, et ibi fuerunt usque ad XXVI dicti mensis Junii, qua die circa horam nonam de mane fuit publicata electio Petri de Candia, magistri in theologia Pisis, natione Graeci, de ordine Minorum, vulgariter nuncupati cardinalis Mediolanensis, in summum pontificem, nuncupati Alexander V. Hic heri intravit unus nuncius Castellae, qui nondum est auditus; nescio ad quid venit. Super reformatione ecclesiae multa sunt prolocuta inter nationes, sed nulla conclusa. Adhuc Januae vobis scribam quam citius potero.

Scriptum Pisis dicta die XXVI. Junii.


Epistola Roberti de Eschan Prioris Celsiniensis
to the Abbot of Cluny

(Pisa, June 28, 1409)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1113-1119:

Reverendissime pater ac domine metuendissime, humili recommendatione praemissa.

Post alia nova nuper scripta subsequentium novorum series sequitur. Nam in die sabbati XV. mensis Junii domini cardinales, decem scilicet nostri et XIII partis alterius, intraverunt conclave in domo archiepiscopi Pisani, immediate post dormitionem de sero, cum non remansisset illi Angelo Corrario olim de papatu contendenti, nisi unicus cardinalis suus, qui vocabatur de Tonde [Tudertinus, Antonio Calvi], videlicet die sabbati hora serotina intravit civitatem Pisanam, ut cum ceteris esset in conclavi, et in crastinum post prandium illuc intravit. In conclavi autem domini cardinales steterunt per decem vel undecim dies, videlicet usque ad diem Mercurii de mane, qui fuit XXVI. Junii. Pendente autem deliberatione conclavis, inter dominos praelatos de concilio generali fuit magna altercatio, utrum videlicet domini cardinales deberent cogi ad observandum praecise decretalem Ubi majus, ut videlicet post octavam diem non haberent nisi panem unum et aquam; vel utrum servaretur quaedam extravagans moderativa illius constitutionis Ubi majus edita per Clementem VI. qua cavetur, quod etiam lapsa octava die, uti possint uno ferculo, in quo fructus non computantur, licet unus cardinalis alteri suum ferculum communicare non possit. Et finaliter in hoc debato fuit conclusum multis rationibus, praesertim per dominos Florentinos, quia juraverant dictam decretalem Ubi majus facere observari cum moderatione Clementis VI, videlicet quod illa extravagans servaretur. Et ita fuit factum.Copiam ejus mittam vel portabo, si non habetis.

Aliud debatum extitit, utrum concilium deberet arctare et terminum praefigere dominis cardinalibus infra quem eligerent pastorem, alioquin concilium laiter provideret; sed deliberatione majoris partis resedit, quod non arctarentur nec monerentur, sed libere permitterentur uti libertate sua et jure suo, et ita factum est.

Item, pendente toto decemdio, cum ambassiatores Petri de Luna jam recessissent, ut dixi, et remansissent domini ambassiatores regis Aragonum, inter quos est dominus Geraldus de Sernilhon miles, maritus neptis Petri de Luna et Castellani regis; idem de Sernilhon praesentavit domino patriarchae nostro, quod ipsi habebant potestatem offerendi cum effectu renuntiationem pure et praecise praefati Petri de Luna, etiam ad p ....dente, et quod admittetur antequam ultra procederetur. Responsum est, quod domini cardinales erant in conclavi, et non poterant retardari, nec eis verbum fieri; sed postquam elegissent, cetera quae opportuna essent fierent. Et quamvis patriarcha non posset vice concilii respondere: tamen dixit hoc sibi videri, et promisit dicto domino Geraldo, quem tunc cum patriarcha loquentem videram in claustro S. Martini, quod haec exponerentur concilio. Post autem finitum eorum solatium, dominus patriarcha intravit sacristiam, ubi eramus saltem quadraginta congregati de concilio; inter quos erat dominus Lugdunensis [Philippe de Thury] clementissime ac sapienter cunctorum judicio locutus est; sed negotium in statu remansit hucusque. Nescio quid fiet.

Die autem praefata Mercurii quae fuit XXVI. Junii, cum post missam staremus in choro ecclesiae cathedralis, supervenit quidam doctor, qui intravit civitatem Pisanam sero praecedenti cum sex equis; fecit per aliquos mediatores exponi, quod ipse venerat ambaxiator regis Casetllae seu Hispaniae, et portabat litteras dominis cardinalibus, quas quia porrigere non poterat, ipsis stantibus in conclavi, volebat aliqua exponere concilio, propter quae petebat audientiam, et in brevi, quia dicebat periculum esse in mora. Finaliter concilium deliberavit, quod in crastinum, scilicet heri de mane concilium eidem daret audientiam, et quod interim doceret de mandato et de potestate et memorialibus suis.

Qua responsione per concilium facta, dum surgeremus, supervenerunt nova de conclavi, quod dominus cardinalis Mediolanensis, frater Minor, olim nominatus magister Petrus de Candia, de quadam scilicet insula Graecorum oriundus, famosissimus scilicet magister in theologia, et qui olim rexerat ducem Mediolanensem, et qui adhuc tutor erat super inventis, electus erat in papam. Quibus auditis, omnes arcesserunt ad impendendum reverentia. Pulsatae sunt campanae per totam civitatem, et fuit portatus ad ecclesiam cathedralem, et ibi inthronizatus, et omnes domini cardinales recesserunt ad domos suas, ipso reverente ad domum archiepiscopi, qua utitur pro papatio, et fuerunt in electione omnes domini cardinales utriusque collegii concordes, nemine discrepante. Et revera fuit electio multum libere facta, et conclave die ac nocte fuit strenuissime custoditum et sine tumultu: ita quod nec nutu, nec verbo domini cardinales poterant scire quod extra fiebat, nec illi qui erant extra scire poterant quod intus fiebat. De nocte in moeniis civitatis fiebant excubiae sollicite. In civitatellis semper erant circa quingenti homines armorum. Dominus magister Rodii associatus pluribus militibus die ac nocte stabat in viridatis domus archiepiscopalis in tentoriis, et ibi jacebat inter conclave et saepta domus. Potestas et capitaneus civitatis diligenter invigilabant circa custodiam, praesertim per circuitum extra saepta conclavis, et communiter erant centum homines armorum quando sol occubuerat, nullus audebat appropinquare saepta conclavis, nisi custodes, nisi ad distantiam quinquaginat ulnarum, quia ita erat proclamatum sub poena ultimi supplicii. Dominus camerarius jacebat intra saepta conclavis in una camera vere multum notabilis. Potenter et mansuere domini Florentini custodiunt districtos suos.

Sero autem facto in die praefatae electionis, dominus papa retinuit in camerarium suum dominum Narbonensem [François de Conzié] sicut prius; et dominum vicecancellarium nostrum, scilicet Vivariensem [Joannes de Bronhiaco], retinuit in vicecancellarium, sicut prius; et dominum Aniciensem [Pierre Girard de Podio] in poenitentiarium ut prius; rejectis aliis qui fuerant de parte ista. Et sciatis quod dominus de Thureyo inter omnes dominos cardinales habet apud eum majorem audientiam, et credo quod tantam habebit, quantum habuit cum domino Clemente. Iste autem dominus papa allellatur Alexander V. Quando domini cardinales me praesentaverunt ibi sibi, licet nullum rogassem eorum, ex gratia magnam relationem fecerunt de me, speciailter dominus Penestrinus [Guy de Malsec], dominus Albanensis [Niccolò Brancaccio], dominus de Thureyo, dominus Aniciensis [Pierre Girard de Podio], et dominus Neapolitanus [Enrico Minutoli], et post exhibitam reverentiam, ego exposui sibi quomodo ego veneram huc destinatus per vos pro vobis et toto ordine vestro, qui in diversis mundi partibus et regnis membra numerosa et celebria obtinens, durante schismate grandia passus est tam in spiritualibus quam temporalibus detrimenta. Supplicabam tria, primo quod confirmare dignaretur omnia privilegia nostra; secundo, quod reparare dignaretur gravamina nobis illata, durante schismate, per contendentes dictos de papatu; tertio, quod cum istud sit magnae praesidentiae, celebratis et regularis observantiae, sicut cunctis notum est, et tam latam possideat ditionem, sic ut inter alios mundi praelatos multa indigebatis, vos et vestrum monasterium et ordinem semper favore beniolo in munificentiis, beneficiis et gratiis prosequeretur, more sui praedecessoris domini Nicolai IV. qui in ulnas suae protectionis monasterium suscipiens et ordinem, miltis et magnis privilegiis ipsum munivit. Postquam autem finieram verba mea, idem dominus papa stans benigne et laeta facie respondit, quod ipse erat paratus adimplere posse suo quaecumque per me petita, et quod quando vellem, venirem confidenter, quia in omnibus et in singulis faceret taliter, quod eog contentaretur. Item, herimet dominus patriarcha [Simon de Cramaud] supplicavit, quod sibi daretur archiepiscopatus Remensis, et domino Bituricensi [Petrus Aymeri] conferetur ecclesia Carcassonensis cum patriarchatu; et magistro Guillelmo Bosraterii, archiepiscopatus Bituricensis. Ab alia parte dominus cardinalis de Baro [Louis de Bar] supplicavit, quod priori sancti Martini [Petrus de Saluciis] conferretur episcopatus Mimatensis, et prioratus sancti Martini conferretur eidem domino cardinali. Et revera omnia ista protinus fuerunt in propinqua dispositione, praesertim cum isti supplicantes sint ambaxiatores domini nostri regis. Sed demum contemplatione domini Gaufredi de Perucia, qui petit episcopatum Mimatensem, dominus cardinalis de Baro supersedit a supplicatione sua. Hodie vero ratione illarum promotionum tentum est consistorium secretum in domo archiepiscopali, et factum est ut sequitur, quia videlicet dominus papa et domini cardinales, praesertim dominus Praenestinus, qui licet interesse non potuerit personaliter, scripsit in consistorio . . . . . . . igitur quia non videbatur expedire, quod plus tractaretur de promotionibus, quam de reformatione status ecclesiae, nullam promotionem fecerunt hac die, sed ordinavit quod in die lunae sequenti fieret una sessio, et teneretur iniversalis synodus, in qua papa primo praesideret.

Item, videtur expedire quod vos et conventus scribatis domino papae inter cetera, quod non conferat beneficia vestra in manibus saecularium quorumqumque, praesertim conventualia, quantumque vacent in curia, nec personis aliis quam ordinis nostri, et allegetis rationes quae vos movent. Item, noveritis quod nos sumus sexdecim, inter quos est dominus Viennensis [Jean de Nanton] et dominus Cameracensis [Petrus de Alliaco], et alii septem episcopi, dominus abbas Cisterciensis [Jean de Martiniac], Casae-Dei [André], Verzillacensis [Josserand de Pomeroy], et ego feci apponi dominum priorem Rodii, qui est solemnis doctor et magnus dominus; et ego qui ex parte ecclesiae Gallicanae fuimus deputati, ad deliberandum super capitulis et articulis reformationis status ecclesiae universalis tam in capite quam in membris, unde super illis deliberavimus per quatuor vel quinque dies, pendente conclavi, et dominus Aptensis [Joannes Filleti], dominus Cisterciensis, et ego accessimus super illa materia ad nationem Anglorum et Germanorum, et vere dominus Salisberiensis [Robert Hallum], qui est doctor celebris, inter ceteras querimonias exemptorum, multum conqueritur de malo regimine Cisterciensium in regno suo Angliae: sed dominus abbas se excusavit propter schisma. Multa alia inter nos perlocuti fuimus. Post regressum omnes domini collegae mei me elegerunt ad dictandum et concipiendum articulos et capitula hujus reformationis, secundum deliberationem jam inter nos verbaliter habitam: quod et feci, et sunt XLV articuli.

Et heri post impensam reverentiam domino papae, domini praelati ecclesiae Gallicanae et universitates convenimus in baptisterio ecclesiae cathedralis, qui locus est celeberrimus, et tam in materia quam in forma videret vos stupidum et admirantem. Numquam enim, ut credo, homo mortalium vidit tam celebre opus ad talem usum vel majorem deputatum, marmoribus, lapidibus et sculpturis ac artificio mirifico redimitum. Ibi igitur congregavimus nos, et ibi legi articulos praefatae reformationis, et ibi fuerunt aliqua, licet pauca, correcta: et fuit traditus rotulus aliquibus ad plenius deliberandum, et hac nocte debemus esse insimul iterum super illo, et cras dominuis Vivariensis, cui negotium est commissum, audiet nos de omni gente et natione super illis reformationibus, quoniam dominus papa multum desiderat nos celeriter expedire antequam abhinc recedat, quia in brevi tempore est recessurus et coronabitur in Pisis, vel in Florentia quae distat ab himc per quindecim magnas leucas, vel in Bononia quae distat per duas dietas cum dimidia.

Item, ille doctor qui petierat audientiam pro parte regis Castellae, videns quod non poterat docere de mandato regis, quia nec venerat ex parte illius, sed solum dominis cardinalibus, portavit litteras ex parte infantis Castellae, impetratas pro Petro de Luna, in quibus rogabat, quod tractaretur locus conventionis pro cessione mutua, et darentur cautiones: audiens etiam, ut dicebatur, nescio si sit verum, quod venerunt nova, quod solemnes ambaxiatores ex parte regis Castellae veniebant de pa . . . . ad istud concilium cum plena potestate faciendi omnia quae rex Franciae faceret, et quod sua fraus detegebatur, tacet nunc et dolet, quia intravit civitatem.

Item, ille intrusus Angelus Corrario cum vellet telere suum concilium in patriarchatu Aquiliensi, tantam persecutionem passus est per patriarcham Aquilieiensem [Antonius Panciera], quod quasi vagator et profugus venit ad Venetiam, sed Veneti noluerunt eum recipere, et mandaverunt sub magnis poenis omnibus de terra sua, in qua sunt plus quam sexviginti castra, quod nullus reciperet eum, et aufugit cum valde paucis in quodam modico castello cujusdam scutiferi, in quo est valde miserabiliter. Item, Lancelotus [Ladislaus, King of Sicily] qui tenebat obsidionem in civitate Aretina, audiens quod rex Hungariae ab una angulo invadebat regnum suum, et audiens quod de regno Franciae veniebant in Lombardiam ultra decem millia equitum, recessit ab obsidione cum suo exercitu, et ivit ad defendendum regnum suum. Item noveritis quod dominus prior Cantuariensis [Thomas Chillinden, 1390-1411] bene contentatur de vita et honestate religiosorum vestrorum in Anglia; sed magnum et admirabilem conquerimoniam mihi fecit de vita et disciplina regulari omnium monachorum vestri ordinis in toto regno Franciae constitutorum, ubi itinerando Anglici repererunt plures prioratus; et maxime conqueritur de prioratu Nivernensi, et de prioratu Cari-loci et breviter de ceteris, dicens quod religiosi nostri nec sint Latini nec litterati, nec incedunt in habitu: et si incedant cum habitu, est totus dislaceratus et vilis; non portant camisias fstamineas, sunt incompositi in gestu, et minus ostendunt de religione quam ere cultores agrorum, de quo ambaxiatores regis Angliae sunt male contenti; nec habent vestimenta sacra apta. Et dicunt quod rex ipsorum vel transfert alibi vel capit jura monasteriorum aliorum: sed quando de aliquo membro vestro ei dicitur, quod est de ordine Cluniacensi, statim propter sanctitatem quae sibi refertur de monasterio Cluniacensi et ordine, supersedit, et benigne supportat; et quod idem dominus prior dubitat quod si ambaxiatores referant regi illa quae viderint, quae sunt contraria bonae opinioni quae volabat per regnum Angliae: quod duo inconvenientia inde vobis nascantur; primum, quod rex non adimplebit quod significastis per archidiaconum; secundo, quod rex faciet submitti membra vestra alteri capiti. Multum etiam conqueritur, quod priores vestri ordinis in isto regno non resident. Multa alia dixit, quae longa essent enarrare; sed excusavi vos et ordinem per trai quae taceo et fuit contentus cum promissione quam feci de reformatione. Multum desiderat vobiscum loqui super hoc. Bene contentatur de archidiacono Cluniacensi, dicens quod est bonus homo, et libenter et devote celebrat missam suam, sed de monachis domini S. Flori male contentatur. Item, rogavit me quod excusationem quam praetenderam sibi, et promissionem, ego similiter exponerem ambaxiatori regis sui, et ipse libenter esset mecum, et ita conclusimus quod fiet. Et ego dixi quod ego dixi sibi quod volebam eum rogare, quod ipsi in recessu visitarent monasterium Cluniacense. Respondit quod non credit quod hoc possit fieri, sed posse suo ipse saltem visitabit vos. Et credatis quod ipse est notabilis persona in litteratura et moribus, et magnae experientiae vir, ut alias latius dicam; et multum zelat rempublicam, et est aeque bene reddituatus, sicut unus magnus episcopus. De pecuniis mittendis et de vestris negotiis videtis quid habetis agere. Vestram reverendissimam paternitatem feliciter et longaeve conservet Altissimus ecclesiae suae sanctae.

Scriptum Pisis die XXVIII. Junii [Friday, June 28, 1409]

Vester humilis Robertus.

Quia vero nuncius non recessit quam cito ardebam, ideo sequuntur nova quae inde sequuta sunt usque ad praesentem diem. Nam die dominica ambaxiatores regis Aragonum praedicti recesserunt de civitate Pisana in quadam galea, hospite insalutato, et non loquuti fuerunt in recessu cum aliquo, nisi cum domino Vivatiensi; cui dixit, ut audivi a quibusdam, quod non intendebant credere, etc. sicque recesserunt. Die vero lunae sedit synodus in ecclesia cathedrali domino papa praesidente. Ubi expletis quae ad divinum officium pertinent, dominus papa fecit unam arengam sive collationem cujus thema fuit: Fiet unum ovile et unus pastor. Et deduxit illud eleganter, verbis tamen communibus. In deductione non fuit oblitus moralizare, illud videlicet quod magi obtulerunt regi aeterno tria munera aurum, thus, et myrram. In auro ut ostendatur regis potentia, etc. et per dominicam sepulturam intellexit obedientiam, qua quasi inhumari debent vivere subditi, obedientes summo sacerdoti. Rogavit etiam concilium quod juvaret eum in omnibus peragendis. Obtulit eis quod ipse faceret tantum omnibus et singulis, quod ipsi redderentur consolati. Ad ipsa promisit libenter intendere circa reformationem satatus ecclesiae, et quod ipse deputaret certos dominos cardinales, et rogabat concilium quod ipsum deputaret certos alios, et simul de omnibus conferrent, et postea referretur in publico, et ibi statueretur. Item, cum dominus cardinalis de Baro factus presbyter nuper per dominum Penestrinum et Albanensem, ipse dominus papa dedit sibi titulum, quem ipse prius habebat, videlicet XII. Apostolorum, et nunc est Presbyter Cardinalis XII. Apostolorum. Sed antequam istam promotionem faceret, dominus cardinalis de Chalento, et voluntate et jussu dominorum papae et cardinalium, ascendit cathedram marmoream, sitam in medio ecclesiae, cum quatuor episcopis in pontificalibus constitutis, et ibi legit decretum electionis populis et subscriptionem dominorum cardinalium, et fuit reperta concors, nemine discrepante. Deinde eo descendente cum sua comitiva, illam ascendit advocatus concilii cum procuratoribus, et ibi petiit ex parte concilii, omnes processus et acta per dominos cardinales et concilium ab anno citra approbari; quod fecit dominus papa de consensu concilii. Postremo aliis descendentibus, ascendit cathedram dominus cardinalis Bononiensis; et quia non omnes poterant audivisse quae papa dixerat, resumsit aliqua, et rogavit quod omnes et singuli in suis dioecesibus clero et populo publicarent acta. Finaliter quia certum erat quod alterum de duobus collegiis erat non vere, etc. , et ignorabatur quod, etc., licet certum esset ipsum verum papam, quia electus erat ab omnibus et sic a veris, ne si contingeret ipsum papam mori, semper remaneremus in primum errorem in electione successoris: ideo de mandato papae praefatus dominus Bononiensis pronunciavit unam cedulam, in qua continebatur, quod papa mptu proprio promovebat ad cardinalatum omnes et singulos illos qui veri cardinales non erant, et cardinales in hac curia vulgariter appellabantur, et de duobus illis collegiis unum verum collegium efficiebat. Et credo inter ceteros fuisse causam motivam hujus promotionis cardinalium ratione reipublicae. Item die Martis sequenti, scilicet hodie, tentum est consistorium secretum, in quo translati sunt sequentes: patriarcha noster ad Remensem ecclesiam, Bituricensis ad Carcassonensem cum patriarchatu Alexandrino, Bostraterii de Mimata Bituris. Et omnes acceptaverunt, si placeat regi. Magna est contentio de ordinationibus Franciae.

Scriptum II. Julii [Tuesday, July 2, 1409]

 


The Prior of Sauxillanges was eighth in precedence among the Cluniac hierarchy.

Prior Robert de Eschan de Losa, Doctor Decretorum, procurator for Raymond, Abbot of Cluny, arrived at the Council of Pisa on May 16, 1409 [Mansi, Sacrorum Conciliorum 27, column 352].

 

 

November 11, 2013 1:54 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |